Obrázky na stránke
PDF
ePub

-Ilias, &c.] De insulso hoc versuum compilatore, superius dictum est. Lubin.-Non, &c.] Accius Labeo Iliadem Homeri versibus fœdissime composuit. Vet. Sch.

51 Ebria, &c.] Id est, Mea carmina nullam laudem captant, ut insana illa et elleboro digna Ilias Attii Labeonis. Per insanum illud Poëma Satyrice denotat, quod multum Ellebori ad ebrietatem usque potarit. Solent autem furiosis et insanis elleborum, Latinis veratrum, propinare, ad melancholiam expurgandam, quo phrenetici sanitati restituebantur. Turnebus XXVIII. 26. Vel, Ilias veratro ebria dicitur, ad quam scribendam multa potione ellebori Attio fuerit opus. Casaub.-Non, &c.] Id est, Non mea carmina sunt lasciva, fœda et obscena, qualia vilissima illa poëmata, quæ nobiles Romani cibo et potu distenti, crudi et tumidi in conviviis consuerunt dictare et recitare.—Elegidia] Scoptice dictum per diminutionem, significans elegias lascivas, molles.-Crudi] Præ cruditate labo rantes, vel, Crudum adhuc in stoma cho cibum gerentes. Quasi dicat: Gulæ proceres, compotationibus assueti, et quorum venter cruditate laborans subtilia carmina non poterat gignere. To Crudi etiam ad studia potest referri vix bene adhuc inchoata istis, nedum perfecta sic accipit Petronius. Casaub.

52 Dictarunt] Dum inter mensas et pocula nugas effutiunt. Mallem legere, Ructarunt cum essent crudi.Proceres] Intelligit principes et nobiles Romanos. Hos supra vocavit Romulidas saturos, et Ingentes Titos.— Non, &c.] Id est, Vana assentatoria carmina, quæ Romani in tanto habebant precio, ut citreis lectis discubi toriis illa inscriberent. Vide Juvenalis Sat. vII. 104. Alii lectos thalami intelligunt et eorum citreas tabulas cera inductas, in quibus noctis tempore, quidquid in animum veni

ret, statim notarent, ne vis ingenii periret. Erat autem arbor Citrus lignum magni precii, materiam lautis mensarum orbibus suppeditans. Quæ in tanto precio Romæ fuit, ut eodem auri pondere rependeretur. Lubin.

53 Calidum, &c.] Reprehendit illos, et quod magnificis cœnis, largitionibus et muneribus auditores convivas tanquam adulatores et parasitos conducerent, eorumque applausum quasi emerent. Lubin. Divitum omnes nugas, qualescunque tandem essent, laudari solitas indignatur Persius. Lecti citrei, opulentorum proprii. Casaub.-Scis ponere] Dare cœnam lantam. Id est, Novisti apponere, novisti alios ad cœnam vocare, et lautissimis impensis liberaliter tractare, et postea quæris ex illis, quid de te tuisque carminibus sentiant.—Calidum] Quia cibos quam ferventissimos mensis inferre moris erat. Casaub.Sumen] A sugendo dictum, quasi Sugimen, suis mammam significans, et quidem suis primiparæ post primum partum, antequam eos fœtus suxissent resectam. Hinc fiebat genus farciminis, Romæ olim in summis delitiis habitum. Lubin.

54 Scis, &c.] Scis birrum attritum comiti condonare. Lacerna, pallium fimbriatum, quo olim soli milites velabantur. Penula, pallium cum fimbriis longis. Vet. Sch.-Scis comitem, &c.] Id est, Clientem vel asseclam tuum minus bene vestitum, frigore tremulum et horrentem attritis vestibus et lacernis donare novisti.-Horridulum] Eo dicit, quod frigus male vestitis horrorem incutit.-Trita] Id est, Vetusta, depexa, obsoleta.-Lacerna] Id est, Pallio fimbriato, quo olim soli milites utebantur. Lubin.

55 Et verum, &c.] Id est, Usque adeo insanus es et demens, ut ab adulatoribus, quos tuis conviviis corrupisti, te veritatem auditurum speres. Verum mihi, &c.] Id est, Tamen vis videri assentatores odisse. Quasi

dicat: Tu verum examen ab iis audire desideras, quibus non habenda fides, cum corrupti sint. Recte de his Horatius: Male verum examinat omnis Corruptus judex.' Lubin.

56 Qui, &c.] Tractus sensus ex Græco versu, quo significatur, ex ventre crasso tenuem sensum non nasci. Vet. Sch.-Qui pote] Septem lineas sequentes interrupte interserit Poëta. Farnab.-Qui] Quasi dicat: Quomodo fieri potest, ut ab illis verum audias, quos muneribus tuis falsa dicere docuisti. Pote] Id est, potest.-Vis dicam] Est interceptio Poëtæ nostri. Quasi dicat: Si veritate usque adeo delectaris, visne ut ego illam tibi aperte, et sine fuco dicam, quid de te tuisque carminibus sentiendum sit.Nugaris] Unico verbo dicit auctor noster, quid sentiat. Quasi dicat: Tu putidas et nullius pretii nugas et ineptias scribis. Lubin.-Cum tibi calve, &c.] Hoc est Persii de isto judicium. Accipe igitur de te quid sentiam ego te stultum pronuntio, qui vitam omnem ad canitiem usque traducas in nugis et inutili Poëtandi studio: cum sint talia potiora quæ ei studio præverti debeant: imprimis autem, mores emendare, et vitam corrigere, quam per voluptates traducis, in curanda cute plus æquo operatus. Casaub. Calve, &c.] Perstringit autem hoc loco certum aliquem calvum et crassum Poëtam.

Quasi dicat: Tu ineptias tantum componis, cum tibi, o Calve, pinguis tuus venter tanquam aqualiculus tanto pondere ultra reliquum corpus promineat. Potestne fieri ut e corpore tam obeso et crasso, et vitiis ac delitiis pingui, aliquid subtile, acutum et limatum prodeat. Lubin.

57 Pinguis] Ponitur hic pro stupido et hebeti.-Aqualiculus] Sordida metaphora, sed satis conveniens Satyrico idiotismo. Est autem Aqualiculus proprie venter porci, vel etiam pro receptaculo sordium. Ponitur

hic pro ventre helluonis et impuri hominis.-Propenso] Protenso, extenso, exporrecto.-Sesquipede] Id est, mensura unius pedis cum semisse vel dimidio. Turnebus XXVIII. 26.-Extet] Proëmineat.

58 O Jane, &c.] Exclamans ergo àva@nolav istorum et stuporem admiratur. Casaub.-O Jane] Est autem Ellipsis, et subintelligendum: Quam tu felix et prudens es, qui vides πpóow кal oπiow, o te beatum! Fuit autem Janus antiquissimus Italiæ Deus, et Latii rex, a quo Janiculum dictum. Per Janum intelligit cordatos et prudentes.-A tergo, &c.] Tria irrisionum vel sannarum genera ponuntur. Primum, Manu ciconiam significare. Seeundum, Apposite ad tempora pollice asininas aures denotare. Tertium, Linguam sitientis canis imitari.—A tergo] Illud enim fieri non poterat, nam et in tergo habebat oculos.Nulla, &c.] Tria genera sannarum, aut manu significare ciconiam, aut opposito temporibus pollice, auriculas asininas, aut linguam sitientis canis. Sanna autem dicitur os distortum cum vultu, quod facimus, cum alios deridemus. Inde sanniones dicti, qui non rectum vultum habeant. Vet. Sch.-Ciconia] Refer hoc ad digitos in modum rostri ciconini coactos.-Pinsit] Pinsere est avium, dum rostrum alicni rei crebro impingunt, et crebro aliquid percutiunt: ab antiquo verbo Pindo, id est, ferio, unde pistor et pistillum. Diomedes legit, Pinsat. Lubin.

59 Nec, &c.] Secundum irrisionis genus, cui non a tergo manus irrisorum proterva, albas asini aures expressit et capiti apposuit.—Mobilis] Notatione significat asini aures ex motu manus, hominis enim aures sunt immobiles. Deinde asini aures interius albis pilis hirsutæ sunt. Tales ergo manus capiti applicatæ movebantur instar asininarum aurium. Respicit autem ad fabulam de Mida. Idem.

60 Nec lingua, &c.] Hoc est tertium genus sannæ, linguam nimirum longissime exserere; quod Saxones vocant, Caput Leonis imitari.- Quantum, sitiat] Id est, Quantum sitiendo exserit. Apula] Eo dicit, Apulia enim regio est calidissima, unde Siticulosa dicitur ab Horatio.--Tanta] Non aliter membranæ : puto tamen scripsisse Persium, Tantum. Quæ lectio et elegantior longe est et plamior. Ut nimirum quantum canis sitiens linguam extendat, tantæ etiam sint linguæ ardelionum et irrisorum. Casaub. Lubin.

61 Vos] Id est, Vos nobiles Romani, quibus illa felicitas Jani non concessa est, ut qui in anteriori, non etiam in posteriori parte capitis oculos geritis, ne adulatores post tergum vos ludibrio habeant, sedulo cavete. -Quos vivere, &c.] Id est, Quibus natura nullos oculos in occipitio collocavit, et ita ratio est apodoseos ex adjunctis, quod Romani facile possunt decipi, resipiscite ergo et irrisoribus posthac nolite credere. Lubin.—Vivere, &c.] Quos natalium humilitas non cogit spe alicujus commodi scri. bere ac recitare: sed licet famam iis artibus quæsitam contemnere, et eximere vos eorum cachinnis, qui miseros recitatores palam laudant, clam subsannant. Vivere occipiti cæco illis fas, qui nihil coguntur admittere, cujus gratia optare debent Jani oculos; de quo modo dictum. Casaub.

62 Posticæ, &c.] Id est, Obviam ite et resistite illi irrisioni, quæ fit a tergo.-Sanna] Sanna est, os cum vultu distortum per irrisionem. Lubin.

63 Quis, &c.] Vani Poëtæ prosopopoeia, qui adulatorem interrogat: Quid populus de me loquitur? Qui sermo et quod judicium vulgi de me et meis carminibus?-Populi] Vanum populi judicium non ex certa ratione, sed ex opinione proficiscens, et quod optimus quisque semper contempsit. -Quis enim] Respondet irrisor donis

atque muneribus corruptus. Quasi dicat: Quis enim alius de tuis carminibus populi sermo esset, nisi illa adeo polita, adeo perfecta et limata esset, ut vel Momi judicio nihil addi, nihil demi possit?—Nisi carmina, &c.] Nisi quod carmina tua currant et fluant versu facili et bene conjuncto. Lubin.

64 Molli numero] Id est, Mira facilitate, dexteritate, in quibus nihil durum, rigidum, asperum.-Fluere] Sine ullo labore a te componi. Lubin.— Fluere] Judicia auditorum carpit, qui eam solam orationem probabant, sive ἔμμετρον, sive ἄμετρον, quæ tenera quadam elocutionis cute esset operta. Casaubon. Est ergo hic sensus: Adeo polita sunt tua carmina, ut velut in marmoribus, quidquid dextre junctum et coaptatum est, et affabre commissum, et nulla asperitate relicta perlæve et perpolitum est et junctum, si unguibus pertentetur, ungues etiam severos et accurate inquirentes et judicantes, non intromittit, sed effundit, et transmittit, ut nulla junctura sentiatur: ita in compositione versuum tuorum nulla est inæqualitas, et illi exactum Criticorum judicium facile sustinent. Ordo autem est : Ut junctura (vel commissura marmoris) effundit ungues severos, per læve, id est, per politum et lævigatum marmor, transmissos: velut autem unguis non intromittitur in commissuram, ob aptissimam conjunctionem: ita etiam censura vel judicium Criticorum in carmen non admittitur, ob accuratam compositionem. Lubin.

65 Effundat] Non intromittat, sed excludat, cum nulla ibi rima, vel juncturæ vestigium appareat. Mallem Effundit: Id est, Non remoratur vel impedit ungues per marmor transmissos nulla obstante asperitate.-Severos] Severum vocamus, qui justitiam ad unguem vel ad vivum resecat.→ Junctura] Allegorice compositionem versuum sine ulla asperitate et inæ qualitate politissimam intelligit.—Un

gues] Hinc proverbium, ad unguem, pro re perfecta et omnibus numeris absoluta.-Scit, &c.] Secundum argumentum a comparatione similium ; id est, Tam recte versum scribit, quam fabri lignarii lineam, normam, aut perpendiculum rubrica et creta notant. Significat optimum carminis opificem et artificem.—Tendere] Deducere, dirigere, collimare, ut et sagittarii clauditur unus oculus, ne visus dividatur. Idem.

66 Non secus] Non aliter, atque si faber lignarius opus ad amussim et regulam examinet, et lineam rectam, norma per rubricam notata dirigat et apponat.-Rubricam] Solent enim fabri lignarii amussim rubrica, creta vel atramento notare, et illud ad lignum transferre, ipsa norma lignum verberando, ut designent quid amputandum sit, et quo pacto opus sit dirigendum. Oculo uno] Uno nimirum clauso, altero aperto, ut lineæ rectitudinem examinent, ne vago amborum oculorum obtutu, norma rectitudinis turbetur. Turneb. XXVIII. 26.

67 Sive, &c.] Tertium argumentum, a quavis materia subjecta, de qua gravissime et politissime carmen scribat. Declarat id causa efficiente; Musarum scilicet inspiratione. Lubinus.— Opus in, &c.] To opus bifariam potest exponi sive opus sit in mores evehi: vel, sive opus fuerit institutum ab illo, adversus mores. Opus autem in mores et luxum, interpretor de satyrico scripto quod videntur ea ætate multi tentasse, partim carmine heroico, ut Persius, partim per satyram mixtis oratione et versu, ut Petronius. Non assentior veteri interpreti et aliis qui mores de comœdia accipiunt, luxum de satyra. Casaubonus. - Et prandia regum] Intelligit Tragœdias; ut prandium Terei, cœnam Thyestæ. Lubin.

68 Res grandes, &c.] Quæ intelligenda tantum de Tragœdia. Satyra enim populare et humile scriptum Delph. et Var. Clas.

est. Intelligit autem per Res grandes, magnas, et ponderosas, sublimes, et verba decoris et gravitatis plena. Lubin.-Nostro dat, &c.] Huic de quo loquimur: sunt enim populi verba recentis adhuc e Poëtæ cujusdam recitatione: sed Neronem præcipue intelligi existimantibus assentimur. Casaubon.

69 Ecce, &c.] Aliud Poëticæ vanitatis argumentum, quod majora viribus aggrederentur, et cum ne humi-、 libus quidem materiis dextere tractandis sufficerent, materiis gravissimis manus admolirentur: Præclare de his Horatius: Sumite materiam vestris, qui scribitis, æquam Viribus, et versate diu, quid ferre recusent, Quid valeant humeri.'-Ecce] Quasi rem novam et inauditam incepturus. -Heroas sensus] Intelligit heroicas materias, quales tractant Epici, sententias et materias graves, sublimes: posuit autem Heroas pro Heroos vel Heroicos. — Adferre] Proferre, scribere, et producere.-Docemus] Legitur in aliis, videmus. Lubin.

70 Nugari, &c.] Qui antea vana quædam Poëmata et Epigrammata Græca solebant condere, illi jam om. nia tentant sublimia. Nugari solitos, id est, qui Græce solebant versus scribere. Lubinus. Vel intelligit puerulos vix adhuc primas litteras doctos. Ea enim ætate Romani, puerorum studia a Græcis litteris auspicabantur. Casaubon.-Nec, &c.] Pueri cum primum rhetorum Scholam salutaverant, egressi e Grammatico ludo, exercebant stylum in descriptionibus ac narrationibus historicis. Casaub. Qui ne tantum quidem in arte Poëtica profecerunt, ut lucum recte possint describere, et rus saturum, et ubertate fructuum amonum laudare. Artifices ponere est, non satis gnari et periti artifices ad ponendum. Turneb. IX. 31.-Lucum] Silvam aliquam amœnam et incæduam, alicui Numini consecratam. Lubin.

Pers.

71 Nec rus, &c.] Scilicet sunt artifices. Id est, Qui ne possunt quidem rus omnis generis fructibus et lætis segetibus abundans, recte describere: quod tamen laudare cupientibus, futurum sit benigna materia.-Ubi] Id est, In quo rure sunt corbes, &c. Quæ a Varrone, et Columella describuntur. Lubin.

72 Palilia, &c.] Varro: Palilia tam privata quam publica sunt apud rusticos: ut congestis cum fœno stipulis, ignem magnum transiliant, bis Palilibus se expiari credentes. Vet. Sch.Et focus] Scilicet luculentus, culina uncta.-Et porci] Species pro genere: omnis generis greges et armenta sig nificat.-Et fumosa, &c.] Id est, In quo rure etiam sunt loca sacrificiis destinata, in quibus pastores publice et privatim 20. Aprilis die, quo Romulus olim urbem fundaverat, magnæ suæ Deæ Pali, festa Palilia dicta celebrabant, et illi liba sacrificabant. Eadem festa et dicta Parilia, quoniam pro partu pecoris eadem fiebant. Athenæus vin. 16.-Fumosa fœno] Nam pyras ex stipulis et fœno exstructas incendebant, et per excitatum fumum transiliebant, se hoc sacrificio expiari credentes, morbos depelli a se et a pecore, item lupos abigi. Lubinus. Quid aridius aut jejunius fingi potest, quam si cum institueris rus saturum laudare, circa corbes, focum, porcos, et fænum immoreris? levia enim ista sunt ac nihil, præ Bacchi Cererisque muneribus, fructuum copia, gregibus atque armentis aliisque multis, in quibus sitæ sunt agrorum divitiæ ac suavitates. Casaubonus.

73 Unde Remus] Id est, Ex quo rure saturo Romulus, Remus, et alii auctores Romani generis sunt oriundi, et nati. Unde patres nostri ad imperium prodierunt, et illud virtute sua ampliarunt. Innuens priscos patres non mollicie et luxu vitæ, sed labore et virtute veram sibi gloriam comparasse. -Sulcoque, &c.] Id est, Ex quo jure

olim summi Imperatores et Dictatores prodierunt, atque adeo tu, o Dictator Quinti Attili Cincinnate, quem rure arantem, ad Dictaturam contra Samnites S P Q R. per lictorem in urbem vocavit, qui Consulem Romanum a Samnitibus obsessum obsidione liberavit. Vide Liv. 1. 111.-Sulco, &c.] Arans: nam inter arandum dentale vel lignum, cui vomer inducatur, continua aratione atteritur.-Quinti] Vocandi casus. Lubin.

74 Quem, &c.] Sudans enim et nudus rusticorum more arabat, cui ob id uxor Racilia trepida et rei novitate perculsa, e vicino tugurio propere vestem attulit, et virum suum Dictatorem jam a Senatu Romano delectum, induit.-Trepida] Festinans. Vel metu perculsa: utique cum legatos exponentes audisset, qui terror esset in exercitu: omnia enim trepidationis plena. Casaub.-Ante boves] Et prope aratrum quibus arabat. Lubin.

75 Et tua, &c.] Id est, Cum publicus minister a senatu missus, aratrum tuum domum humeris sublatum reportavit.-Lictor] A ligando, quod vel fasces virgarum ligarent et Consulibus præferrent; vel, quod quem Consules prehendi jussissent, prehenderent et ligarent.-Euge] Respexit ad superius illud adulatorum Euge. Quasi dicat: Ego etiam tibi adulabor, et tibi acclamabo, homo vanissime. Egregios vero Poëtas qui grandia et sublimia aggredi non erubescunt, cum ne hæc quidem tam minuta, tam pusilla recte explicare possint. Idem.

76 Est nunc, &c.] Aliud Poëticæ vanitatis argumentum a factis, quod affectent obsoleta et antiqua verba, et Poëtas vetustissimos et antiquitate squalentes, Accium, Pacuvium et alios imitentur et legant, spretis recentibus, et kakóŋλoι eorum vitia pro virtutibus æmularentur. Lubin.-Brisai] Bacchici, et furentis, a Baccho, qui Brisæus dictus, quod Accius scripsit Bacchas Tragediam. Farnab.

« PredošláPokračovať »