Obrázky na stránke
PDF

Ut ubique artem redolet Noster, sic etiam in versuum concinnitate numerorumque gravitate et canore. Qui versus, ab Horatiana levitate et negligentia longissime remoti, non tam ob id præstantiores existimandi sunt, quam colori, quem Persius satiris suis induxit, aptiores. Non vacat varias doctorum virorum super hanc rem opiniones colligere, quæ passim longius, quam a doctrina et elegantia illorum expectari potuisset, a vero aberrasse videntur. Hoc mihi quidem certissimum videtur esse, virtutes hexametri ab Horatio melius et accuratius esse perspectas, quam nunc ab acutissimis criticis possint intelligi; eundemque non tam inexercitatum in iis condendis fuisse, quam numc ex negligentia, quæ tamen procul dubio quæsita est, colligere se posse quidam opinantur.”

Qui Græcis literis imbutus monumenta Romanorum poëtarum perlustravit, eum non fugit, præstantissimam ingenii partem, quæ cernitur in inveniendo, omnibus pæne, ex parte saltem, defuisse, eosque non tam inventores rerum esse vocandos, quam imitatores Græcorum et ab eorum exemplis pendentes. Est enim in populorum ætatibus et singularis hominis vita et institutione quædam similitudo. Omnium mentis facultatum memoria et imaginandi vis prima se exerit, perfectionemque aliquam attingit et maturitatem cum in pueris seu adolescentibus, tum in populis rudibus nondumque excultis. In hac ætate, multis , simul aliis rebus in hoc conspirantibus, poëtæ solent nasci a natura sola docti atque instituti. In qua ætate cum populus Romanus esset, ingenium minus ei defuisse dici potest, quam otium rerumque ad vitam sustinendam affluentia quædam et certus animorum sermonisque cultus. Præterlapso illo tempore non Musarum sedes

[ocr errors]

17 Recte Morgenstern l. e. pag. 30. maxime opus erat concinnis versibus seqq. hac de re judicat ; at paulo et canoris, ne omni dote, quæ præter severius p. 47. in notis addit: “ Per- sanctum pectus poëtæ posset lectosio quidem in tristi illo supercilio, in rem tenere, carerent poëmata aussingulari illa orationis obscuritate, tera.'

ipsi frequentasse, sed commercia cum illis per Græcos quasi internuncios celebrasse existimandi sunt. Inde factum est, ut omnes Romani poëtæ a Græcis pendeant, a quibus omnia fere jam occupata invenerant, magisque semper imitationi, quam inventioni studuerint, ita ut recentiores antiquiorum vestigiis insistere soleant. Ut Horatius Lucilium, qui tamen novi generis carminum auctor est habendus, si formam spectes, non materiam, liberiori tamen incessu secutus est, ita Persius ex Venusino fonte hortulos suos rigavit. In explorando autem, quantum Noster Horatio debeat, Casaubonus curiosius, pæne dicam, iniquius, quam par est, versatur, cum non solum dictiones sed singula pæne verba rimetur, quæ utrique communia fuerint, et in quæ uterque sponte incidere potuerit. Verum Persii imitatio Horatiana non solum in dictionibus et verbis, sed etiam in sententiis, quas suo more tractavit, cernitur, ad quod imitationis genus Casaubonum minus attendisse jure mireris. Non dixerim tamen eum omnia satirarum argumenta ex Horatio sumsisse, multoque minus loca in illius satiris et epistolis definiverim, quibus lectis Persio in mentem venerit, hoc vel illud argumentum detexere.** ' Haec sane lubrica est judicandi ratio, ex qua etiam ea cuique scriptori subtrahere liceat, quæ tamen propria ejus sint, neminique antiquiori debeantur. Isto " modo quis prohibeat, quominus dicamus, et Juvenalem Persio multa sublegisse: nam is quoque eodem dicendi genere passim utitur, quo Persius usus est, et eadem argumenta tractat, quæ ab illo tractata sunt. In rebus hujusmodi dijudicandis semper ante oculos habere debemus, fieri potuisse, ut scriptores eodem sermone usi et neque temporum ne

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

que locorum ratione a se longe diversi in eadem sæpe inciderint, parique modo iisdem rebus affecti, easdem imagines, dictiones et verba adhibuerint, præsertim si ea ejusmodi sint, ut non recens cusa sed consuetudine sermonis jam recepta et in medio posita fuisse videantur. Verum, inquis, iste poëta tam longe ab eo, quem secutus fuerat, relictus, in quo tot tantaque desiderantur, num dignus est, qui legatur? Utique dignus est, et voluptatem ejus lectio suppeditabit et utilitatem. Sunt enim loca quædam in illis satiris satis bene tractata; incidet lector in imagines et similitudines novas et non ineptas; deprehendet mores et ingenia hominum accurate delineata; movebunt ejus animum sententiæ illustres et graves; ostenduntur hic et illic ingenii igniculi, qui desiderium adolescentis præmatura morte erepti excitabunt. .Ipseque virtutis amor pietatisque sensus, qui ubique ostenditur, efficiet, ut auctor nobis probetur, etiamsi facultate poëtica minus fuerit instructus. Ac cum Virgilio lecto nec Lucanum nec Silium nec Statium fastidiamus, cur Persium negligamus Venusina Musa delectati; qui, meo quidem sensu, lectorem ab Horatii lectione recentem magis delectabit, quam Statius placere possit, cum Virgilio deposito statim ad eum accesseris. Ceterum antiquitatis studiosis Persii lectionem fructuosam esse, equidem vix monendum esse existimo. Magno plausu etiam satiras editas confestim exceptas esse, memoriæ prodidit vitæ Persii auctor,'9 idemque Martialis testatur et Quintilianus, patribusque ecclesiæ probatum illum fuisse indicant loca, quæ passim ex Persio protulerunt.*° Etenim vel ea ipsa, quæ nuac scriptoribus vitio vertere jure solemus, multis tum quodammodo probata erant, sententiarum argutiæ, dicendi genus concisum, translationes audaces et obscuritas quædam orationi inducta.** NOTÆ 19 * Editum librum continuo mi- 20 E. g. Lactant. III. 16. 15.; vi. rari homines et diripere coeperunt.' 2. 11. Augustin. de Civ. D. 11. 7. Et paulo supra: * Sed Lucamus adeo 21 Quintil. instit. v111. 2. * At per

mirabatur scripta Flacci, ut vix reti- vasit quidem jam multos ista persuaneret 8e, illo recitante, a clamore.' sio, ut id jam demum eleganter atque

Verum fieri non potuit, quin, cum et res, quarum mentio fit in satiris, coepissent ex parte ignorari, et dicendi genus a vulgari ratione in dies magis magisque discrepare, inter obscuros scriptores Persius referretur, grammaticique ad eum explicandum se accingerent. Fuerunt, qui putarent, Persii satiras a Cornuto scholiis instructas in lucem prodiisse, atque ex iis scholiis decerpta quædam fragmenta iis adhuc inesse scholiis, quæ nunc cireumferuntur. A quorum opinione equidem tam longe absum, ut putem, Persium antiquitus mullis scholiis fuisse instructum, cum iis nihil opus esset æqualibus ejus, quibus et cognitae res et sermonis ratio notior erat. Quin probabile est, ne Hieronymum quidem codicem manu exaratum Persii scholiis ditatum aut ante oculos habuisse aut cognovisse, alioquin tam acerbum de obscuritate illius judicium non tulisset. Neque in scholiis, ut nunc sunt, ullum antiquitatis vestigium apparet; pleraque sunt ejusmodi, ut unusquisque non plane ineptus, lecto aliquo loco, eadem allinere posset, quia nihil iis inest, quod non ipsis auctoris verbis contineatur; pauca tantum ex aliquo grammatico non mimis vetusto temere decerpta videri possunt. Sed nescio quo fato id accidisse dicam, ut nullus locus difficultate aliqua insignis aliquid lucis nactus sit ex illis scholiis; nam vel omnino silent, vel ea explicant, in quibus nemo hæreat. Nihilominus tamen ea scholia utilissima in Persium passim etiam a doctissimis viris vocantur. Verum cum in antiquioribus, editionibus scholia proferantur pleniora, quam ea, quæ Casaubonus editioni suæ adjecit, nonnullaque a viris doctis inedita laudentur et in bibliothecis adhuc latentia, tota ista de scholiis disputatio ei, qui melioribus præsidiis instructus

est, relinquenda mihi videtur.
G. L. KOENIG.
Gotting. 1803.
NOTÆ

exquisite dictum putent, quod inter- tur. Itaque si antiquum sermonem
pretandum sit.' Et ix. 3. * Verborum nostro comparemus, pæne jam, quid-
figuræ et mutatæ sunt semper, et, quid loquimur, figura est.'
utcumque voluit consuetudo, mutan-

EDITIONES ET MSS. PERSII,

E QUIBUS VARIÆ LECTIONES EXCERPTÆ SUNT.

« Persius (edit. Rob. Steph. Lut. 1544) collatus est a Richardo Bentleio, cum Codice Msto, ann. 300, in Bibliotheca Regia, Londini.' In variarum Lectionum enumeratione, hæc editio designatur Edit. Steph., et Codex, Ms. R.

Codex Galeanus Mstus, cum libris editis collatus, designatur Gal. Ms.

Editio, Heidelbergis impressa, 1590, cum VV. LL. Mss. a Richardo Bentleio; e Musæo Britannico: quæ designantur B.

*Var. aliquot lectiones ex antiquo splendidissimæ Bibliothecæ Ebnerianæ Codice Membraneo collectæ ;' ex Edit. Georg. Frid. Sebaldi. Norimberg. 1765; designantur C.

Editio Isaac. Casaubon. 4to, Lug. Bat. 1590, cum edd. vulgatis et Koenig. collata est: quarum variæ lectiones passim annotantur. *•

« PredošláPokračovať »