Obrázky na stránke
PDF
ePub

tur Bacchi sacerdotes. Farnab.- Et lyncem, &c.] Est descriptio alicujus Baccha. Hæc insana Bacchi sacerdos (Manas enim dicitur àñò TOû paíverbal, furere) lyncem animal illud maculosum acutissimi visus, Bacchi currum vehentem, corymbis hederarum racemis flexura et currum rectura, illa Euion ingeminat. Lubin.Flexura, &c.] Fingunt Poëtæ currum Bacchi a lyncibus trahi. Nero autem fecerat a lyncibus vehi Bacchas, tantaque facilitate animal ferum ab illis regi, ut pro frenis essent ipsis hederæ: nam flexura heic est voXhoovoa, ut recte quidam sunt interpretati: corymbi συνεκδοχικώς pro tota hedera, non enim kupiws accipiendum. Hoc autem spectat eo, ut divino afflatu furere Bacchæ probarentur, non impulsu humano ferri: in quam sententiam multa apud Euripidem. Casaub.

102 Euion, &c.] Id est, Bacchum sublata voce sæpe inclamat. Bacchus Euius dicitur, vel quod in pugna contra Gigantes a Jove patre in leonem conversus, Rhotum Gigantem discerpserit, ad quod factum pater gratulans dixerit eu viè, id est, euge fili; vel quod ibi occisus sit, et pater dixerit, hei viè, id est, hei mihi o fili. Reparabilis, &c.] Id est, Tanta voce Bacchum sæpe inclamavit Bacchi illa sacerdos, currum regens, ut Echo vel concava convallium et montium, sonum reddiderint.-Reparabilis] Eo dicitur, quia voces proclamatas reparat, hoc est, iterat et repetit.-Adsonat] Id est, una sonat.-Echo] Hanc Ovid. Metam. lib. III. dicit virginem fuisse, a Junone vel ob garrulitatem, vel quod Junonem delusisset, in vocem mutatam. Lubin.

103 Hæc, &c.] Sunt hæc Persii verba, indignationis, exprobrationis et stomachi plena, quibus vanitatem illam Poëtarum vehementer ulterius perstringit. Quasi dicat: Hæcne tam vana et flagitiosa a nobis fierent

et scriberentur, si vel gutta paterni sanguinis, virilitatis, virtutis et sapientiæ in nobis esset reliqua?-Pars ulla] Alii, Ulla vena. Id est, Si vel exiguæ reliquiæ, vel leve saltem vestigium, paternæ virilitatis et gravitatis in nobis superesset.-Testiculi] Obscœnior Metaphora, qua paternum sanguinem, virtutem et gravitatem intelligit. Lubin.

104 Summa, &c.] Hoc vanum et elumbe, nescio qua molli, tenera et liquata voce pronunciare conantur ; et in summis labris, et summa saliva recitantibus natat.-Delumbe] Alias elumbe, molle, lascivum, minime virile. Intelligit talia carmina, qualia superius recitavit.—Saliva] Respicit ad superius eliquat. Lubin. Elumbe hoc, id est, delicatuli hujus Poësis. Natat summa saliva in labris; nullum habet solidæ eruditionis fundamentum; sed in extremis labris ex superficiaria doctrina quadam nascitur temere et sine arte. Vel hæc enervia non petuntur ex imo pectore, blæse tantum et tenere formantur in extremis labris et primore lingua, quæ saliva scatet. Casaub. Farnab.

105 Hoc natat] Hoc vanum nobilibus nostris semper in ore est. In lingua et labris verba effœminant niolliter expressa, et in summa saliva natantia.- Et in, &c.] Semper in ore talia elumbia habetis, sive in summa saliva, quasi et in extremis labris, sive in pleno ore.-In udo est Mænas, &c.] Humida enim lingua, et multo humore et saliva scatens, non fortiter aliquid, sed molliter, teneriter, et enervate, pronunciat. Vel, Poëta in illos invehitur, qui nulla cura et industria Poëmata sua elaborant: quicquid scribunt, in udo tantum ore superficie linguæ natum videtur. Turneb. xxvIII. 26.

106 Nec, &c.] Versus temere effundunt, carmen vanum et elumbe, et nulla cura elaboratum, in quo condendo Poëta cogitabundus caput non

scabit, et Pluteum, vel librorum armarium præ ira, non succedente vena, cædit et pulsat, nec ungues cogitabundus arrodit. Sollicite autem meditantes aliquid, ungues arrodunt, caput scabunt. Lubin.

107 Sed quid, &c.] Sint hæc ita sane, quid ad te? tune solus contra ibis et irritabis nobiles, mordaci tua reprehendendi libertate offensos? Farnab.-Quid opus] Quasi dicat: Potes illa, licet vera sint, silentio præterire, ut alii faciunt, ne tibi damna crees.-Tencras] Salse tangit nimiam mollitiem principum Roman. quorum aures assuetæ blandis palpitationibus, aversabantur mordacem veritatem, ob quam teneræ aures magis indignarentur.-Mordaci vero] Veritas enim iniquos mordet, et odium parit.-Rudere] Mordere, lacerare, Metaph. Idem.

108 Vide sis, &c.] Cave, Persi, ne a limine et ædibus patronorum tuorum excludaris, et sportulam, 100 quadrantes, dum illos mane salutas, non accipias. De, in vide, hoc loco corripitur, ut cave apud Horatium.Majorum] Potentiorum et patronorum tuorum. Lubin.

109 Limina, &c.] Edes non amplius frequententur, nec sportulam consequaris, et ita ad inopiam redigaris.-Frigescant] Sint clausa, ne excludaris e domo potentum amicorum, et amicitiæ tuæ renuncient. Sic Culina frigida, in qua nihil coquitur. Lubin. Vel, Ne quis potentiorum tibi mortem frigidam inferat; allusumque volunt ad illud Horatii Sat. II. 1. 'O puer, ut sis Vitalis metuo; majorum ne quis amicus Frigore te feriat:' nec male. Farnab.Vide, &c.] Ne incipias potentibus ac Neroni imprimis odiosus esse. Refer ad quotidianarum salutationum morem: nam qui parum grati erant, durius tractabantur ab ostiariis et admissionum magistris. Hoc vocat Persius eleganter, limina frigescere,

translatum a cibis pridianis et frigidis, qui minus placent. Casaub.— Sonat, &c.] Quasi dicat: In Satyris tuis summa inest acrimonia et mordacitas: hic autem in nobilium domibus litera R frequenter sonat. Id est, Divites facile irritantur. Allegoria ab iratis canibus; R enim litera est irritati et hirrientis canis. Lubin.

110 Per, &c.] Concessio et permissio Ironica.-Per me] Quantum ad me spectat, attinet.-Omnia] Sive bona, sive mala, omnia laudabo.Protinus] Nunc, nunc, alba, honesta, pulcra, laudabilia. Album enim pro bono, nigrum pro malo sæpius positum videas. Turneb. xxvIII. 35.

111 Nil moror] Nil impedio; concedam omnia honesta esse, omnia fieri tanquam proba.-Euge, omnes, &c.] Omnes res Romanorum egregiæ eritis, et optime vos habebitis. Assentientis scoptice. Totum autem per Ironiam cum risu legendum. Nam tacite ipsum ridens, omnia mortalium vitia se notaturum significat. Lubin.

112 Hoc jurat] Hæc mea verba et hæc mea oratio te juvat et delectat, cum neminem reprehendo. Nam illa quæ displicent, non libenter audis.-Hic inquis] Prosopopœia vani Poëtæ sua carmina reprehendi vetantis.-Hic] In carminibus meis, quæ tanquam locus sacer, religiose colenda, et non contaminanda. Vel veto, quasi ad Neronem respicit, cujus erat vetare et imperare, ne quis mala reprehenderet. Nolo me quisquam vituperet, reprehendat. Similitudine ducta a locis consecratis, ubi ne quid obscœni fieret a pueris, duo dracones ad illos fugandos pingebantur.-Oletum] Stercus humanum, μíveos. Id est, Alvum exoneret. Lubin.

113 Pinge, &c.] In vestibulo carminum tuorum, tanquam loco sacro, pinge duos dracones et adde interdictum, pueri, sacer est locus, extra; id est, Pinge aliquod signum, quo monear, a quibus mihi sit abstinendum;

vel si non vis carmina tua reprehendi, ea aliquo signo, ut a me cognoscantur, tibi notanda sunt.- Pueri, &c.] Apostrophe ad pueros per Ironiam ; quasi dicat, Carmina nostrorum Poëtarum, religiosa sunt, et non tangenda.-Extra Mejile] Satyrice et obscoene. Sic ante dixit; Veto quisquam faxit oletum. Lubin.

114 Discedo] Tanquam e loco vetito: Neminem tango et vitupero. Quasi dicat: Quid hic agas, ubi si quid bene præcipias, nemo est qui obtemperet? --Secuit] Quasi dicat: Nam quo jure vel qua injuria id mihi non liceat, quod aliis ante me licuit? idque cum alii secuerint ante me, et lacerarint, et 'ego tantum leviter tangam?— Secuit] Secuit linguæ flagellis. Arripuit, culpavit, laceravit, momordit. Lubin.-Lucilius] Demonstrat exemplo Lucilii et Horatii ex collatione parium, quod sibi etiam liceat.-Urbem] Mores Rom. urbis.

115 Te Lupe] Helluonem improbum et infamem, de cujus interitu et pœna Dii consilium habere introducuntur. Fuit dux primarius in Repub. Romana. ---Te Muti] Est autem T. Mutius Albutius. Et, &c.] Non levi morsu aut facili ictu illos pupugit, sed genuinum et omnium firmissimum dentem in illis mordendis et dilacerandis fregit; omnes irarum et indignationis habenas in illos effudit. Est autem genuinus dens, qui a genis dependet.-In illis] Notandum autem hoc loco ȧvaKóλovlov. Dicendum erat, in vobis. Sed pro illis tamen, alios etiam a Mutio et Lupo possumus intelligere. Lubin.

116 Omne, &c.] Secundum exemplum ab Horatio, qui mira solertia vitia amicorum etiam perstrinxit, ut amici se reprehendi vix intelligant. -Vafer] Callidus et versutus. Quem tam tecte tangit, ut se tangi non animadvertat, ut quem serio quidem reprehendit, sed jocando. Lubin.—Ridenti] Non indignanti.

[blocks in formation]

119 Men', &c.] Mene leviter Romanorum vitia tangere, tantum scelus?-Mutire] Hiscere, submissa voce loqui, tantillum loqui.—Nec, &c.] Et illudne occulte mihi quidem facere licitum, quod alii palam impune fecerunt ?-Nec, &c.] Ut illa vitia Romanorum in hunc librum, tanquam Midæ tonsor in scrobem vel fossam, turpitudinem heri sui Midæ clam insusurrem?-Nec cum, &c.] Midæ historiam tangit. Vet. Sch.-Cum scrobe] 'Akúpws, pro in scrobe. Casaubonus.--Nusquam] Verbum vel monitoris, quo monet, non tutum esse, ulla ratione Romanorum vitia perstringere. Vel etiam Persii interrogantis cum indignatione ob prohibitionem. Lubin.

120 Hic, &c.] Concludit se Satyram scripturum, quomodocunque eveniat. -Hic] Id est, In hoc carmine, sive hoc libro, non autem in scrobe ut ille tonsor. Ideo sequitur, vidi, vidi ipse libelle.-Infodiam] Id est, Consignabo, et huic chartæ credam; deinde eam occulam, ac quasi aggesta humo obruam. Casaubonus-Infodiam] Notabo et perstringam Romanos principes, qui sunt corrupto judicio. Alludit enim adhuc ad Midæ fabulam.

Ponit, libellum, pro scrobe.-Vidi, vidi ipse] O libelle, ut Midæ servus dicebat scrobi. Lubin.

121 Auriculas] Hoc autem est quod superius per Aposiopesin obticuit, cum dixit: Nam Romæ quis non?' Scilicet habet auriculas asini. Id est, Quis non Romæ est corrupto et pravo judicio? Prins scripsisse dicitur: 'Auriculas Asini Mida rex habet.' Cornutus vero præceptor, ne Claudius et Nero Impp. in se dictum putarent, ita mutavit.-Hoc, &c.] Occultum et secretum libello meo do, et insero. Lubin.

122 Hoc, &c.] Quod solutiori risu insector, et reprehendo, quod nemo leget.-Meum] Quasi solius, quamvis alios lectores non morer.--Tam nil] Quamvis vile meum poëma nullos lectores sit habiturum, tamen illud meo certe judicio Accii Labeonis Iliadi antepono. Id est, Hasce meas nugas pluris æstimo, quam insulsam illam Attii Labeonis vel Neronis Iliada. Idem. Nulla, &c.] Non tibi illud dem, si mihi Iliada Labeonis, aut Neronis Troicon tradas. Scripsit Nero Troicon. Vet. Sch.

123 Audaci, &c.] Hucusque Persii de scribenda Satyra consilium. Deinceps quem lectorem velit et nolit suarum Satyrarum, indicat ex dissimilibus. Non Polydamantem etTrojades, sed in veteribus Comicis Græcis versatum. Vult aliquem in Cratini, Eupolidis, Aristophanis carminibus versatum, non vitiosum, procacem et superbum.—Adflate] Imbute, quasi Enthusiasmo, suo quasi divino instinctu audax Cratinus mentem imbuit, et quasi adflavit.—Afflate, &c.] Pro, o tu, quicunque es afflatus Cratino: qui scilicet maxima veteris Comœdiæ libertate, Atheniensium vitia carpebat. Dicitur afflatus Cratino, is, qui Cratini fabularum lectione assidua fuerit affectus, et amorem virtutis inde conceperit. Casaubonus.

124 Iratum, &c.] Cogitandum cur

Eupolidem vocet iratum, quem testantur veteres critici remissiorem et Cratino fuisse et Aristophane, jocis enim ac salibus abundasse, qui non conveniunt iratis. An iratum dixit pro tristi ac severo? quod epithetum commune est omnium qui vitia reprehendunt; an ad peculiarem aliquam illius fabulam respicit, cujus scriptionem susceperit iratus? Casaubon.— Eupolidem] Vitiis Atheniensium infensum et infestum. Periit pugna navali inter Lacedæmonios et Athenienses, cujus mors tantum luctum urbi attulit, ut publico edicto cantum sit, ne Poëtæ in posterum militare liceret.-Pragrandi, &c.] Aristophanem intelligit, qui jam ætate grandior Satyras scripsit vel ad dicendi genus refer.-Palles] Diligenter evolvis, et studio nimio tibi pallorem et maciem contrahis. Vel, pallorem studio et assiduitate legendi Eupolidis comedias contractum palles. Turneb. v. 3. in fine. et x. 1.

125 Aspice] Hasce meas Satyras quoque inspicere dignare, si quid limatius, politius, et longo studio et industria decoctum et maturum, et minime crudum, quod cum solertia illa Græcanica comparari queat.Decoctius] Maturius; metaphora a fructibus. Id est, Elaboratum diligentius. Lubin.

126 Inde, &c.] Inde ex lectione Græcorum Satyricorum, lector, calefacta et quasi præparata aure, mea quoque carmina cum fervore et ardore audiat. Quasi dicat: Tepefacta et leviter calefacta aure, et quasi primum excitata inde ex lectione veterum comicorum.-Vaporata] Illorum scriptis accensa, vel potius purgata et præparata.-Mihi, &c.] Fervere enim negotium dicitur, quod urgetur diligenter: id est, Mihi sic frequens et studiosus cum fervore et ardore mea legat. Turneb. XXVIII. 26.

127 Non, &c.] Dixit quales lectores velit. Jam dicit quos nolit et respuat.

Et primo quidem indocti philosophorum irrisores. Lubinus. Persius Crepidas nominans, totum intelligit Græcorum studium piλokaλías circa cultum. Casaub. Non hic] Non illum scilicet lectorem volo, moror, ant requiro, qui est rudis et indoctus Sannio.-Gestit] Delectatur, Studet. Lubinus.

128 Sordidus] Vel ad avaritiam potest referri: vel ad nimiam cultus negligentiam. Casaub.—Et,&c.] Qui petulans et superbus naturæ vitia aliis objectat. Naturalia vero corporis vitia non sunt in aliis reprehendenda. Plato in Protag. commiseratione potius digna. Arist. Ethic. Nicom. III. 5. Casaubonus hic legit, poscit.

129 Sese, &c.] Id est, superbus, se quantivis precii virum ratus ; eo quod in aliquo municipio Italiæ, Ædilitatis honore functus sit. Lubin.-Supinus] Arrogans, et animi vitium ipso gestu corporis palam faciens. Est genus hominum superbia inflatorum, qui ingrediuntur adeo erecto corpore, atque ὑψαύχενες, ut in coelos oculi eorum ferantur, non multo secus ac resupinatorum. Casaub.

130 Fregerit, &c.] Edilium enim erat vendentium rabiem coërcere, annonam curare, de mensura jus dicere, vasa minora frangere. Testatur idem Juvenalis, Sat. x.' Et de mensura jus dicere, vasa minora Frangere, pannosus vacnis Edilis Ulubris.'-Heminas] Ab μov, eo quod dimidia pars sextarii; hic pro omni mensura. Turneb. xxix. 20.-Areti] Oppidi in Tuscia. Alii legunt Eretis, quod Sabinorum oppidum. Stephano, ἤρητος.

131 Nec, &c.] Id est, Qui humaniores artes contemnit, et studia Philosophiæ ridet, et Arithmeticorum numeros. Abaco] Arithmeticorum tabula. Arithmeticos numeros et figuras Mathematicas intelligit. Secto, &c.] Geometræ enim stylo in terra vel pulvere figuras Mathemati

cas depingere solent. Vel, quod pulvis ille numeris et figuris sectus, vel divisus sit. Hoc autem est extremæ dementiæ et impudentiæ, res per se laudatas deridere velle, artibus et philosophis illudere. Lubin. Farnab.

132 Multum, &c.] Qui nulla uberiore voluptate afficitur, quam cum videt procacem aliquam meretricem Philosopho procaciter illudere, et barbam vellere. Idem.

133 Cynico] Vivebat tum Demetrius Cynicus, cujus singularem ac stupendam virtutem dilaudat Seneca, et apud Arrianum Epictetus, in hujus honorem et similium, qui fuerunt omnibus seculis oppido pauci. Cynicus heic aλws pro philosopho ponitur. In genere vero de Cynicis, quorum ea tempestate uberrimus erat proventus, male senserunt, non solum isti osores Græcarum disciplinarum, sed etiam e Græcis sapientissimi quique. Non enim vera virtute admirationem vulgi colligebant: sed vultus torvitatem et tristitiam ac dissentientem a cæteris habitum pessimis moribus atque impuræ obscœnitati prætendebant. Cynico] Pro Philosopho. Hi Philosophi reliquis patientiores, et injuriarum contemtores. Barbam vellat] Quia indolentiam ac vacuitatem affectuum profitebantur Stoici atque Cynici; propterea quum in publico conspiciebantur, quo specimen darent suæ virtutis, ab obviis varie irritabantur; alius eos sanna excipiebat, alius convitium dicebat, alius vestem traliebat, aut barbam vellebat, aut alio quovis modo molestus erat. Casaubon.—Barbam, &c. vellat] Id est, Extreme contemnat, turpiter illudat. -Nonaria] Nonaria dicta meretrix, quia apud veteres' a nona hora prostabant, ne mane omissa exercitatione, illo irent adolescentes. Vet. Sch. -Nonaria] Sic dicta meretrix, quod hora nona in lupanari prostaret, ne mane omissa exercitatione, eo juvenes migrarent. Alludit hic ad Diogenem,

« PredošláPokračovať »