Obrázky na stránke
PDF
ePub

rum aut malorum Poëmatum, judicio standum putas magnatum Romanorum ; idonei enim talium judices non sunt. Casaubon. Lubinus autem dicit esse verbum amici monitoris, Persium corrigentis, quod ob judicium Romanorum perturbari non debeat. Turbida Roma] Præcipitis et corrupti sensus. Farnab.

6 Elevet] 'Expavλíše, floccifaciat, parvipendat, vel ad sydera tollat. Accedas] Assentiaris, nec te iniquo Romanorum judicio censendum subjicias. Farnab.-Examenve, &c.] Examen est lingua, vel linum, quod mediam hastam ad pondera adæquanda tenet. Castigare autem est digito libram percutere, ut temperetur, et præ agitatione post æquum conquiescat. Trutina vero est foramen, intra quod est lingula, de qua examinatio est. Vet. Sch.-Examenve, &c.] Alia ratio. Quod malum de aliquo judicium non æstimari debeat ex sententia populi Romani. Eo quod ejus trutina, hoc est, examinatio et ratio in judicando admodum prava sit.Examenve, &c.] Ponitur pro inquisitione, æstimatione, et judicio. Est enim Examen stilus vel lingula libræ in medio scapo, unde binæ lances suspensæ ad pondera coæquanda. Trutina autem est oblongum illud foramen, intra quod vergit lingula, et in quo foramine æqua examinatio cognoscitur. Ponitur autem trutina pro veritate et ratione. Insigni ergo metaphora judicium significat.—In illa, &c.] In sermone et æstimatione et censura populi Romani, tanquam in trutina.

7 Castiges] Emendes, corrigas. Est enim castigare, digito libram percutere, ut temperetur, et post agitationem conquiescat, ut postea æqualitas innotescat. Id est, Judicium nostri non metiendum ex opinione vulgi. --Nec te, &c.] Est autem ultima ratio Apodoseos. Quod nostri judicium non in aliis, sed in nobis, quærendum

sit. Id est, Noli judicium de te extrinsecus quærere. Atque aliis de

te, quam tu tibi credere noli,' ut cum Horatio loquar. Lubinus.-Nec te quæsiveris] Judicia populi Rom. rejicienti Persio, objici poterat, quis erit igitur cui te placere studeas? Respondet his verbis: Tune, inquit, me vis ex aliorum judiciis pendere? ego vero de me et meis, alios non consulo, verum ipsum me: quod et tu, si me audias, facies. Proprium est eorum qui gloriam sectantur, facta sua non ad rectæ rationis obrussam exigere: sed ad gustum illorum a quibus laudari cupiunt. Casaub. Inculcatur ergo hac sententia illud de cœlo delapsum Γνώθι σεαυτόν. Lubin.

8 Nam Romæ est quis non] Quis non se extra quærit? vel, Quis non est corrupti judicii, et indignus cujus rationem habeas? quippe delitiis et luxu perditi, omnes virtutis osores et honestarum omnium artium, de quibus tunc merentur pessime, cum illas suo contactu fœdant. Casaub.-Ac si fus] Quam ægre se contineret, hæc indicio sunt. Alii libri, ah si fas dicere, et sic exoptat sibi licentiam illud dicendi, quod supra per Aposiopesin obticuerat. Quasi dicat: Utinam mihi liceat illud impune dicere, quod alii impune faciunt. Lubinus.—Sed fas] Significans se in proposito perseverare scribendi satyras.

9 Tunc cum ad canitiem] Quicquid isti judicaturi sint, inquit, ego tamen scribendas mihi satyras judico, quoties ob oculos mihi pono, quibus in studiis isti se occupent, jam inde ab eo tempore cum excesserunt ex ephebis ad ultimam usque senectutem : cum tamen graves et severi velint videri. Græcum est, nostrum istud vivere, тd Sîv hμŵv, vita hæc quam Romæ vivimus plerique omnes. vivere triste, å σкv@pwròs Blos, qualis est eorum maxime, Qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt, qui in Litteris Sacris dicuntur àpavíšei – Tà

Sic

#póσwτa. Casaubon.—Ad caniciem, &c.] Senes describit a Signo, id est, Canitie, et Effectu: id est, tristi et severa vita. Lubin.-Nostrum, &c.] Figura Græca est, pro nostram vitam tristem. Vet. Sch.

10 Et nucibus, &c.] Non contentus poëta simpliciter dicere, vitam male ab ipsis collocari: amplius addit, totam a carceribus ad metam; quod ipse designat extrema illius ponens, adolescentiam et senectutem. Virilia ergo studia et transitum a puerilibus nugis ad virorum curas, hac periphrasi expressit. Nuces itaque relinquere dixit, pro vir fieri, et virilia negotia capessere. Casaubon.-Nucibus facimus] Cum videam eos improbe agere, qui nucibus et puerilibus nugis relictis virilem sumserint togam: et quos jam canos existentes sapuisse oportuit, nec carminibus, quæ juvenum lusus sunt, immorari. Farnab. 11 Cum, &c.] Sic Cicero: Objurgavit Cælium, ut quidam patruus Censor. Vet. Sch.-Cum, &c.] Quarta senum nota ab adjuncta severitate. Cum sumus censores et castigatores minorum, cum honesti, tetrici et severi morum censores sumus, et viri severi existimari volumus. Cum illa jam ætate sumus, et in aliorum juniorum vitam et mores accuratius deberemus inquirere.-Sapimus] Tantum adsimus quantum patrui, vel cum repræsentamus et quasi redolemus patruos, id est, censores, objurgatores. Horatius: 'Ne sis patruus mihi.'-Sapimus] Subtumida est reprehensio in prima persona. Videntur hæc omnia, ab usque sed fas tunc, non inepte dici posse ex persona Monitoris, poëtam monentis, ne sibi juvenis censoriam arripiat virgam; majoris fore auctoritatis et ponderis, si quando canorum et annorum gravitate spectabilis et verendus, in vitia invehatur. Farnab.-Tunc, tunc] Est quasi conclusio syllogismi superioris.

Quasi dicat: Tunc demum video fas esse, tunc video æquum esse, ut Satyram scribam: Ergo Satyram seribam. Lubin.-Tunc, cum] Tunc fas esse judico, urbem Romam satyrico sale defricare. Orationem abrumpit, quasi præ stomacho plura non posset. Casaubon.-Ignoscite, nolo] Excusat ergo se et orat, ut sibi nolenti quidem, sed coacto Satyram conscribere ignoscant. Id est, Ignoscite mihi, o Romani, ego nolò quidem sed cogor. Lubin. Vel veniam facti petit, quod alter verbo negat.

12 Quid faciam, &c.] Quasi dicat: Ego nolo quidem, sed cogor: probat id. Quid enim faciam, quomodo me continebo et temperabo, si in risum sum lascivior, si sum ut sum, ad risum Satyricum profusior ?—Petulanti, &c.] Cachinno nomen est, et declinatur per omnes casus, hic Cachinno, hujus Cachinnonis. Cachinnus est cum voce risus lascivior, quem Græci * μovoyépovras dicunt. Et secundum Physicos dixit, qui tradunt homines splene ridere, felle irasci, jecore amare, corde sapere, pulmone jactari. Vet. Sch.Petulanti splene] Improbo, incontinenti, procaci, lascivo, et quasi cum voluptate aliorum vitia irridente splene.-Splene] Quasi diceret, 'Naturam expellas furca, tamen usque recurret.' Sic enim ait; factum se a natura cachinnonem, itaque velit nolit oblata re ridicula, risum sibi necessario oboriri. Petulans splen, qui justo majus spatium petat et occupet. Casaub.--Cachinno] Nominandi casu. Homo irrisor et in risum profusior. Et huc usque in genere vanitatem omnium Romanorum arguit. Lubinus.

13 Scribimus, &c.] Jam in specie partitione facta reprehendit Poëtas et Oratores, eorumque auditores; et initio quidem Poëtas, argumento sumto a fine, quod scriberent ad populi applausus aucupandos. Id est, Nos Poëtæ et oratores Romani passim scribimus, et prorsa et vorsa fa

[ocr errors]

exercemus.

cundia ingenii nervos Loquitur autem in prima persona tanquam etiam de se loqueretur, ut alii minus ægre id ferrent, et liberius vexari possent. Inclusi] Musæis nostris integros dies abditi, in otio et secessu, remoti a strepitu populari. Nam ut Ovid. Carmina secessum scribentis et otia quærunt.'-Numeros ille] Poëta versus scribit, qui certis numeris et mensuris constant.-Hir, &c.] Id est, Orator hic vel Declamator orationes pangit, a versuum pedibus liber et nullis versuum vel numerorum legibus inclusus, adstrictus. Perstringit ergo Causidicos populi applausum captantes. Idem.

14 Grande aliquid] Id est, Aliquid tumidum, turgidum, inflatum. Petronius quoque in studiosis eloquentiæ reprehendit rerum tumores et sententiarum vanissimum strepitum.' Quo nihil aliud quærebant, quam vulgi applausum, et inanem ostentatio nem.-Quad, &c.] Illustrat illam grandiloquentiam. Id est, In quo recitando pulmo animæ prælargus et vento abundans, et spiritu plenus, turgidus et distentus anhelet et defatigetur, ac pœne rumpatur.-Animæ, &c.] Animæ prælargus dicit, vento abundans. Vet. Sch.-Anima] Ventis vel spiritu plenus. Lubin. Animam pro spiritu posuit, quod Hebræis familiarissimum: Orationemque longis periodis contextam ita exprimit, quæ recitari non possit absque vexatione pulmonis et anhelitu. Casaub.-Prælargus] Id est, Distentus, plenus, abundans. — Anhelet] Anhelando et præ defatigatione crebro exspirando proferat. Pulcre hic decorum observat Poëta, qui ut aliorum ampullosam vanitatem ob oculos ponat, ipse utitur dicendi genere turgido et inflato. Lubin.

15 Scilicet, &c.] Reprehensio Poëtarum, quod magno apparatu, loti, uncti, pexi, nitidi, novis vestibus induti, gemma annuloque ornati, illa re

citent. Hinc dependet omnis Poëtæ indignatio, quod carmina ad laudem populi aucupandam scriberent.-Scilicet] Ironia. Terent. Id populus curat scilicet.'-Hæc] Tam grandia et turgida.—Populo] Emphatice. Romano scilicet, qui nec sapit, nec recte judicat.-Pexusque togaque, &c.] Descriptio recitaturi Poëtæ ex adjunctis. Vexat autem illud ob id, quod corporis potius habitu, quam Carminis dignitate se commendare vellet. -Toga recenti] Nova veste indutus. Lubin. Togam enim recentem et a fullone candentem Romani assumebant die quovis festo, sive publica sive privata solennitate. Vide Martial. Ep. 58. lib. н. Casaub.

16 Et, &c.] Ambiguitas in natalitia, utrum eam natali suo munere acceperit, ut tantum eo die gerere soleat : quia quidam habent anulos, quos die tantum natali gerunt; et, albus, aut festiva veste indutus, aut recitandi pavore ac meditandi et scribendi tædio perfunctus: vel, veste candida, nondum purpureum adeptus vestimentum, quod laticlavium dicitur. Vet. Sch.-Et natalitia, &c.] Tertium adjunctum, quod annulis et gemmis sese exornarent, et recitaturi suggestum ambitiose ornati adscenderent, ut ita in se populi ora converterent, illique placerent. — Natalitia] Vel, quod alias die natali illam tantum gestet, vel, quod die natali sibi ab amico donata sit.-Sardonyche] Pro annulo, cui includitur Sardonyx. Est gemma candida. Hujusmodi gemmam Polycrates fortunam adversam experturus in mare projecit.-Tandem] Id est, denique vel postremo.

Albus] Abjunctum quartum. Id est, Festiva veste et candida indutus conspicuus, quali alias die natali aut festo incedere solebant. Lubin. Vel, albus, id est, pallidus et de eventu recitationis anxius. Casaubonus.

17 Sede, &c.] Quintum adjunctum Leget hoc tumidum et vegrande car.

J

men in loco magis conspicuo, in subtimiore aliquo suggesto, ut ita omnium ora oculosque in se convertat. Lubin. Scribendum hic leges, etsi aliter antiquæ membranæ: dicimus enim quotiens, totiens, pro quoties, &c. Ergo hic tuorum studiorum et scriptorum est finis, ut recites, et ex recitatione gloriam reportes inanem. Casaubon.-Liquido cum, &c.] Hæc sede legens celsa cum liquida voce et bene flexibili pronuntiaveris, patrantibus oculis, heic videas ingentes Titos trepidare: Пdoua hic sumitur pro hujusmodi voce, quæ sic eliquata et mollis esset, ut per omnes sonos intentionesque variari posset. Quod liquido plasmate guttur colluere, heic dicit, paulo infra, eliquare et tenero palato verba supplantare, dixit. At male vir eruditissimus plasma ibi accepit, pro medicamenti genere leniendis faucibus facto. Salmasius Plin. Exercil. Turneb. lib. xxvIII. cap. 26. Etiam Synesius docet, quantam curam adhiberent recitatores, ut sua vox auditoribus placeret: quosdam refert solitos tragacanthum edere: quæ herba arteriæ asperitates tollit, alii alia. Casaub.

Guttur Mobile] In varias pronunciationes flexibile. Lubin. Vel, per quod vox facile transmittitur, Græce Aetov. Casaub.-18 Patranti] Patratio est rei venerea perfectio vel consummatio: unde et patres dicti, eo quod patratione filios procreant. Ocello] Per жокóрσμа quia illum contrahendo minorem facit. Juvenalis: 'Oculosque in fine trementes.' Vet. Sch.-Patranti, &c.] Septimum adjunctum, a petulanti et lascivo recitantium gestu. Id est, Ocello nimis pato, lascivo, trementi, petulanter, et libidinose circumlato. Lubinus. -Frangere] Latinis idem est ac effæminare, robur virile in muliebrem mollitiem corrumpere. Casaub.-Patranti] A patrare, quod est maidowolev, Veneri et liberis operam dare, unde

patres dicti sunt, quod patratione filios procreent. Ponitur hoc loco pro lascivo, impudico, molli et protervo. -Ocello] Per diminutionem ita dicit. Quia dum oculos lascive et petulanter torquent, et limis oculis auditores proterve intuentur, oculos quasi contrahendo minores faciunt. Ex oculis enim animi intima perspicimus, et sunt quasi mentis indices. Lubin.

19 Hic neque, &c.] Id est, Ubi hæc carmina tanto apparatu recitata sunt : ibi vero videas nobiles nostros Romanos præ libidine obscœno corporis motu, subsilire.-Hic] Id est, Hoc loco vel tunc.-Videas] Quasi fructum et effectum libidinosi carminis libidinose recitati.-Neque, &c.] Perstringit obscenos corporis motus, contra bonos mores, et severitatem majorum.-Neque voce, &c.] Sed voce tremula, fæminea, impudica, viro honesto et Romano indigna. De acclamatione intellige. Lubinus.

20 Ingentes, &c.] Id est, Principes et nobiles Romanos magnæ auctori, tatis et honoris, illos videas libidine trepidare, et obscœnos motus edere.

Trepidare] Venere inflammari, libidine irritari, turpissimo corporis gestu præ libidinis ardore subsilire. Lubinus. Trepidare hic de his, qui lætitia elati gestiunt, et subsiliunt. Trepidium pro tripudio quoque dixere; hinc Trepidiarii equi Vegetio, qui trepidant vel tripedant. Salmasius.— Titos] Nobiles Romanos.-Cum carmina, &c.] Id est, Cum lasciva illa carmina et fædæ voces interiores renum recessus ingrediuntur, ad intima libidinis adita penetrant, et illa incendunt: hæc enim vis est carminis. -Carmina] Lasciva et obscœna.— Lumbum] Renes qui in lumbis, qui libidinis et Veneris sedes, et officina σTÉрμаTOS. Lubin.

21 Et,&c.] In libidinem excitantur, Juvenalis: Quod enim non excitat inguen Vox blanda, et nequam? digitos habet.' Vet. Sch.-Et tremulo

&c.] Ubi versu tremulo, molli et lascivo; vel versu tremula voce recitato, intima membra venereo libidinis pruritu titillantur et scalpuntur.-Scalpuntur] Metaph. a scabiosis. Id est, Ita ut eorum viscera pruriant, tanquam in amplexu. Lubin. Et recte tremulum dicitur, ex quo nascitur in andientium animis voluptas quædam titillans, contraria gravitati, et constantiæ, ut ait Cicero. Intima sunt ai opées, et pars animi qua concupiscimus, et quæ, ut loquitur M. Tullius, voluptate alitur, vel corporis partes quæ concupiscentiæ illi serviunt. Casaub.

22 Tun', &c.] Jam per Apostrophen progreditur ad specialiora, reprehenditque Poëtas ab adjuncto ætatis senilis.-Tun', &c.] Hoc gestu irati et indignantis pronunciandum est. Respicit autem ad superius illud: tunc cum ad canitiem, &c. Quasi dicat: Tunc capuli decus delirum, silicernium vetus, et veternose senex, aliorum delicatas et lascivas aures obscœnis carminibus studes pascere?— Vetule] Est nomen convitii, et semper in pejorem partem rapitur. Quasi dicat: Senex delire, decrepite.-Auriculis alienis] Scilicet Auditorum tuorum, qui hac ætate, non aliena, sed propria, et ad te pertinentia spectare debebas, et cujus ætas longe aliam vitam, alios mores postulabat.--Colligis, &c.] Componis carmina lascivis auribus grata, lasciva et obscoena, quibus lasciviæ et libidinis fomentis, tanquam cibo vel esca pascatur. Id est, Aliorum lascivas et omni turpitudini patentes aures, turpi, salaci, impudico, et te tuaque ætate indigno carmine delinis, suaviter afficis et quasi pascis. Lubin. Auricularum escæ sunt of λoyo, Poëmata vel orationes. Tritissimum est apud Græcos evwxeioθαι λόγοις et εὐωχίαι καὶ ἑστιάσεις ἀKOWY. At animi pabulum, literæ et eruditio. Porro vis hujus reprehensionis maxime in voce alienis posita:

quippe alienissimum est a sapiente, facere aliquid propter alienam voluptatem. Verum hæc propria est miseria gloriam sectantium, quod felicitatem suam in aliena operatione ponunt: hoc est, in voluptate, quam capiunt alii ex ipsorum labore. Casaub.

23 Auriculis, &c.] Tantum laboras ut placeas aliorum auribus? at quibus auribus? nempe eorum qui adeo sine judicio laudant quos laudant, ut cogaris vel invitus id agnoscere: qui sæpe sis expertus, illos tua scripta ita magnifice extollere, ut te licet vanissimum suppuderet, adeo ut diceres illis, ohe: satis est. Casaubon.

[ocr errors]

Quibus, &c.] Molestissimum acroama in os laudari. Ideo Persius de avidissimo gloriæ, et vanissimo loquens, ait: quibus dicas et tu cute perditus. Proprie vitium corporis hæc verba designant, cute perditus: quæ vel de scabioso possumus interpretari, vel de eo qui aqua intercute laboret. Sed convitium corpori dictum, ad animum referri debet: quod in omnibus linguis familiarissimum est. Convenientissimum erit si de hydrope accipias. Itaque opinio sui et ofŋois vocatur hydrops. Casaub.Cute perditus] Perfrictus frontem : impudens: vel, studio, aut etiam, senio cutem contractus.-Ohe] Vox senis juveniliter exultantis, et sibi in obscœno teneroque carmine applandentis; et inducit quæ sequuntur. Farnab.

24 Quo, &c.] Verba sunt Persii, senem Poëtam Scoptice vexantis, et senis caussam Satyrice et Ironice defendentis; quem dum videri vult excusare et defendere, vehementius ipsum exagitat, omnibus deridendum propinat. Quasi diceret: Quis igitur fructus erit studiorum, si is non est, ut per illa ad famam et nomen perveniamus?-Quo] Id est, eis Tí; ad quid? in quem usum? Quasi diceret : Studium suum Poëtices nullum est,

« PredošláPokračovať »