Obrázky na stránke
PDF
[merged small][ocr errors]

Prologus] Estvere hoc carmen duplieis argumenti, ut et partes illius sunt duæ, versuum ambæ septenorum. Primi septem versus mixtum habent argumentum : de se enim agit Poëta xporryovuévovs, obiter vero de æqualibus sibi Poëtis, quos traducit: posteriores septem meram continent aliorum Poëtarum irrisionem. Singularis modestiæ est, quod negat se Poëtam: quodque se ad tantam gloriam me aspirare quidem fatetur : et præmia Poëtis debita aliis æquo animo relinquere. Casaub. 1 Nec fonte labra, &c.] Sic enim sua extenuat, ut simul ineptorum hominum fastum retundat et urbane castiget. Nota Horatii nom falsa querimonia: * Scribimus indocti doctique poëmata passim.' Tulere hoc indigne legitimi Musarum mystæ : qui illarum sacra adeo fœde pollui non poterant non dolere. Quod igitur ait Persius: * Nec fonte labra prolui caballino:' non negat præcise modico se haustu fontis sacri Musarum fuisse potatum ; vixdum fonti Pegaseo labra admovisse : sed eos irridet, qui videri volebant totum illum exhausisse. Et fortasse privatim quendam tangit,

qui tale quid de se veavix&repov, seculi vitio usus, jactaverat. Aliud est, modice de fonte bibere ; aliud, de fonte proluere. Casaubonus.—Nec, &c.] Id est, Ego Persius nullum prorsus cum Musis commercium habeo, nec umus illorum sum, qui egregii Musarum sumt amici, qualis fuit Hesiodus, et Ennius, ut qui labra mea fontis Pirenes, Pegasei, vel caballimi aqua, bibendo numquam madefeci vel irrigavi.—Fonte, &;c.] Periphrasis est fontis, qui Græcis irrokpfivm, quasi dicas equi fons, dicitur, et alias Pegaseus appellatur, eo quod equus alatus Pegasus, cum in montem Heliconem evolasset, ungula saxum feriens, eum aperuisse creditus sit. Vide Ovid. Fast. 111. Metam. v. Plin. Iv. 7. Hyginum. Erat ergo hic fons in Helicome Boeotiæ monte Phocidi vicinus juxta Thebas, non procul a Parnasso, Apollini et Musis sacer. Lubin.—Prolui] Non aurium tenus imgurgitando immersi, non plane hausi Musarum fontes, imo vix primis quidem labris fontem Pegaseum leviter attigi.— Bond. Farn.—Caballino] Dicit non equino, quia contemnenti et subsannanti ea vox erat aptior. Casaub. Turnebus x. 13. 2 Nec in, &;c.] Secunda Protaseos probatio, quod Persius Poëta non sit. Nempe, quod nunquam dormierit in Parnasso, Monte Phocidos, duos vertices habente, Musis sacros; Tithorea scilicet et Hyampeum.—Parnasso, &c.] Quemadmodum illi fontes, de quibus modo dicebamus, poti credebantur facere Poëtas : sic vicini montes Helicom, Citherom, et Parnassus, eos qui conscenderent, aut inibi versarentur: et præsertim qui in illis montibus somniassent, repente Poëtas existere, ut de Emnio refertur, qui Homeri animam in se migrasse somniavit. Farnab. Casaubon.— Parnasso] Fuit autem Apollini, Baccho, Musis, aliisque numinibus consecratus, in quo et Corycium Musarum antrum. Unde et Musæ Corycides ab Ovidio in Metamorphosi dictæ. Lubin. 3 Repente] Per unicum tantum potum et somnium, sine ullo labore. Ut illico et statim uno momento Poëta fierem, quod divinis illis Poëtis contigit, Hesiodo et Ennio.—Prodirem] Id est, Statim ex improviso hominibus Poëta apparerem, quem omnes nossent Poëticen numquam didicisse antea. Lubin.—Prodire] Verbum, duplicem notionem habet : modo simpliciter τpoépxea6ai, dare se in conspectum : modo idem est cum existere, et subito emergere, ut Sol &vaτάλλων, vel aliquis e machina Deus Comicus. Casaub. 4 Heliconiadasque] Id est, Musarum sodalitium, familiaritatem, et commercium nunquam habui, sed aliis illas cogor relinquere. Recte meliores omnes libri Heliconiadas, non, ut in monnullis, Heliconides. Dicuntur autem Musæ Heliconiades a monte Phocidis Helicone in Boeotia, Musis sacro. Lubin. Casaub.— Pallidamque, &;c.] Quod igitur pallidam Pirenem vocat Satyricus, vel ad fabulam referendum, et luctum Pirenæ matris

Cenchriæ, ex cujus lachrymis fontem hunc manasse fabulantur, auctore Pausania: vel ad pallorem, quem sibi etiam studio et arte interdum conciliabant, isti famæ negotiatores Poëtæ. Hic Pirene, fons est non Heliconis, ut censet falso Cornutus; sed Acrocorinthi, ubi erat Corinthiorum arx, Musis Nymphisque sacer. Lubin. Casaub. 5 Illis, &c.] Poëtis priscis, Hesiodo, Ennio, et cæteris. Lubinus.—Remittoque] Meliores libri et Puteani membranæ, remitto: alii codices relinquo. Signatum verbum apud optimos scriptores hac motione, cum aliquid rapaitoöue0a, et rejicimus vel oblatum. Casaub.—Quorum, &c.] Id est, Qui ob egregia sua carmina statuas et imagines hedera coronatas in æde Camoenarum erectas promeriti sunt, et aeterna quasi hominum memoria digni sunt.—Lambunt] Metaphora ab animalibus ; id est, cingunt, ambiunt, circumfusæ attingunt. Respicit autem ad folia hederæ, quæ instar linguæ trifidæ, id est, lingua quasi tergunt et ambiunt. Lubin. 6 Hederæ] Hæ Baccho sacræ, et in Bacchi tutela erant Poëtæ, ergo jure illis coronabantur. * Me doctarum hederæ præmia frontium Diis miscent superis.' Coronabantur autem Poëtæ hedera, laura, quercu, apio.—Sequaces] Ita dictæ quod se spargendo dilatent, et crescendo, muros et arbores, quas semel comprehendendo implicuerint, tenaciter persequantur. Qua ratione a Virgilio serpentes, errantes, et adhærentes dictæ.—Ipse, &c.] Sequitur Apodosis dissimilitudinis: Tamen carmen scribo, et licet semipaganus sim, ineptias et vanitates meas insulsas cum divinis Poëtarum carminibus conjungo. Incusat ergo se pertinacis cujusdam et insignis impudentiæ, ut sub sua persona alios exagitet.--Semipaganus] Id est, Semipoëta. Id est, Ego paganus snm, mullum habens cum Musis commer

cium, et meo profano Poëmate aliorum sacra contamino ; cum sacris initiatus nom sim. Lubinus. Notissimmm est, paganus et miles esse rêv rp6s tu. Casaub. 7 Ad, &c.] Id est, Ad sacra et divina Poëtarum carmina, quæ asservabantur in Bibliotheca Apollimis Palatini. Horat. *Scripta Palatinus quæcunque recepit Apollo.' Huc enim Poëtæ opera sua deferebant. Vel, Quod Poëtæ sese sacros et *Ev0€ovs dicant. Ovid. Amor. iii. * At sacri vates, et Divum cura vocamur.' • Lubin.—Afferre carmen ad sucra vatum, generaliter exponi potest, de omnibus qui Poëmata sua recitabant veterum more, ant aliter pnblicabant: quod φέpeuv eis μέσον dicit Plutarchus. Sic qui accemseri mumero poëtarum volebant, Poëtis carmina sua commumicabant, et judicia illorum experiebantur : hæc erat illorum άπογραφ) xal άγκpuoris. Commune est omnium artium ut sacra habeant sibi propria. Casaub.—Carmen, &c.] Id est, Versus hodie rusticos, et Satyricos, profanos et plebeios.—Adfero] Quasi dicat, Adporto, ut mea profana cum sacris conjungam. Lubinus. Turnebus xxi. 6. 8 Quis, &c.] Est Anthypophora, quasi quis dicat: ' Quomodo carmen scribis cum sis semipagamus? Rationem et causam efficientem ponit, adjunctam suam famem, famelicum ventrem et inopiam. Quasi dicat: Quis psittacum vocem hnmanam xaìpe promunciare jussit ? Nimirum fames et venter. Quis me docuit carmen scribere ? Nimirum famelicus venter. Vexat et hic sub sua persona alios. Dicuntur ergo hæc miro artificio in assentatores quosdam, et Parasitastros Poëtas, qui famelici ventris explendi gratia, molliculo aliquo carmine divitibus patronis suis adblandiebantur. Quod auctor moster mec voluit, nec opus habnit; ut qui eques Romamus ditissimus fuit, et post mortem præceptori suo 250,000. Delph. et Var. Clus.

(i. e. ' Ducenta et quinquaginta millia Coron. Gallicorum) relinquere potuit. —Quis, &c.] Id est, Quis perfecit, absolvit, et expedite promunciare demonstravit, illud suum xaìpe, salve vel ave. Possunt hæc dupliciter intelligi, vel quod tenuiores, paupertate coacti cogantur tales aves humanas voces expedite proferre docere, ut illas aves postea carius possint vendere, et ita famem, et inopiam suam consolari. Vel, quod ipsæ aves, cum jam voces humanas didicerunt, quando fame exstimulantur, illas voces proferre et alios salutare doceantur, ut cibum accipiant.—Psittaco] Psittacus avis est ex India, vocem humanam miro artificio exprimens. De quo vide Apulejum l. 11. et Plinium x. 42. Hinc Statius: * Humanæ solers imitator psittace linguæ.'—Suum] Id est, Ita expedite, et perfecte, pronunciare, ut suum, proprium et naturale, non arte acquisitum esse videatur. Lubin. Post hunc versum, quidam sequentem inserunt: Corros quis olim concavum salutare. Id est, Salutationem quasi ex concava spelunca proficiscentem. Bond. 9 Verba conari] Et blandiri legitur. Vet. Scholiast.—Picasque, &c.] Id est, Quisnam docuit picas, ut mitantur, vel studeant nostra hominum verba exprimere ?—Conari] Imitari: vel, Magno conatu proferre. 10 Magister, &;c.] Respondet ad imterrogationem, et dicit famem esse causam efficientem humanarum vocum in avibus, et carminum in hominibus indoctis et insulsis.—Magister, &c.] Id est, Venter et fames illud potest, quæ aves voces contra naturam potest docere, et me carmina docet, et Poëticum ingenium mihi largitur: non autem Apollo, aut Musarum Poëticus furor.—Ingenii, §c.] Id est, Quæ ventris fames, ingenium et acumen multis largitur, quæ a matura non habent. Novorum enim artificiorum magistra et inventrix inopia. * Paupertas impulit audax Ut versus facerem.' Horat. Epist. 1. 2. Farnabius. Ingeniique] Ingenii nomine docilitatem, memoriam et cæteras intellectus virtutes appellari, docet Cic. v. de Finib. Casaub. 11 Venter] Venter esuriens.—Artifex] Id est, Qui venter ut insigmis artifex est in aviculis illis, in asseqnendis humanis vocibus a natura negatis. Vel, Artifex et ingeniosus ad sequendum : sic etiam in hominibus. Lubinus.—Sequi] Heic valet, facere sequi; est enim unum verbum loco duorum positum; significat enim exprimere, dicere. Casaub.—Negatas voces] A natura. Vox enim humana avibus est a matura negata ; sed arte, stimulante ventre, acquiritur. 12 Quod, &c.] Si mendicabula hæe Poëtarum Mæcenatem manciscantur, adeo sibi boni videntur Poëtæ, adeoque insolescunt, ut cum Bavii sint aut Mævii, pro germanis tamen Virgiliis haberi postulent. Casaub.— Dolosi, &c.] Quod ejus cupiditate in dolos et framdes homines agantur, cui, in ipsam etiam naturam imperium est. Nam : * Quid mora mortalia pectora cogis Amri sacra fames ?' Lubin.— Refulserit] Liber Puteani, refulgeat. Ita loquitur Persius, velut de re, quæ repente existat, et casu quodam. amimi.—Quantum, &;c.] Græcum est, 8orov revóv. Vet. Sch.— O quantum, &c.] Id est, Quanta vanitas, stultitia et cæcitas est in rebus humanis ! Est autem plane Græcum δαον τὸ kevdv. Verum per inane hoc loco intelligit, vanos, stultos et ambitiosos et kevoôéêovs, id est, Imamis gloriæ cupidos. Vel hoc eo spectat, quia homines res illas sectantur, fine inani. Casaub. 2 Quis, &;c.] Hunc versum de Lucilii primo transtulit. Vet. Sch.—Quis, &c.] Hæc ergo verba: Quis leget hæc? sunt amici seu monitoris cujnsdam Persio prædicentis, quod paucos Lectores sit habiturus. Quasi dicat momitor : Quisnam haec tua, hanc tuam Satyram supercilii et censuræ plenam, hoc austerum tuum Poëma, quo tn vitia Romanorum taxas, leget ? —Mia',&c.] Verba sunt Persii, amici momitoris voce quasi attoniti et obstupefacti. Ironice autem se ob id perturbari simulat, quod lectores mom sit habiturus, ex more vanorum reliquorum Poëtarum. — Nemo, &c.] Fespondet amicus monitor, et quod superius dixerat, meminem Persii Satyras lecturum, jam juramento ulterius confirmat. Quasi dicat: Ita Hercule futurum est, Persi, nemo hæc tua scripta tetrica magnopere curabit. Lubim. 3 Vel, &;c.] Quoniam amicus monitor Persium tantopere perturbari videt, quod neminem se lectorem inventurum dixerit, jam in consolationem «quasi duos aut ad summum tres ei indulget. Sed auctor ex indignatione Satyrica simulata, hoc interrumpit, ut monitor illud verbum (tres) eloqui non potuerit. — Nemo] Hoc tertium, Nemo, Persii est, quo monitoris verba maxima animi commotione perturbatus, quasi interrumpit. Post vel igitur punctum inserendum esse vult Lubimus. In membramis ©asauboni, totus quidem versus momitori tribuitur, ultima voce excepta. —Turpe, &c.] Non Persio adscriben

Pers. N

Quia enim non ex merito ipsorum, sed ex aliorum stultitia,'malis Poëtis commoda hæc eveniunt, optare quidem illa semper potuerunt, at sperare non item. Casaub.—Refulserit] Respicit ad metalli et numorum splendorem. Id est, Resplenduerit, et apparuerit. Lubin.

18 Corvos, &c.] Hyperbolica amplificatio, quasi dicat : Corvi et picæ non solum humanas voces lucri spe discent exprimere; sed perfectum etiam carmen absolvent et cantabunt, et egregii Poëtæ evadent. Notat figurate sua tempora, quibus Poëtæ lucri spe nihil mom moliebantur.— Corvos, &c.] Id est, Corvos tamquam Poëtas, et picas tanquam Poëtrias. Idem.

14 Cuntare, &c.] Cantare posse dulcissimum cantum, et carmem, ad Pegasi fontem elaboratum et omnibus numeris absolutum.—Credas] Certo credas et statuere debeas.—Melos] In aliis est, nectar. Vet. Sch.—Melos] Hic primam lege versus producit. Politiamus dicit se reperisse nectar, in codice antiquissimo. Lubin. Vide Aug. Politian. Miscell. c. 14. Et Scoppæ collectam. 34. ubi ex autoritate Homeri et Martiani Capellæ, asseritur priorem τοῦ melos produci posse. Farnab.

[ocr errors][merged small][merged small]

da hæc sunt cum vulgo interpretum : sed ejus familiari, seu monitori, mentem suam plenius explicanti.—Turpe, &c.] Ideo, non quia nemini sit profuturus Persii labor, verum quia nullam auctori gratiam aut gloriam sit allaturus, Illud prius sapientem poterat movere: hoc posterius jure exploditur a Persio.—Quare] Quid est, inquit Persius, cur turpe et miserabile pronuncies, si Satyras scribam <quas nemo sit lecturus ? nempe ita judicas, de existimatione mea actum ©sse et fortumis, si pessimus audiam Poëtarum, et libellos meos vel Poëmatis Labeonis, quem legit nemo, postponant Nero et alii proceres. Casaub.—Quare] Lubinus vult hoc esse verbum amici monitoris, Persium <quasi consolaturi. Quasi dicat: Nam hoc, o Persi, turpe et miserabile esse dicis, et tantopere indignaris. 4 Labeonem] Labeo transtulit Iliada et Odysseam verbum ex verbo, ridicule satis, quod verba potius quam sensum secutus sit. Ejus est ille versus: * Crudum manduces Priamum, Priamique Pisinnos.' Vet. Sch.—-Ne mihi] Hoccine adeo miserum est, si ut Hector quondam verebatur, ne Polydamas, fil. Antenoris, Troës et Trojanæ mulieres ἐλ«eafrerAov, (Homer. Iliad. x.) ipsum Achille inferiorem censerent, si se reciperet intra muros cum cæteris Trojamis ; ego itidem vererer, ne Nero et molles atque adeo effæminati Trojugemæ prætulerint mihi Actium Labeonem, qui Iliadas Homeri inepte transtulit. Furnab. —Polydamas] Erat filius Antemoris imbellis et ignavus. Per hunc recte et allegorice Neronem intelligit. Lubin.—Troiades] Sunt mulieres Trojanæ, Satyrice pro Trojanis. Homerus simpliciter Tpóes ka\ Tpood*es, sexus uterque: sed mollitiem Romanorum obiter carpit Persius. Casaub. 5 Nugæ] Rejicit Persius datum sibi consilium, et causam subjungit. Erras, inquit, si in æstimatione bono

« PredošláPokračovať »