Obrázky na stránke
PDF

rum aut malorum Poëmatum, judicio standum putas magnatum Romanorum ; idonei enim talium judices non sunt. Casaubon. Lubinus autem dicit esse verbum amici monitoris, Persium corrigentis, quod ob judicium Romanorum perturbari non debeat. Turbida Roma] Præcipitis et corrupti sensus. Farnab. 6 Elevet] 'Ekq)avA£et, floccifaciat, parvipendat, vel ad sydera tollat.— Accedas] Assentiaris, nec te iniquo Romanorum judicio censendum subjicias. Farnab.—Examente, &c.] Examen est lingua, vel linum, quod mediam , hastam ad pondera adæquanda tenet. Castigare autem est digito libram percutere, ut temperetur, et præ agitatione post æquum conquiescat. Trutina vero est foramen, imtra quod est lingula, de qua examimatio est. Vet. Sch.—Examenre, &c.] Alia ratio. Quod malum de aliquo judicium non æstimari debeat ex semtentia populi Romani. Eo quod ejus trutina, hoc est, examinatio et ratio in judicando admodum prava sit.— Examenve, &;c.] Ponitur pro inquisitione, æstimatione, et judicio. Est enim Examen stilus vel lingula libræ in medio scapo, unde binæ lances suspensæ ad pondera coæquanda. Trutina autem est oblongum illud foramen, intra quod vergit lingula, et in quo foramine æqua examinatio cognoscitur. Ponitur antem trutina pro veritate et ratione. Insigni ergo metaphora judicium significat.—-In illa, &c.] In sermone et æstimatione et censura populi Romani, tamquam in trutina. 7 Castiges] Emendes, corrigas. Est enim castigare, digito libram percutere, ut temperetur, et post agitationem conquiescat, ut postea æqualitas innotescat. Id est, Judicium mostri non metiendum ex opinione vulgi. --Nec te, &c.] Est autem ultima ratio Apodoseos. Quod nostri judicium non in aliis, sed in nobis, quærendum

sit. • Id est, Noli judicium de te extrinsecus quærere. * Atque aliis de te, quam tu tibi credere noli,' ut cum Horatio loquar. Lubinus.—Nec te quæsireris] Judicia populi Rom. rejicienti Persio, objici poterat, quis erit igitur cui te placere studeas ? Respondet his verbis : Tune, inquit, me vis ex aliorum judiciis pendere ? ego vero de me et meis, alios mom consulo, verum ipsum me : quod et tu, si me audias, facies. Proprium est eorum qui gloriam sectantur, facta sua non ad rectæ rationis obrussam exigere: sed ad gustum illorum a quibus laudari cupiunt. Casaub. Inculcatur ergo hac sententia illud de coelo delapsum I`vδθι σeavröv. Lubin. 8 Nam Romæ est quis non] Quis non se extra quaerit? vel, Quis non est corrupti judicii, et indignus cujus rationem habeas ? quippe delitiis et luxu perditi, omnes virtutis osores et honestarum omnium artium, de qnibus tunc merentur pessime, cum illas suo contactu foedant. Casaub.—Ac si fus] Quam ægre se contineret, hæc indicio sunt. Alii libri, ah si fas dicere, et sic exoptat sibi licentiam illud dicendi, quod supra per Aposiopesim obticuerat. Quasi dicat: Utinam mihi liceat illud impune dicere, quod alii impune faciunt. Lubinus.—Sed fas] Significans se im proposito perseverare scribendi satyras. 9 Tunc cum ad canitiem] Quicquid isti judicaturi sint, inquit, ego tamem scribendas mihi satyras judico, quoties ob oculos mihi pono, quibus in studiis isti se occupent, jam inde ab eo tempore cum excesserunt ex ephebis ad ultimam usque senectutem : cum tamen graves et severi velint videri. Græcum est, nostrum istud vivere,. ÉÌjv ìuàv, vita hæc quam Romæ vivimus plerique omnes. Sic vivere triste, ό σκνθρωπὸs 8tos, qualis est eorum maxime, Qui. Curios simulant et Bacchanalia virunt, qui in Litteris, Sacris dicuntur à pavi;eiv , τà τρόσωτa. Casaubon.—Ad caniciem, &c.] Senes describit a Signo, id est, Canitie, et Effectu: id est, tristi et severa vita. Lubin.—Nostrum, &c.] Figura Græca est, pro nostram vitam tristem. Vet. Sch. 10 Et nucibus, &c.] Non contentus poëta simpliciter dicere, vitam male ab ipsis collocari: amplius addit, totam a carceribus ad metam ; quod ipse designat extrema illius ponens, adolescentiam et senectutem. Virilia ergo studia et transitum a pnerilibus mugis ad virorum curas, hac periphrasi expressit. Nuces itaque relinquere dixit, pro vir fieri, et virilia negotia capessere. Casaubon.—Nucibus facimus] Cum videam eos improbe agere, qui nucibus et puerilibus nugis relictis virilem sumserint togam : et quos jam canos existentes sapuisse oportuit, nec carminibus, quæ juvemum lusus sunt, immorari. Farmab. 11 Cum, &;c.] Sic Cicero: Objurgavit Cælium, ut quidam patruus Censor. Vet. Sch.—Cum, &c.] Quarta senum nota ab adjuncta severitate. Cum sumus censores et castigatores minorum, cum honesti, tetrici et severi morum censores sumus, et viri severi existimari volumus. Cum illa jam ætate sumus, et in aliorum jumiorum vitam et mores accuratius deberemus inquirere.—Sapimus] Tantum adsimus quantum patrui, vel cum repræsentamus et quasi redolemus patruos, id est, censores, objurgatores. Horatius: * Ne sis patruus mihi.'—Sapimus] Subtumida est reprehensio in prima persona. Videntur hæc omnia, ab usque sed fas tunc, non inepte dici posse ex persona Monitoris, poëtam monentis, ne sibi juvenis censoriam arripiat virgam ; majoris fore auctoritatis et ponderis, si quando canorum et annorum gravitate spectabilis et verendus, in vitia invehatur. Farnab.—Tunc, tunc] Est quasi conclusio syllogismi superioris.

Quasi dicat: Tunc demum video fas esse, tunc video æquum esse, ut Satyram scribam: Ergo Satyram scribam. Lubin.—Tunc, cum] Tunc fas esse judico, urbem Romam satyrico sale defricare. Orationem abrumpit, quasi præ stomacho plura non posset. Casaubon.—Ignoscite, nolo] Excusat ergo se et orat, ut sibi nolenti quidem, sed coacto Satyram conscribere ignoscant. Id est, • Ignoscite mihi, o Romani, ego nolò quidem sed cogor. Lubin. Vel veniam facti petit, quod alter verbo negat. 12 Quid faciam, &c.] Quasi dicat: Ego nolo quidem, sed cogor: probat id. Quid enim faciam, quomodo me continebo et temperabo, si in risum sum lascivior, si sum ut sum, ad risum Satyricum profusior ?—Petulanti, &c.] Cachinno nomen est, et declinatur per omnes casus, hic Cachinno, hujus Cachinnonis. Cachinnus est cum voce risus lascivior, quem Græci * μovo^yépovras dicunt. Et secundum Physicos dixit, qui tradunt homines splene ridere, felle irasci, jecore amare, corde sapere, pulmone jactari. Vet. Sch.— Petulanti splene] Improbo, incontimenti, procaci, lascivo, et quasi cum voluptate aliorum vitia irridente spleme.—Splene] Quasi diceret, *Naturam expellas furca, tamen usque recurret.' Sic enim ait; factum se a matura cachinnonem, itaque velit molit oblata re ridicula, risum sibi necessario oboriri. Petulans splen, qui justo majus spatium petat et occupet. Casaub.—Cachinno] Nominandi casu. Homo irrisor et in risum profusior. Et huc usque in genere vanitatem omnium Romanorum arguit. Lubinus. 13 Scribimus, &;c.] Jam in specie partitione facta reprehendit Poëtas et Oratores, eorumque auditores ; et initio quidem Poëtas, argumento sumto a fine, quod scriberent ad populi applausus aucupandos. Id est, Nos Poëtæ et oratores Romani passim scribimus, et prorsa et vorsa fa

cundia ingenii nervos exercemus. Loquitur antem in prima persoma tanquam etiam de se loqueretur, ut alii minus ægre id ferrent, et liberius vexari possent. — Inclusi] Musæis nostris integros dies abditi, in otio et secessu, remoti a strepitu populari. Nam ut Ovid. * Carmina secessum scribentis et otia quærunt.'—Numeros ille] Poëta versus scribit, qui certis numeris et mensuris constant.—Hir, &c.] Id est, Orator hic vel Declamator orationes pangit, a versuum pedibus 1iber et nullis versuum vel numerorum legibus inclusus, adstrictus. Perstringit ergo Causidicos populi applausnm eaptantes. Idem. 14 Grande aliquid] Id est, Aliquid tumidum, turgidum, inflatum. Petromius qnoque in studiosis eloquentiæ reprehendit * rerum tumores et sententiarnm vanissimum strepitum.' Quo nihil aliud qnaerebant, quam vulgi applausum, et inanem ostentationem.—Quod,&c.] Illustratillam grandiloquentiam. Id est, In quo recitando pulmo animæ prælargus et vento abundans, et spiritu plenus, turgidus et distentus amhelet et defatigetur, ac poene rumpatur.—Animæ, &;c.] Animæ prælargus dicit, vento abundams. Vet. Sch.—Animæ] Ventis vel spiritu plemus. Lubin. Animam pro spiritu posuit, quod Hebræis familiarissimum : Orationemque longis periodis contextam ita exprimit, quæ recitari non possit absque vexatione pulmonis et anhelitu. Casaub.—Prætargus] Id est, Distentus, plenus, abundans. — Anhelet] Anhelando et prae defatigatione crebro exspirando proferat. Pulcre hic decorum observat Poëta, qui ut aliorum ampullosam vanitatem ob oculos ponat, ipse utitur dicendi genere turgido et inflato. Lubin. 15 Scilicet, &c.] Reprehensio Poëtarum, quod magno apparatu, .loti, uncti, pexi, nitidi, novis vestibus induti, gemma annuloque ornati, illa re

citent. Hinc dependet omnis Poëtae indignatio, quod carmina ad laudem populi aucupandam scriberent.—Scilicet] Ironia. Terent. * Id popnlus curat scilicet.'—Hæc] Tam grandia et turgida.—Populo] Emphatice. Romano scilicet, qui nec sapit, nec recte judicat.—Pexusque togaque, &;c.] Descriptio recitaturi Poëtæ ex adjunctis. Vexat autem illud ob id, quod corporis potius habitu, quam Carminis dignitate se commemdare vellet. —Toga recenti] Nova veste indutus. Lubin. Togam enim recentem et a fullome camdentem Romani assumebant die quovis festo, sive pnblica sive privata solemnitate. Vide Martial. Ep. 58. lib. ir. Casaub. 16 Et, &c.] Ambiguitas in natalitia, vitrum eam natali suo munere acceperit, ut tantum eo die gerere soleat: quia quidam habent anulos, quos die tantum matali gernnt; et, albus, aut festiva veste indutus, aut recitandi pavore ac meditandi et scribendi tædio perfunctus: vel, veste candida, nondum purpureum adeptus vestimentum, quod laticlavium dicitur. Vet. Sch.—Et natalitia,&;c.] Tertium adjunctum, quod annulis et gemmis sese exornarent, et recitaturi suggestum ambitiose ornati adscenderent, ut ita in se popnli ora converterent, illique placerent. — Natalitia] , Vel, quod alias die natali illam tantum gestet, vel, quod die natali sibi ab amico donata sit.—Sardonyche] Pro ammulo, cui includitur Sardonyx. Est gemma candida. Hujusmodi gemmam Polycrates fortunam adversam experturus in mare projecit.—Tandem] Id est, denique vel postremo. —Albus] Abjunctum quartum. Id est, Festiva veste et candida indutus conspicuus, quali alias die matali aut festo incedere solebant. Lubin. Vel, ' albus, id est, pallidus et de eventu recitationis anxius. Casaubonus. 17 Sede, &;c.] Quintum adjunctum Leget hoc tumidum et vegrande car

men im koco magis conspicuo, in sub$imiore aliquo suggesto, ut ita omnium ora oculosque in se convertat. Lubin. Scribendum hic leges, etsi aliter antiquæ membramæ: dicimns enim quotiens, totiens, pro quoties, &c. Ergo hic tuorum studiorum et scriptorum est finis, ut recites, et ex recitatione gloriam reportes inanem. Casuubon.—Liquido cum, &c.] Hæc sede legens celsa cum liquida voce et bene flexibili pronuntiaveris, patrantibus oculis, heic videas ingentes Titos trepidare: niAdaua hic sumitur pro hujusmodi voce, quæ sic eliquata et mollis esset, ut per omnes somos intentionesque variari posset. Quod liquido plasmate guttur colluere, heic dicit, paulo infra, eliquare et tenero palato rerba supplantare, dixit. At male vir eruditissimus plasma ibi accepit, pro medicamenti gemere leniendis faucibus facto. Salmasius Plin. Exercit. Turneb. lib. xxviii. cap. 26. Etiam Synesius docet, quantam curam adhiberent recitatores, ut sua vox auditoribus placeret: quosdam refert solitos tragacanthum edere: quæ herba arteriæ asperitates tollit, alii alia. Casaub. Guttur Mobile] In varias pronunciationes flexibile. Lubin. Vel, per quod vox facile transmittitur, Græce λόον. Casaub.—18 Patranti] Patratio est rei venereæ perfectio vel consummatio: unde et patres dicti, eo quod patratione filios procreant.— Ocello] Per άποκόριαμα quia illum contrahendo minorem facit. Juvemalis: * Oculosque in fine trementes.' Vet. Sch.—Patranti, &c.] Septimum adjunctum, a petulanti et lascivo recitantium gestu. Id est, Ocello mimis pæto, lascivo, trementi, petulanter, et libidinose circumlato. Lubinus. Frangere] Latinis idem est ac effæminare, robur virile in muliebrem mollitiem corrumpere. Casaub.—Patranti] A patrare, quod est trauöoroieîv, Veneri et liberis operam dare, unde

patres dicti sunt, qnod patratione filios procreent. Ponitur hoc loco pro lascivo, impudico, molli et protervo. —Ocello] Per diminutionem ita dicit. Quia dum oculös lascive et petulanter torquent, et limis oculis auditores proterve intuentur, oculos quasi contrahendo minores faciunt. Ex oculis enim animi intima perspicimus, et sunt quasi mentis indices. Lubin. 19 Hic neque, &;c.] Id est, Ubi hæc carmina tanto apparatu recitata sunt: ibi vero videas mobiles nostros Romanos præ libidine obscoeno corporis motu, subsilire.—Hic] Id est, Hoc loco vel tunc.—Videas] Quasi fructum et effectum libidinosi carminis libidinose recitati.—Neque, &;c.] Perstringit obscoenos corporis motus, contra bonos mores, et severitatem majorum.—Neque voce, &;c.] Sed voce tremula, fæminea, impudica, viro honesto et Romano indigna. De acclamatione intellige. Lubinus. 20 Ingentes, §c.] Id est, Principes et mobiles Romanos magnæ auctoritatis et honoris, illos videas libidine trepidare, et obscoenos motus edere. — Trepidare] Venere inflammari, libidine irritari, turpissimo corporis gestu præ libidinis ardore subsilire. Lubinus. Trepidare hic de his, qui lætitia elati gestiunt, et subsiliunt. Trepidium pro tripudio quoque dixere; hinc Trepidiarii equi Vegetio, qui trepidant vel tripedant. Salmasius.— Titos] Nobiles Romanos.—Cum carmina, &c.] Id est, Cum lasciva illa carmina et foedæ voces interiores renum recessus ingrediuntur, ad intima libidinis adita penetrant, et illa incendunt: hæc enim vis est carminis. —Carmina] Lasciva et obscoena.— Lumbum] Renes qui in lumbis, qui libidinis et Veneris sedes, et officina orréppatos. Lubin. 21 Et,&;c.] In libidinem excitantur. Juvenalis: * Quod enim non excitat inguen Vox blanda, et nequam? digitos habet.' Vet. Sch.—Et tremulo

&c.] Ubi versu tremulo, molli et lascivo; vel versn tremula voce recitato, intima membra vemereo libidinis pruritu titillantur et scalpuntur.—Scalpuntur] Metaph. a scabiosis. Id est, Ita ut eorum viscera pruriant, tanquam in amplexu. Lubin. Et recte tremulum dicitur, ex quo nascitur in andientium animis voluptas quædam titillans, contraria gravitati, et comstantiae, ut ait Cicero. Intima sunt ai ôpé£eis, et pars animi qua concupiscimus, et quæ, nt loquitur M. Tullius, voluptate alitur, vel corporis partes quæ concupiscentiæ illi serviunt. Casaub. 22 Tun', §c.] Jam per Apostrophem progreditur ad specialiora, reprehenditque Poëtas ab adjuncto ætatis senilis.—Tun', &c.] Hoc gestu irati et indignantis pronunciandum est. Respicit autem ad superius illud : tunc cum ad canitiem, &c. Quasi dicat: Tunc capuli decus delirum, silicermium vetus, et veternose senex, aliorum delicatas et lascivas aures obscoenis carminibus studes pascere ?— Vetule] Est nomen convitii, et semper in pejorem partem rapitur. Quasi dicat: Senex delire, decrepite.—Auriculis alienis] Scilicet Auditorum tuorum, qui hac ætate, non aliena, sed propria, et ad te pertinentia spectare debebas, et cujus ætas longe aliam vitam, alios mores postulabat.—Colligis, &c.] Componis carmina lascivis auribus grata, lasciva et obscoena, quibus lasciviæ et libidinis fomentis, tanquam cibo vel esca pascatur. Id est, Aliorum lascivas et omni turpitudini patentes aures, turpi, salaci, impudico, et te tuaque ætate indigno carmine delinis, suaviter afficis et quasi pascis. Lubin. Auricularum escaesunt oi λόγοι, Poëmata vel orationes. Tritissimum est apud Græcos eùœxéìo0av λόγοιs et eύωxtai xal άστιdoreis àkoόν. At animi pabulum, literæ et eruditio. Porro vis hnjus reprehensionis maxime in voce alienis posita :

quippe alienissimum est a sapiente, facere aliquid propter alienam voluptatem. Verum hæc propria est miseria gloriam sectantium, quod felicitatem suam in aliena operatione pomunt: hoc est, in voluptate, quam capiunt alii ex ipsorum labore. Casaub. 23 Auriculis, &c.] Tantum laboras ut placeas aliorum auribus? at quibus auribus ? nempe eorum qui adeo sine judicio laudant quos laudant, ut cogaris vel invitus id agnoscere : qui sæpe sis expertus, illos tua scripta ita magnifice extollere, ut te licet vamissimum suppuderet, adeo ut diceres illis, ohe: satis est. Casaubon. —Quibus, &;c.] Molestissimum acroama in os laudari. Ideo Persius de avidissimo gloriæ, et vanissimo loquens, ait: quibus dicas et tu cute perditus. Proprie vitium corporis hæc verba designant, cute perditus: quæ vel de scabioso possumus interpretari, vel de eo qui aqua intercute laboret. Sed convitium corpori dictum, ad animum referri debet: quod in omnibus linguis familiarissimum est. Convenientissimum erit si de hydrope accipias. Itaque opinio sui et o£maus vocatur hydrops. Casaub.— Cute perditus] Perfrictus frontem : impudens : vel, studio, aut etiam, senio cutem contractus.—Ohe] Vox senis juvemiliter exultantis, et sibi in obscoeno teneroque carmine applandentis ; et inducit quæ sequuntur. Farmab. 24 Quo, &;c.] Verba sunt Persii, senem Poëtam Scoptice vexantis, et senis caussam Satyrice et Ironice defendentis; quem dum videri vult excusare et defendere, vehementius ipsum exagitat, omnibus deridendum propinat. Quasi diceret: Quis igitur fructus erit studiorum, si is non est, ut per illa ad famam et nomem pervemiamus?—Quo] Id est, eis rf; ad quid ? im quem usum? Quasi diceret: Studium suum Poëtices nullum est,

« PredošláPokračovať »