Obrázky na stránke
PDF

et nihili, nisi vana tua scientia, qua tu tanquam fermento turges, et quæ tanquam caprificus prodire, seque omnibus ostentare gestit, ab aliis cognoscatur.—Nisi, &;c.] Per fermentum Allegorice intelligit vanam doctrinam et scientiam in vano sene Poëta, possessorem suum inflantem et turgidum, superbumque reddentem. Lubin.— Nisi,&;c.] Quia ut fermentum in massa contineri non potest, quin det significationem sui, eamque fervefaciat, attollat, ac tandem rumpat: item caprificus in saxorum commissuris enata impediri nequit, quo minus saxa dis*iciat: ita ernditio im animo levi et inanem gloriam ambiente habitare non potest, quin ut fermentum attollat illnm atque inflet, et ut caprificus, foras prodire, et agnosci laudarique ab omnibus cupiat.—Et quæ, &c.] Non displicet simul: nam cum doctrina, simul ingeneratur ac crescit in horum animis gloriæ titillatio. Casaubonus. —Quæ, &c.] Id est, Quæ imutilis et sterilis doctrina tamquam caprificus. Altera Allegoria. Ut enim caprificus sterilis est, et nunquam maturos fructus producit, ut etiam saxis et muris in quibus semel radices fixit, contineri non potest, quin muros, saxa et monumenta perrumpens, frangat et foras promineat: ita etiam vana stultorum scientia est inutilis, mec cohiberi potest, quin prorumpat, et se aliis ostentet. 25 Exierit] Proruperit, prodierit, divulgata fuerit vana tua scientia.— Jecore] Ita dixit, quod in eo etiam sensus et adfectus animi collocatos esse crederent. Utitur autem hic auctor durioribus Allegoriis, decorum observans, ut absurdam illam senum levitatem et vanitatem, qui in carminibus suis ita loquebantur, eo magis ob oculos poneret. Lubin. Vel, Ejecore, id est, E sede scientiæ prodierit tandem in aliorum usum, in meam laudem?—Caprificus] Gloriæ cupiditas. Farnab.

26 En pallor, &c.] Cum indignatione conjuncta Exclamatio, quasi per commiserationem. Ergone, ait, in ea tempora devenimus, ut non in alium finem literis insudetur, quam ad ostentationem ingenii? Casaub. Quasi dicat: Vide quæso, o Poëta, quanta tua sit vanitas ? Quæ enim et quanta tua est ætas, quale senium tuum, quantus pallor? Hæccine lasciva et juvenilia a te tanto sene fieri ?— Pallor, &c.] Forte £v διὰ δυοῖν. En, quam pallidus senex tu sis ! Palloris hujus duas causas affert Philo: laboris assiduitatem, et spem incertam finem optatum consequendi. Casaub. --O mores] Exclamatio ex ira et imdignatione profecta. Quasi dicat; O mores neque antiquos, neque probos, sed perditos, deploratos. Lubin. Usque, &c.] Hæc periodus apud Lucillium posita est * ut me scire volo mi conscius sum, ne damnum faciam. Scire hoc se nescit: nisi alios id scire scierit. Vet. Sch.—Usque, &c.] Alio argumento ex Dissimilibus hanc senum vanitatem perstringit. Quod

• quamvis nostra scientia et doctrina

aliis non innotescat, idcirco illa pro mihilo tamen habenda sit. Quasi dicat: Ergone tua scientia vana, imo mulla tibi esse videtur, nisi aliis illam carminum tuorum recitatione ostentes, aliique te illa præditum esse sciant: et propterea laudent et attollant?—Scire] Græcismus, id est, scientia. Et est Epanodos.—Nihil est] Nihil juvat, nihil valet. Lubin. 28 At, &c.] Hic requiritur historia Demosthenis, qui cum transiret, et a mercenario tabernæ digito demomstraretur, fertur lætatus esse, quod ab ignobilibus sciretur. Et Horatius libro quarto Carminum sic posuit: “Totum muneris hoc tui est, Quod nonstror digito prætereuntium.' Vet. Sch.—At,&;c.] Acerba Ironia auctoris nostri, qua irridet vanos inanis gloriæ captatores. Quasi dicat: Attamen etiam a vulgo cognosci, digito monstrari, et dici : Hic est eximius ille Poëta qui nuper dulcissimum illud carmen recitabat. Quasi diceret, Dulcis est fama, et populi praeconium, ubi prætereuntium digito monstror, atque puerorum manibus ia scholis teror. Farnab. 29 Ten', &c.] Occulte tangit Neronem, cujus carmina, quia imperabat, per scholas celebrabantur. Vet. $ch.—Ten' cirratorum, &;c.] Alii, Tun'. Quasi immensa sit gloria carmina sua in scholis a tot nobilibus pueris describi, et edisci. Tangit autem Ne*ronem, qui sua carmina publice in scholis prælegi imperabat. Id est, Tune teipsum pro nihilo pendes et reputabis ? et monne tu potius aliquid magnificum de te senties ? cnm videas carmina tua Romæ in tanto honore esse, ut etiam centum cirratorum puerorum, vel nobilium discipulorum, lectiones et dictata fuerint, quæ a magistris, ut ediscant, ipsis sint injuncta.—Dictata] Sunt lectiones ediscendæ et recitandæ.—CirraËorum] Id est, Calamistratorum, vel cincinnos, cirros aut intonsos capillos habentium. Porro pueri nobilium cimcimmos vel cirros, id est, capillos contortos et crispatos alebant, qui grandioribus detondebantur, et Vemeri dedicabantur. Turneb. xxviii. 26.—Centum] Synecdoche numeri certi, pro incerto. Lubim. 30 Ecce, §c.] Tanquam rem movam et inauditam incepturus. Dixit antea de publicis recitationibus quæ fiebant in basilicis, exedris ; jam reprehendit privatam recitationem inter pocula et convivia.—Inter pocula] Emphatice. Hinc enim ardor et indigmatio Poëtæ. Quasi dicat, Potestne fieri ut ebrii et vinolenti aliquid laude dignum approbent ? Lubin.—Inter] Vetus hic mos et a Græcis acceptus : sed hoc oblectandi sui causa, mon ut accuratius quicquam tractarent. Casaub. 31 Romulidæ, &c.] Ponuntur quasi

duo contraria. Quasi Romani Romulo minime similes, sobrii illius Romuli, vinolenti et saturi posteri.—Saturi] Dapibus et vino distenti. Dicuntnr et hæc in Neronem.—Dia, &c.] Id est, Sacra illa vatum, et divima illa Poëmata inter pocula in profano loco non agitanda, non profamanda.—Narrent] Id est, quid sentiendnm sit de Poëmatibus. 32 Hic aliquis, §c.] Erat moris ut in missuum intervallis, aut remotis mensis, aliquis convivarum vel memoriter, vel de scripto Ãîov alicujus Poëtæ reoitaret: unde mox convivis ansa fabulandi nascebatur. Hoc nunc facit iste inter delicatos delicatulus, cui circum humeros hyacinthina laena est. Casaub.—Hic] Hoc in loco, vel tum, ubi Poëmatum facta mentio.—Aliquid] Forte, ut dixi, Nero, præcipuum enim quendam notari indicant sequentia.—Circum humeros] Sic Virgilius Æneid. iv. * Tyrioque ardebat murice læna Demissa ex humeris.'— Hyacinthina] Fuit vestis magni precii, ob colorem potissimum, violæ vernæ, quæ ex obscura et purpurea, id est, subrubra, et Hyacinthi colori persimilis. Alii legunt Ianthina.— Lama] Vestis quæ supra alia vestimemta superindui solebat, villosa palla, qua in convivio et triclinio uti licebat, non in foro. Vel paludamentum. Idem. 33 Rancidulum, &c.] Reprehensio, quod recitaret rancida, auribus ingrata, insuavia, et putida. Quæ tamem convivæ adulatores laudabant. Lubin.—Rancor est certarum rerum diutius asservatarum corruptus odor : veteres Magistri vertunt tay^yòv, quod oleo vitiato proprium.—Balba, &c.] Id est, Quod versus ita putide referrent, ut vox per nares emitti videretur ; hoc autem ex mollicie et lascivia faciebant.— Nare balba] Et est rcatdxpmoris. Linguæ enim proprium est balbutire ; et balbus ille dicitur, qui vitio linguæ voces male exprimit. Lubin.—Balba] Hoc enim solum voluit significare, maturalem vocis modum ab istis effœminari. De nare loqui dicuntur, quibus spiritus qui per mares exit non libere fluit, ob amgustiam tramitis. Casaub. Turneb. xxviii. 26. 34 Phyllidas, &c.] Id est, Miserabiles Tragicorum materias, ut Phyllidem a Demophoonte, Hypsipylem a Jasone desertam, et alia balba de mare eliquat, id est, imperfecte et blaese quadam quasi linguæ hæsitatione balbutiendo quasi percolat. Turneb. xxviii. 40.— Phyllidas] Carmen de Phyllide. Et ita est Metonym. Subjecti pro Adjuncto. Et Synecdoche pluralis pro singulari.— Vatum, &c.] Id est, Si quid præterea Poëtæ Tragicum seripserunt, et miserabile, et si quid præterea lacrimabile, a Tragicis scriptum est. Elegias Casaubonus interpretatur. 35 Eliquat, &;c.] Est hic translatio a sacco et colo vinario, qno vinum transmissum defecatur et liquidum redditur. Vult enim hoc, quod non aperta voce verba efferat, sed voce quasi strangulata pronunciet, ut eo suavior redderetur pronunciatio: vel, ut Farnab. vult, Liquida voce pronunciat. Lubin.—Et, &;c.] Eliquat translatum a metallis, et id genus rebus, quæ matura sua compactæ sunt et duræ : cum liquantur, mollescunt et corrumpuntur : sic isti vocem qnam a natura acceperant virilem, delicatam reddunt ac foemineam. Casaub.— Et tenero, &;c.] Id est, Molliuscule et blandiuscule pronunciat palato temero, voce molli, et ita verba enervata quasi, pronunciatione frangit, subvertit, et quasi mutatis accentibus decurtat. Est ergo mira hic metaphora in supplantat, ducta a lncta, in qna fortior imbecilliorem supposito pede suppluntat, hoc est, dejicit. Lubin.—Supplantat, &;c.] Vocem naturalem ac robustam arte frangit ac corrumpit. Palestræ verba sumt

supplantare, subnerrare, roorreÅ£eu», teprw(£eiv: quæ venuste ad ea significanda transferuntur, quæ non ex vera virtnte fiunt. Verba supplantare palato est, non bene mec plene pronuntiare, sed molliter palato illidere et infringere, ut blaese et dulcius sonent, non viriliter. Casaub. Turneb. xxvIII. 26. 36 Adsensere] Dicit autem hoc loco viri, Emphatice et Ironice. Id est, Molles auditores adclamarunt. Vide Mart. Ep. 4. lib. 1. th. 1. Exprimitur autem magna vanitas adulantium convivarum et simul eornmdem ebrietas.—Nunc non] Post illornm assem. tationes, an non illi mortuo ossa molliter quiescunt sub tenui et sine pomdere terra ? Ironice. Farnab.—Nunc non, &c.] Possunt enim verba sequentia dupliciter intelligi : Primo quasi sint auctoris nostri indecoras illas acclamationes adulantium convivarum salse irridentis. Quasi dicat : An nom Poëta beatus futurus sit tot convivarum laude et applausu ? Deinde ut potius sint convivarum, inepte et ridicule mortuum Poëtam, cujus versus recitati suut a mobili Romano, laudantium.—Cinis] Reliquiæ et ossa quæ in urnis solebant servari.—Poëtæ] De Poëta veteri intelligenda sunt, cnjus versus ille ineptus declamator recitavit. Lubin. 37 Non lerior, &;c.] Ex Ethnicorum vana superstitione dictum, qui levem humum, terram et lapidem sepulcralem mortuorum amicorum, quibus bene vellent, reliquiis et cineribus, precabantur. Sic dixit Martialis : * Sit tibi terra levis, mollique tegaris arena.' Contra autem cui male imprecarentur, terram ponderosam optabant. Lubin.—Levior] Ridere libet veterum stultitiam qui amicorum defunctorum urnis cippos et columnas graves et marmoreas cum imponerent, optabant tamen iisdein terram levem. Casaub.—Cippus] Proprie lapis, qui in defuncti monumentis erigebatur, in qno interdum voluntas testatoris imcidebatur. Imprimit] Aggravat, deprimit. Idem. 38 Laudant, &c.] Exaggerat jam et amplificat ulterius vanas illas acclamationes convivarum. Quasi dicat: Non assensere solum, sed etiam ipsum Poëtam laudant, eique defuncto precantur: Nonne jam merito e tanti Poëtæ sepulcro violæ et flores enascuntur ?—Nunc, &;c.] Manes posuit pro sepulcro per figuram Adjuncti pro Subjecto. Quod veteres mortuorum amimas vel manes manere crederent in sepulcro. Hinc qui sepulcra demoliebantur, Deos Mames violare censebantur. Idem. 39 Nunc, &;c.] Tumulus dicitur terræ aggestio, nbi nnlla est memoria. Vet. Sch.—Nunc, &c.] Id est, Nonne jure e tumulo et sepulcro ejus violæ enascuntur ? Tumulus autem proprie est terræ aggestio. — Fortunataque, &c.] Id est, Ex reliquiis cinerum felicibus et fortunatis, quae quidem tam sacratissimi vatis sint reliquiæ. Lubin.—Farilla] Proprie est cinis calidus fovens ignem, et, ut Poëtæ dicunt, atrépμα τvpós. Casaub. 40 Nascuntur viola] Id est, Rosæ et flores. Hoc ergo tanquam summæ felicitatis loco habendum, optabant amicis defunctis. Juvenal. Sat. vII. * Dii majorum umbris tenuem et sine pondere terram, Spirantesque crocos, et in urna perpetuum ver:' quos e sepulcro natos pacatæ et felicis conditionis defunctorum argumentum.— Rides, ait, &;c.] Est àv6vToq)6pa vani illius Poëtæ, quem irrisit auctor noster. Id est, Si nimis rides et perstringis et subsannas mos Romanos mobilium Poëtarum scriptores et admmiratores : verba sunt vani recitatoris causam suam defendentis.—Et ninis, &c.] Id est, Nimium indulges, o Persi, protervo tuo risui. Notum est proverbium, Naso adunco suspendere : quod est vafre et subdole aliquem irridere. Græcis μνxtmp(£eiv,

Uncis antem eo dicit: nam nares, dum illas soluto risu contrahimus, im rugas contraliuntur et incurvantur. Lubin. 41 An erit, &c.] Id est, Amne homoadeo bardus atque stupidus invenietur, qui ab aliis ob ingenii sui monumenta laudari molit ? qui aliqrum de se famam et existimationem contemnat? Nempe trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur.—Velle, &;c.] Id est, Qui nolit et respuat. Lubin. 42 Os] Favorem, laudem, acclamatiomem, quae ore fit, vel ab ore procedit.—Meruisse] Sibi devinxisse et conciliasse.—Cedro, &c.] Id est, Carmina perpetua hominum memoria digna post se relinquere et posteritati consecrare.—Cedro] Sumptum hoc est ab arboris illius natura, quæ cariem mon sentit. Ejus autem arboris succo quæcunque illita sunt, a carie et tineis immunia sunt. Hinc diverbium, Cedro dignum. Hoc autem Hemistichio usus est Virgilius Æneid. * Et cedro digna locuti.' Id. 43 Nec, &c.] Quæ carmina nullum periculum habeant apud salsamentarios et turarios. Per scombros significat salsamentarios, per tus pigmentarios. Vet. Sch.—Nec scombros, &;c.] Id est, Quæ nullum periculum habent ob insigne artificium et venustatem, me chartæ, quibus inscriptæ sunt, inutiles et projectæ ad salsamentarios, pharmacopolas, deferantur, ut inde tunicæ, involucra, vel cuculli fiant, quibus scombros, thus, piper et comsimilia amiciant et involvant.— Scombros] Pisciculos, anchocas, dictos; unde laudatissimum fit garum, cujus singuli congii millibus numum permutabantur, teste Plin. Lubin. 44 Quisquis, &;c.] Mimica et comica exclamatio: quoniam Poëtæ non nunquam omisso recto sermone, * extra scemam soli loquuntur, sustinentes personam suam, aut aliquorum hominum verba interponunt. Vet. Sch.4uisquis, &c.] Jam Poëta Persius adversario superius inducto respondet per concessionem dissimilitudine ilhustratam. Quasi dicat : Concedo tibi laudem respuendam non esse, ita tamen, quod, quamvis, 'si quid boni scribo, landem mihi decerni mon moleste feram, tamen ad laudem et gloriam mon scribo ; Vel, eo non scribo, ut laudem consequar.—Quisquis es] Contemtim dicit, quasi ad ignotum ; id est, Quicunque es, inquit Poëta, quem induxi modo me monentem et mihi objicientem, cape jam animi mei sententiam manifestam. Furnab.— Modo] Paulo ante cum dixit adversarius, * Rides et nimis uncis naribus indulges.'—Eae, &;c.] Mea reprehensione mihi feci e contrario et adversus me dicere, mihi contradicere et resistere. Lubin. 45 Non, &c.] Est protasis dissimilitudinis, modesta virium suarum extenuatione illustrata. Quasi dicat : Laus quidem si obiter ad me veniat, mon est recusanda.—Si, &;c.] Modeste vires suas extenuat. Si quid forte aptius, comcinnius, elegantius a me edatur. Eaeire enim hic est, ad finem, ac metam pervenire. Casaub. 46 Quando, &;c.] Singularis Persii modestia, sua extenuantis., Quasi dicat: Forte merito dico, qnando hæc avis, ut aptius aliquid. scribam, rara admodum, apud me est, id est, rarum mimirum et inusitatum est, ut aliquid laude dignum a me scribatur. Vel, Licet concinnum, poëma, rara avis sit, et Phoenix alter. Farnab.— Si quis, &;c.] Quasi dicat: Si tamen fieri possit, ut concinnius aliquid a me scriberetur. Lubin. 47. Laudari, &c.] Id est, Nolim vel recusem laudari. Interea vanam ilIam populi auram non ambitiose consector.—Neque, &;c.] Non habeo animum adeo durum et ab omni humamo adfectu aversum, ut nullo honore commovear.—Cornea, &c.] Proverbium in illos, qui nullo affectu huma

mo tanguntur. Id est, animus insensibilis et stupidus, adamantinus ; cormu enim mom sentit. Idem.—Cornea fibra] Etsi àra6€Îs audimus nos Stoici, amorem tamen non exuimus bonæ famæ : sed tangit et nos ea cura. Fibra heic est cor : cornea heic pro valde dura. Cusaubon. 48 Sed, &;c.] Id est, Interea tamen, licet laudes omnino non respuam, ommia propter populi laudem tanquam finem extremum et summum bonum faciendum non cemseo. Id est, Recuso, mom admitto, mom concedo illud tuum euge et tuum belle, id est, illas adulantium acclamationes, recti finem et extremum esse.—Recti, &;c.] Pulcri et honesti finem, ob quem reliqua omnia expetuntur.—Extremum] Scilicet finem, et summum bonum. Lubin. 49 Euge] Hæ enim voces erant acclamantium auditorum, et adsentatorum adnlantium. Est enim interjectio adsentientis et congratulantis. Sic Horatius : * Clamabit enim pulcre, bene, recte.'—Tuum] Hoc enim fime scribis ; id unicum tuum est propositum, cum scribis.—Nam, &c.] Hoc antem belle ingeniose et ambigue repetit. Potest et texvixês et adverbialiter intelligi, id est, Universas illas acclamationes, et totum illud Euge et belle, quod ab auditoribus tibi acclamari tantopere expetis, accuratius perpende et considera. Nam quid illud vanitatis, adulationis et irrisionis mom intus in se habet ?—Eaccute] 'Ercruvdooeuv, hic pro singula seorsim considerare. Casaub. 50 Quid, &c.] 'ATroau&rmarus, scilicet ineptiarum, vanitatis, adulationis, sycophantiarum, fraudis. — Non, &c.] Quasi dicat: Non ut Attius Labeo, et reliqui Romani nobiles: sic ego quoque ad populi applausus captandos carmina scribo et recito. Ac si diceret : Hic nihil simile insanis scriptis Attii Labeonis reperies.— Hic] In meis Carminibus et Satyris.

« PredošláPokračovať »