Obrázky na stránke
PDF
ePub

Brisai, &c.] Ita vetus lectio: non Brisei, neque Acti vel Atti. L. Accium veterem Poëtam tragicum Pacuvii duóxpovov intelligit. Pro Brisei lego Briseis: notissimum fœminæ nomen ex Homero et aliis Poëtis: ejus casus tragœdiæ convenire nemo potest negare. Briseis igitur liber venosus et Antiopa verrucosa, duarum Tragœdiarum nomina sunt; quarum hanc Pacuvius composuerat, illam Accius : figurate vero omnia illorum scripta designabantur duabus illis vocibus.— Venosus liber] Turgens et sufflatus : Vel deformis, tuberosus, ut sunt homines macri et senes vieti quibus dedit longa ætas deformem pro cute pellem.' Istis enim venæ exstant, carne senio absumpta: venosus autem omnes membranæ non nævosus, ut suspicabatur Hadrianus Turnebus XXVIII. 36. lux et decus suæ ætatis. Casaubonus.

- 77 Pacuviusque, &c.] Poëta fuit Tragicus Brundusinus, maximus, antiquissimus, pictor etiam egregius, Ennii Poëtæ ex sorore nepos: Tragicorum omnium princeps apud Latinos. Pauca ejus restant fragmenta.-Moretur] Detineat, juvet, delectet.-Verrucosa, &c.] Tumida, tuberosa, aspera, horrida, et, ut supra dixit, venosa. Nam Verruca ut et tuber, inæqualitatem gignit. Casaub.

[ocr errors]

78 Antiope] De hac eximia Tragodia inquit Cicero 1. 1. de Finib. initio : Quis Ennii Medeam et Pacuvii Antiopam contemnat et rejiciat?' Persius tamen illam ob nimiam duritiam parum probavit. Intelligit ergo Tragodiam de Antiopa uxore Lyci regis Thebarum, qui eam a Jove sub specie Satyri compressam repudiavit, superinducta Dirce, a qua multis modis cruciata est Antiopa.-Ærumnis cor, &c.] Nempe cum a Dirce tot calamitatibus vexaretur, tot ærumnæ cor ejus cingebant et angebant, ut illis ipsis ærumnis et miseriis, cor fultum, nixum, et incumbens habere videretur. Et hic Persius de industria du

ras Pacuvii voces imitatus est.-Cor fulta] Synecdoche Grammatica.-Luctificabile] Miseriis et ærumnis cor luctuosum habens, miserabile, calamitosum, luctificum.- Fulta] Durissima metaph. Fulcimur enim rebus gratis et salutaribus. Fulcire, pro cingi et opprimi undique posuit. Turneb. XXVIII. 26.

79 Hos pueris, &c.] Id est, Cum v deas lippos, senes, et cæcos patres pueris filiis suis hosce monitus proponere et antiquitatem monendo et hortando commendare, et omnibus modis inculcare, nihil mirum est, quod magna sit confusio et miscella Latini sermonis.-Hos monitus] Verborum exhortationes intellige.-Infundere] Instillare, quasi cum materno lacte, et assiduo inculcare. Lubin.

80 Quærisne, &c.] Quasi dicat: Non est mirum si pueri corrumpantur, cum hæc a parentibus acceperint et didicerint.-Unde, &c.] Id est, Unde hæc confusio et mixtura obsoletorum et usitatorum in linguam et sermonem Latinum venerit? Ducta metaph. a sartagine, quod ut in illa patella variorum animalium carnes commixtæ friguntur et torrentur, ita nova et vetera, usitata et obsoleta passim ridicule et inepte conjunguntur. Vel, sumitur pro locutione confusa, aspera et odiosa instar strepitus sartaginis. Farnab. Turnebus XXVII. 26. Alii legunt farrago.

81 In linguas] In communem hominum sermonem deveniret.--Unde, &c.] Illa ratio Latini sermonis fracta, effœminata et viro Romano indigna.

Dedecus] Loquendi corruptela. In quo, &c.] Qua corrupta loquendi consuetudine Romani mirifice delectantur. Lubin.

82 Trossulus] Trossulum oppidum fuit Hetruriæ, non longe a Volscis. Hoc equites Romani sine peditibus expugnaverunt Numio quodam duce. Unde equites Romani Trossuli dicti sunt. Vet. Sch.-Trossulus] Ita dicti

Lubin.

84 Pellere] Arcere, avertere, et profligare. Lubin.—Quin, &c.] Quin gloriæ tuæ servias, et id præcipua cura agas, ut plausum feras: quod institoris eloquentiæ proprium, non viri sapientis. Vocantur autem tepida, dicta mediocria, nec primæ notæ : ut sit audire tepidum decenter, velle laudari, vel modica laudatione. Sensus hic erit: cum defendens reum capitis, carminibus suis infamem, sperare non possis eas acclamationes, quas mereri solet bonæ causæ disertus patronus: tu tamen adeo vecors es, ut ne sic quidem gloriolæ studium ponas: sed omni studio id conaris efficere, ut vel tepide lauderis, si pleno ore non potes. Casaub. Est enim decenter, vox acclamantium, quam in capitalibus etiam sibi quærebant. Tepidum, inanes, minus validas, tepidas et frigidas et viles laudes. Lubin.

Equites Romani qui sub regibus Ce- ricula] Crimina objecta et pœnas. leres deinde Flexumines; postea Trossuli dicti sunt, teste Plinio XXXII. 2. quod scilicet sine peditibus, duce Numio, Trossulum Hetruriæ opidum non procul a Volscis expugnassent. Vel Trossulus, ut Nonius ait Torosus, bene habitus, et in cute curanda plus æquo operatus, cujus Deus venter, quasi Torosulus, a torosa et musculosa pinguedine. Casaubonus dicit, Trossulos vulgo vocari, qui cultu et toto vitæ genere cæteris præstare vellent.-Exsultat] Terram pede tundit, plaudit, vehementer delectatur. -Tibi] Vano nimirum Poëtæ, veterum sermone obsoleto utenti.—Lævis] Mollis, politus, delicatus, glaber. Irrisorie.-Per, &c.] Theatri scilicet vel etiam ædificii, in quibus Fabulas recitas. Lubin.-Exultat, &c.] Jactitat sese inter eruditos, ut cum in subselliis sedet, aut cum transit per subsellia, habita recitatione. Quid, si hoc accipias de auditoribus?-Lavis] Actos, mollis ac тpupepòs, proprie, жаρATETIλμÉVOS, vulsus et resinatus. Casaub.

83 Nilne pudet, &c.] Obiter jam et quasi per parenthesin ad oratores et caussarum forensium actores et patronos progreditur, in quibus eandem vanitatem exagitat. Id est, Nonne te pudet, ubi de periculo capitis agitur, te non posse senem canum et miserabilem in judicio defendere, nisi verborum fumos tuis auditoribus vendas, et illas acclamationes Euge, belle, recte, decenter, tibi expetas atque exoptes?—Capiti cano] Ibi enim simplicibus verbis fletu et miseratione opus erat, nulla verborum et figurarum solicita cura.-Cano] Vel, alieno cujus patronus es. Vel potius, tuo ipsius. Quasi dicat: Turpissimum est canos senes ejusmodi ineptias et nugas adhuc consectari. Lub. Vel vere Cano: quod anget walos: vel atrato et squallido reorum more: quæ etiam res canitiem solet accelerare. Casaub.-Pe

85 Fur es, &c.] Quod dixit, exemplo Pedii declarat, qui a Cyrenensibus furti et sacrilegii accusatus, hujusmodi malis artibus se defendit.— Ait] Adversarius accusator Cyrenensis. - Pedius quid] Id est, Pedius, ubi hujusmodi crimen sibi objectum, quid tum respondet, qua ratione se excusat, et defendit?-Crimina, &c.] Quasi dicat: Ille vero non directe ad crimen sibi objectum respondet, sed missis veris et solidis argumentis, ́ quibus forte destituitur, solummodo verborum flosculis et lenociniis, figuris et Antithetis crimina sibi objecta librat, ponderat, et trutinat, et nescio qua circumitione a se removet. Lubin.-Crimina, &c.] Ad concinnitatem Periodorum est referendum, quibus includebat, objecta sibi crimina, ut videretur periodos appendere in bilance. Id est, Quadam moderatione, verba trutinat, ita ut numerum syllabarum, pedum, casuum, et omnia denique consideret, ne plus sit in uno quam in altero membro. Sperans se

his ornamentis simul et una opera et absolutionem et laudem consecuturum.-Rasis] Ingenti cura limatis, perpolitis summa industria. Est metaphora desumpta ab eborariis, et statuariis. Casaub.

86 Librat, &c.] Antitheta sunt hæc: 'Fortia neglecti velabant colla capilli: Et per neglecti volitabant colla capilli.' Aut quotiens umbra porrexi brachia mota: Aut quotiens umbra reduxi brachia mota.' Antitheta autem ista sunt, quæ contra se ponuntur: ut, hinc pudor, illinc petulantia : hinc pudicitia, illinc stuprum: istine fraudatio, illinc fides. Vet. Sch.-Antithetis] Id est, Figuris et contrapositis.-Doctas] Laudatur a circumstante corona, quod verborum flores et picturas orationi suæ docte inseruerit. Alii leg. Doctus posuisse, id est, Laudatur tanquam vir doctus in ponendo, vel ad ponendum. Lubin.

87 Bellum hoc] Verba auditorum, Pedii orationem impudentissime comprobantium, tanquam dicerent: Hoc Pedius belle dicit, hoc est pulcrum, hoc decorum.-Hoc bellum] Verba Persii cum indignatione et stomacho vultuose pronunciata. Quasi dicat: Estne hoc bellum? imo est longe turpissimum. Lubin.—An Romule] An adhuc vir es? minime vero, sed mollis et effœminatus. Romulus est quivis Romanorum: mollia facta dictaque, nec Romano nec masculi spiritus viro conveniunt. Casaubon. Quasi dicat: Adeone vos Romani nobiles a virtute et prudentia majorum vestrorum degenerastis, ut impudenti rabulæ et impostori, canum more adblandiamini ?-Ceves] Est autem cerere proprium canum, clunes adulando agitantium. Inde etiam ad res venereas transfertur. Lubin.

88 Men' moveat] Quasi dicat: Mene ad misericordiam reus commoveat, si magnificis et sesquipedalibus verbis, ambitiosa oratione utatur, quem oporteret miserabili voce judicum

commiserationen implorare? Nunquam profecto. Hinc Horat. inquit: 'Si vis me flere, dolendum Primum ipsi tibi.'-Et cantet] Quemadmodum naufragus si stipem a me emendicet, et vultu hilari atque læto cantet, nec numulum quidem vel assem a me accipiet: ita nec reus, magnificis verbis si utatur, me ad misericordiam commovebit. Solebant autem nanfragi naufragium suum depingi curare in tabella quadam, et illam humero portare, et obvios miserabili illa pictura et lamentabili voce ad stipem sibi erogandam et commiserationem impellere et commovere. Hanc tabulam pictam postea illi Deo suspendebant, cujus ope se naufragio liberatos credebant. Lubin.

89 Cantas, &c.] In eadem similitudine perseverat. Quasi dicat: Si

reum videro tali verborum lenocinio se tuentem, perinde ad misericordiam movebor, atque si naufragum casus suos in tabula depictos circumferentem, cantare audirem.—Pictum] Nam ne sæpius in eroganda stipe suam calamitatem narrare cogerentur, naufragium suum in tabula aliqua depictum ex humero portabant. Lubin. Quia magis afficiunt quæ oculis, quam quæ auribus percipiuntur: ideo picturam adhibebant ad movendam misericordiam, non naufragi soJum, quod multi testantur; sed etiam patroni quidam in foro. Casaub.

90 Verum, &c.] Id est, Qui me sua querela ad misericordiam commovere, et ad sublevandum lapsum, et humi dejectum incurvare et flectere velit: ille mihi non lamentabile aliquid nocte comparatum et excogitatum plorabit, nec elaborata, et præmeditata oratione, sed naturali, vivida, et simplici, suas mibi calamitates recitabit. Idem.

91 Plorabit] Lamentabili voce recitabit. Incurvasse] Ad dejectum sublevandum et erigendum inflectere; id est, Movere ad misericordiam.

Est Metaph. ab eo qui dejectum ex misericordia sublevare nititur. Idem.

92 Sed numeris] Hunc versum profert is, qui tota hac Satyra vulgarium Poëtarum causam agit. Casaubonus. Est ergo aliud quoddam Poëticæ vanitatis argumentum, quod nimiam soni et concinnitatis verborum, nullam subjectæ sententiæ rationem habeant. Quod confirmat versibus aliquot ex Poëtarum sui temporis libris depromptis. Crudis] Est Metaphora ab incoctis cibis, et immaturis fructibus. Intelligit autem versus temere effusos, nec matura meditatione satis decoctos. Quasi dicat: Immaturis, acerbis, ingratis, incultis.-Numeris] Id est, Versibus, qui certis numeris et mensuris constant.-Decor] Ornatus, Suavitas, et Dulcedo. Non Tо пρéπоν, sed тò кáλλos.—Junctura] Connexio et structuræ coagmentatio æquabilis. Turneb. XXVIII. 26.

93 Claudere, &c.] Id est, Egregius ille Poëta Romanus (Ironice sic loquitur) versum ita didicit concludere et absolvere. Lubin.-Claudere, &c.] Bene mones, inquit respondens Persius sane enim præclare isti de Musis Romanis sunt meriti, qui non contenti solutam orationem corrupisse, etiam Poëtices sacra polluerunt, invento hoc genere novo versuum rhythmicorum. Berecynthius Attin] Sic legendum est: quod pridem monuit Josephus Scaliger. Casaub. Berecynthius Atys] Videntur ista citari ex Attine Neronis: de quo Dio. Verum hoc hemistichion, ut nimis molle, auctor noster ridet. Notat autem vanus ille quisquis fuit Poëta, fabulam de Aty puero Phrygio formosissimo, a Cybele vel Berecynthia adamato, qui ipsi Cybelæ fidem dederat, se nullam unquam aliam amaturum. Vide Ovid. Metani. 1. x. Turneb. XXVIII. 26.

94 Et qui, &c.] Hic etiam versus turgidus et adfectatus. Notat autem

fabulam de Arione, quomodo illum Delphin per mare ad littus transvexerit.-Delphin] Quos Musicis instrumentis lætari gravissimi auctores testantur.-Dirimebat] Pro transnabat, vel nando secabat cæruleum Nerea, vel mare. Dirimere Nerea, pro Natare in mari. Lubinus.

95 Sic, &c.] Omnia Epicorum carmina, ita fere sunt composita, ut proximus pes ab ultimo dactylus sit, exceptis admodum paucis, quos σTOVdatovras appellant, ut apud Cornelium Severum: 'Pinea frondosi coma murmurat Apennini.' Vet. Sch.-Sic] Poëtæ verbum est. Quasi dicat: Ejusdem farinæ et hic versus est.— Costam] Id est, Lateris partem Apennini montis avulsimus et excussimus, perque illam transitum nobis fecimus. Est autem Metaphora inepta et adfectata. Est autem Apenninus mons, qui mediam Italiam dividit. Lubin.

[ocr errors]

96 Arma, &c.] Respondet jam Persio turgidorum ille carminum admirator. Quasi dicat: Si tibi adeo turgida et vana videntur, quæso quid de illo Maronis carmine statues, cujus est hoc principium, Arma virumque cano' nonne hoc quoque inflatum, horridum et scabrum?-Arma virum] Synecdoche partis pro toto. Ponitur hoc pro toto Poëmate.Nonne, &c.] Id est, Vanum turgidumque, instar spumæ. Lub.-Nonne, &c.] Meminerit lector ejus quod ante monebamus, eum qui Persio contradicit, sic animi sui sensa eloqui, ut verbis tamen utatur ex mente Persii. Casaub.-Cortice pingui] Crasso, inornato, multa redundantia habens, crassa et minus elaborata. Lubin.

97 Ut, &c.] Hæc verba sunt Poëtæ Persii adversario, tanquam indigno cui serio aliquid dicat, respondentis. Quasi dicat: Tu recte judicas; versus ejus crassi sunt et pingues, ut annosum aliquod ramale, vægrandi subere, densissima cortice et crusta, calore solis coctum et exsiccatum.

Vel, ut Farnabins exponit: Est sane ramus vel arbor grandis corticis, sed cujus humorem decoxit ætas; id est, Sublime carmen et solidum est.Ramale vetus] Id est, Annosus ramus arbore dejectus, qui non facile flectitur.-Vægrandi, &c.] Alii dicunt, quod particula Væ voci præfixa, significationem semper augeat et intendat, ut væsanus, væpallidus. Alii legunt, prægrandi subere.—Subere, &c.] Suber cortex arboris. Virgilius: Huic natam libro, et sylvestri subere clausam.' Vet. Sch. Suber, arbor glandifera, crasso admodum cortice, Kork.-Coctum] Id est, Calore solis exsiccatum. Lubin. Quicquid laudare vellent, coctum vocabant: ut contra

quæ vituperabant, cruda. Casaub.

[ocr errors]

98 Quidnam, &c.] Quoniam ergo, o Persi, omnia vana, turgida, et ad rumores populi aucupandos, tibi comparata videntur: quidnam igitur tandem tenerum, molle, minusque asperum et tumidum? Quasi dicat: Age quidnam tandem est concinnum et tenerum et non tale carmen, quod pinguem corticem habeat?-Laxa, &c.] Id est, in quo pronunciando, utpote turgido et inflato, non pulmo animæ prælargus anhelet. Id est, Quod non sit turgidum, et non tam magnis laterum viribus et magna vocis contentione pronuncietur, sed laxa cervice, non nimis firma, contenta et rigida. Lubin.—Laxa, &c.] Alludit ad recitationes quæ fiebant de scripto. Qui molliter recitabant, etiam cervicem suo quodam et peculiari modo inflectebant: is quippe mos ac gestus delicatorum et τρυφήτων. Casaub.

99 Torva, &c.] Versus Neronis sunt. -Mimalloneis] Mimallones dicuntur ministri Liberi patris, and Tĥs μuhσεως. Calandrus Illyriorum Rex ad Macedoniam cum exercitu venit: Macedones cum parvum exercitum haberent, plurimas mulieres cothurnis et thyrsis in modum Baccharum ornaverunt. Illi credentes exercitum

adventare, discesserunt. Vet. Sch.Torva, &c.] Respondet Persius per Ironiam. Quasi dicat: Tune hoc quæris? Nempe hoc divinum et omnibus numeris absolutum Poëma ex Neronis officina depromptum. Sunt autem sequentes versus insulsi, turgidi et affectati ex fabula Neronis Niobe dicta, deprompti. Torva Cormua, pro tibiis ingentibus et terribilibus, adfectate et inepte. Torva, pro torta.-Implerunt, &c.] Pro inflarunt. Lubin.-Bombis] Tubarum et instrumentorum sonos Latini bombos vocant, aliter quam Græci. Casaub.→→ Mimalloneis bombis] Pro sono Bacchico, quo tubas inflarunt. Sunt enim Mimallones Bacchi sacerdotes, a Mima Asiæ minoris monte, ubi Bacchus colebatur. Vide Strab. I. x.

100 Et raptum, &c.] Id est, Bacchi sacerdos, ipsa furiosa Baccha, ipsi Pentheo ab irato Baccho in vitulum transformato caput ablatura, ipsumque discerptura. Vocat autem Bacchum hoc loco Bassaridem.-Raptum caput] Id est, Caput Penthei a cervice violenter ablatum et revulsum.

Vitulo superbo] Id est, Pentheo a Baccho in vitulum transformato, quem furiosa mater vitulum ut Ovidius dicit, Aprum esse existimans, miserrime interemit.-Superbo] Eo dixit, nam superbe Liberi vel Bacchi sacra couviciabatur et contemnebat. Lubin. Atque hinc intelligimus Bacchas Neronis, ejusdem argumenti fuisse cum Bacchis Euripidis. Casaub.

101 Bassaris] Bassarides, Bacchæ : quibusdam videtur a genere vestis, qua Liber pater utitur, demissa ad talos, quam Thraces Bassarin. Quidam a vulpibus, quarum pellibus Bacchæ succingebantur. Vulpes Thraces Bassares dicunt. Vet. Sch.Bassaris] Agave mater Penthei. Bussaris vero est Bacchi ministra, dicta a Bassareus, quod nomen Bacchi est, a Báčew, id est, vociferando. Alii, a pelle vel genere vestis qua indueban

« PredošláPokračovať »