Obrázky na stránke
PDF
ePub

cui barbam vellebat Lais. Casaub.

134 His, &c.] Hos omnes virtutum et literarum insulsos contemtores repudio, et his mando, ut mane edictum prætoris ob æs alienum vel culpam audiant; post prandia autem vel horam nonam, famosam meretricem Callirhoën, et alias corporis voluptates concedo, et ab omni honesto exercitio et meis imprimis Satyris, quibus vita et mores emendantur, abstinere jubeo. Lubin.—His mane] Studia eorum exponit, quibus Satyrarum suarum lectione interdicebat: ait istos duo solum curasse: forum, propter

avaritiam: et lupanaria, amore voluptatis. Hac igitur studia se illis relinquere sine invidia satyrice ostendit. Do, valet, mando: quod apparet ex Horatio: Forum putealque Libonis Mandabo siccis.' Edictum intellige prætoris; et ab una specie jurisdictionis cæteras omnes cape. Mane autem judicia exercebant et sicci. Calirrhoës voce hic (nomen id scorti quondam celeberrimi) universa voluptuariorum studia atque occupationes σvveкdoXIKŵs intelliguntur. Casaubon.

SATIRA II.

HAC Satyra secunda Persius amicum suum Plotium Macrinum virum doctissimum et integerrimum hortatur, ut genio indulgeat et sacrificet, quod natalis dies sit, et ut frugaliter illud faciat, quod non ut principes Romani, impia vota faciat, nec opus habeat ut magnis sacrificiorum impensis Deos corrumpat. Inscribitur autem DE BONA MENTE, et desumta est ex Platonis Alcibiade, quæ impia et scelerata hominum vota damnat.

1 Hunc Macrine, &c.] Alloquitur Plotium Macrinum, hominem sane eruditum, et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat, indulto sibi pretio aliquanto. Vet. Sch.Hunc diem] Natalem scilicet tuum. Numera, &c.] Inter dies vitæ tuæ lætissimos habe, et candidiore calculo numera. Ex Cretensium vel Thracum more loquitur, qui dies lætos albo, tristes nigro lapillo, in cistam conjecto indicabant. Postea compu

tatione facta videbant, quot dies anni lætos habuissent, et eis se tantum vixisse putabant. — Meliore] Candidiore. Veteres enim omnia alba bona censebant. Lubinus. Numerare ergo albo lapillo, locutio mapouiwdns, ad cujuscunque gaudii significationem. Casaub.

2 Qui, &c.] Qui natalis dies candidus, felix, et auspicatus tuæ vitæ annos labentes et fugaces addit tibi et adponit; id est, Annum præteritum claudendo tibi reliquis superioribus adjungit. Lub.-Labentes] Pro lapsis: nisi eo respicit, quod sæpe inchoatus annus pro absoluto numeratur: cum XX. annos natum dicimus eum, qui agat vigesimum. Casaub.-Candidus] Albus et felix.-Adponit] Dum videlicet novos inchoat et præteritos claudit, et sequentes præcedentibus adjungit. Lubin.

3 Funde, &c.] Emphatice, vinum tantum, non hecatombas adfer; sacrifica tantum vino, non mactata hostia.

Abunde hoc explicat Censorinus, quem lege.-Genio] Qui Deus, ut Varro, vim habet rerum gignendarum, et cui Natali die sacrificabant, utpote cum ejus beneficio essent olim geniti. Turneb. xvi. 19. et xxvi. 14.-Non tu] Id est, Tu illa a Diis petis, quæ etiam sine sacrificio tibi donarint. Quasi dicat: Quia animus purus est, absque sacrificii dispendio valebunt tuæ pre

ces.

Est ergo ratio, quod vino tantum sacrificare debet; quia iniqua a Diis non petat, nec opus habeat, ut votis et sacrificiis ingentibus, Deorum obsequium sibi emat, et Deos muneribus corrumpat.-Prece emaci] Opima hostia, sumtuoso sacro. Metaphora a rebus, quæ precio comparantur.-Poscis] Tanquam tibi debitum efflagitas. Lubin.

4 Seductis] Diis dono corruptis, jam ante tuis muneribus et sacrificiorum impensis corruptis. Lubin. Hoc est, Turpia vota non facies, et ejusmodi quæ palam non possis nuncupare et voce alta. Casaub. Vel seductis, in secretum quasi locum paululum a turba seductis, cum nolis arcana scelera tuorum votorum ab aliis cognosci et audiri.-Committere] Concredere, aperire. Lubin.

5 At bona pars] Magna. Carpit nobiles per Antithesin ipsius Macrini. Id est, Contra omnes nobiles Romani impia ad Deum vota concipiunt, quia tacita acerra libaut, et submissa voce Deum orant, ut iniqua eorum petitio non audiatur.-Tacita, &c.] Metonymia, pro voto tacite et submissa voce facto, quod cum fiebat, in acerra vel thuris arcula thus incendebatur. Casaubonus Libabit legit; id est, libare solet, leviter degustare, et attingere. Lubin.

[blocks in formation]

volunt.-Humiles susurros] Suppressos, submissos, cum juxta Horatium : 'Labra movent metuentes audiri.' Idem.

7 Tollere, &c.] E suis votis, et precibus in templis factis, eximere, demere.-Et, &c.] Ita vivere, ut preces tuæ et vota omnibus nota et aperta sint. Lubin. Vel, Nullam votum facere quod nolis esse apertum. Casaub.

8 Mens bona] Honesta enim clara voce a Deo petebant, impia contra submissa. Mens bona] Deest autem utinam contingat mihi, vel simile quid. Sic Juvenalis Sat. x. Orandum est, ut sit mens sana in corpore sano.' Fides] Quæ justitiæ fundamentum, et sine qua nihil constans in mortalibus.-Hæc clare] Ut quivis astans audire possit.-Hospes] Omnis præteriens. Lubin.

9 Illa, &c.] Contra mala et perniciosa vota.-Sibi] Quorum neminem conscium velit, nisi se et Deum. Censebant enim stulti homines ipsos Deos, ut pravos judices muneribus corrumpi.-Sibi] Vel, tanquam sibi hæc dicant, cum Dii illa impia non sint audituri.—Introrsum] Inter dentes et sub lingua immurmurat.—Sub lingua] Ut extra os non prodeat. Græci inò dovra dicere amant, non ὑπὸ γλῶσσαν. Casaub.

10 O si, &c.] Ita membranæ Puteani et aliæ, non ebullet, pro ebullierit, ȧpxaikas, ut axim, pro egerim. Casaub. -Si] Id est, utinam. Horat.' Angulus o si Proximus accedat, qui nunc denormat agellum.'-Ebullit] Bullare aquarum est, cum in bullas insurgunt, et ebullare, cum illæ pereunt, ut ita patruus in modum bullæ evanescat, ad bullæ similitudinem exeat vel exspiret, vel ut patruum funus repente se prodat tanquam bulla. Est autem votum avari, ut patruus moriatur. Lubin. Porro Ebullire, quod proprie in aqua fervente locum habet, ad omnia repentina transferri eleganter solet, varie constructum.-Præclarum

funus] Hie de morte patrui vota faciens, benevolum tamen animum ostendit, cum defuncto pollicetur præclarum funus, hoc est, magnum funeris atque exequiarum apparatum. Casaubon. Vel præclarum, quia præclaram dat hæreditatem. Turneb. XXVI. 14.-Et o si] Secundum votum avari, ut thesaurum inter arandum inveniat.-Seria, &c.] Oblongum fictile vas, argento plenum, et in terra defossum. Lubin.

11 Sub, &c.] Inter arandum exoptatissimum mihi sonum edat.-Dextro] Hercule favente et propitio, ut omnia dextra felicia, sinistrą et læva inauspicata. Lubin. Dextro hic KOLS positum pro βοηθοῦντος. ἅρμαιον Græci vocant lucrum præter spem oblatum atque inventum. Casaub.

12 Hercule] Opertorum thesaurorum præside vel πλουτοδότῃ, cui eo nomine decimæ penduntur. Farnub. -Pupillumve, &c.] Tertium votum avari, ut pupillus moriatur: utinam pupillus, cui hæres proximus in secunda cera constitutus sum, moriatur, et expunctus, locum proximo mihi succedenti relinquat. Lubin.Proximus, &c.] Tractum a militibus, qui expuncti dicuntur, dum foras a militia emittuntur. Item metaphora a bello, in quo, cadente qui primus est, succenturiatur alius. Vet. Sch.

13 Impello, &c.] Impello dieit, quia quæ obstant, impellimus, ut removeamus.-Expungam] Per mortem extrudam et amoveam. Vel etiam deleam illum e tabula, ut cum ille in hæreditate primus sit, ei mortuo et expuncto proximus succedam, Id est, Ut ita illum Testamenti tabulis expungam, ut miles ex bello expungitur.-Namque, &c.] Ratio voti ex adjuncta facilitate; quod facile mori possit, cum natura valetudinarius sit, scabie obsitus, et bile suffusus et tumidus. Lubin. Omnia enim quæ vituperabant, scabiosa dicebant. Casaubon.-Acri] Vehementi et accensa.

Turneb. vi. 25. et xxvi. 14.

14 Nerio, &c.] Nerius morte conjugum locupletatur, fœnerator est factus notissimus: de quo Horatius : Scribe decem Nerio.' Dos enim a cive Romano data, non patrio dicta nomine, si repudium non intervenerit, post mortem uxoris ad maritum pertinet. Vet. Sch.-Nerio, &c.] Quartum votum avari, ut uxore mortua, alia cum nova dote ducatur, et ita conjugum dotibus locupletetur. Quasi dicat: Nerius ille fœnerator adeo felix, ut jam tertiam uxorem ad sepulturam efferat, et retentis earum dotibus dives et opulentus evaserit. -Conditur] Sepelitur, effertur ad rogum. Ducitur alias legitur, eodem fere sensu. Lubin.

15 Hæc, &c.] Verba Poëtæ stulta avarorum vota irridentis. Quod impii etiam sancte petere studeant.— Sancte] Rite et legibus ac ceremoniis observatis, quibus cautum ne hesterna Venere inquinati Deos adirent, sed prius mane pure lavarent, idque vivo flumine.-Tiberino in, &c.] In Tiberi flumine bis terve caput tuum abluis. Idem.

16 Et, &c.] Nocturnum concubitum, illecebras Veneris, sordes e nocturna Venere contractas, purgas.Bis] Binarius numerus olim in sacrificiis usurpatus.-Terque] Qui numerus perfectus, quo impare Deus gaudet. Lubin.

17 Heus, &c.] Apostrophe ad avarum, quem jam ad sibi respondendum invitat ex adjunctis, quod id quod rogaturus sit, exiguum sit. Heus impie, stolide, flagitiose.-Minimum] Quasi dicat: Non diu te interrogando detinebo; parvum est, quod a te scire expeto. Alii legunt, nimium est. Idem.

18 De, &c.] Dialogismus Poëtæ cum avaro, ubi docet impia hominum vota Diis ingrata esse. Lubin.-Estne, &c.] Pro præponas. Et distinguendum post vocem hunc. Nondum Per,

sius sensum absolverat, cum volentem sciscitari ab isto, an non Jovem quovis judice humano putaret justiorem, antevertit petitione sua iste, et ait cuinam? quasi stupefactus novitate hujus interrogationis excipit vero Persius, cuinam? Casaubon.

19 Vis, &c.] Staius tutor pupillarius fait Gutta et Albus, et cæteri præpositi, fuerunt judices : qui in Juniano judicio corrupti, Oppianicum damnaverunt. Vet. Sch.-Vis Staio] Quasi dicat, quæris cui hominum Jovem anteponendum censeam? possem dicere nullum; sed dico quod negare non potes, Jovem Staio saltem præstare. Casaub. Fuit autem hic Staius Albius Oppianicus, qui veneficiis Oppianicum fratrem et uxorem Cluentiam ejus gravidam, appropinquante partu sùstulit. Contra quem Cic. pro Cluentio. Lubin.-An scilicet] Hæc ita uno spiritu continuanda, sublata interrogationis nota, quæ vulgo ponitur post heres. Scilicet, inquit, dubitare aliquis potest, hoc est, omnino dubitare nemo potest, quin melior sit futurus judex, quam Staius. Casaubon. Ei apud se deliberanti, ecquid Jovem etiam Staio vellet præponere, ob id indignatur Poëta. Quasi dicat: An dubitas adhuc, quis inter Jovem et Staium potior et justior judex sit, et pueris orbis, vel pupillis aptior, vel utilior tutor futurus sit? Lubin.

20 Quis, &c.] Ad scelera Staii respicit. Quasi dicat: Cui dubium, quin Staius omnium judicum et tutorum sit perditissimus, Jupiter verø optimus ac immenso intervallo hic illi præferendus? Idem.

21 Hoc igitur, &c.] Si ergo illa vota etiam sceleratis ingrata sunt, quo magis Jovi?-Impellere] Inducere, persuadere, vel urgere. Idem.

22 Dic, &c.] Id est, Age illa, quæ Jovi inter precandum dicis, dic illa et committe auribus Staii, vel pete a Staio.-Pro, &c.] Id est, Staius plenus iræ, furoris et indignationis, in

clamabit Jovem. Quasi dicat: 0 Jupiter! audis hæc et non fulminas? Lubin.

23 Jupiter, &c.] Vis hic imparium majorum latet. Ergo multo magis Deus ipse inclamabit, ira et indig natione motus. Alii pro at, ad legunt. Lubin.

[ocr errors]

24 Ignovisse, &c.] Respondet objectioni tacitæ, Quod Deum non commoveat. Nam si commoveretur ejusmodi votis, fulmine statim aliquem percuteret. Valer. Lento quidem gradu, ad vindictam divina procedit ira, sed tarditatem supplicii gravitate compensat.' Lubin. Et hi duo versus sine interrogatione melius scribuntur: ut pronuntientur a Persio άπλŵs, narrante hanc vulgi stultitiam. Casaubon.-Ilex] Species durissimæ quercus, alta et grandis; ob id fulminari talia solent. Lubin.

25 Sulphure, &c.] Sulphur enim adjunctum fulminis, sulphur redolentis. Tum fulmen ignem sacrum vocabant. Idem.

26 An quia, &c.] In usu fuit, ut augures, vel aruspices adducti de Etruria, certis temporibus fulmina transfigurata in lapides infra terram absconderent, cujus impetratione rei oves immolabantur. Vet. Sch.-An quia, &c.] Ad secundam prolepsin respondet. Quamvis non fulmine percussus in luco jaceas, tamen Jovem non debes irridere.- Fibris] Extis et intestinis ovium, quibus expiaris.-Orium] Quia his mitioribus citius putabant iram Deorum mitigari. Lubin.- Fibris, &c.] *Ev dià dvoîv. Neque enim duo sunt consultores Ergenna et fibræ ovium, sed consultis mactatarum ovium fibris, quid opus sit docet Ergenna. Casaub.Ergennaque] Ergennas enim nomen proprium Sacerdotis fulgurum conditoris, Aruspicis Hetrusci.-Jubente] Tanquam ille juberet, locum illum non tangendum esse. Lubin.

27 Bidental] Locus sacro percussus

mine, qui bidente ab aruspicibus consecratur, quem calcare nefas est. Vet. Sch.

Triste, &c.] Triste bidental, eo quod letho tuo alii reddebantur tristes. Bidental dicitur quicquid fulmine percussum binis bideutibus vel ovibus expiandum est: illud hoc loco pro homine fulminato ponitur. Locum autem fulmine tactum solebant claudere et sepire. Vel triste, Mali ominis.-Lucis] In Lucos enim parum castos fulmina mittere censebatur Juppiter.-Evitandumque] Declinandum, non calcandum pedibus, quia locum fulmine tactum calcare nefas; quem et procurator claudebat, qui sepiebatur a Sacerdote, et collecta fulminis fragmenta sub terram condebantur. Turnebus XXVI. 14.

28 Idcirco, &c.] An ideo te Jovem ludificaturum existimas? Alludit ad Dionysium, qui auream Esculapio barbam detraxit.—Vellere barbam] De hoc in calce Sat. 1. Lubin.

29 Aut, &c.] Tertia prolepsis. Occurrit rursus tacitæ objectioni, ergo Deos maximis sacrificiorum impensis ita mihi devinxi, ut mihi non solum irasci non possint, sed aures etiam præbere oranti cogantur.—Quidnam, &c.] Quidnam est quod tantum munus a te offerri potest, cujus confidentia illud audeas petere? Lubin.

30 Emeris, &c.] Mercede data redemeris et conduxeris, ut quasi ob mercedem, suas tibi aures porrigere cogantur.-Pulmone, &c.] An illud opimis victimis, et pinguibus pecu, dum visceribus fecisti? Ironia.-Lactes] Intestina pinguia, vel membrana, quibus illa cohærent, alias ilia dicuntur. Idem.

31 Ecce, &c.] Hactenus avarorum vota Satyrica mordacitate sectatus, eadem nunc festivitate muliercularum pro liberis et nepotibus suis vota precesque superstitiosas et impias perstringit, ludit, et exagitat. Orabant autem illæ non virtutem et probitaDelph. et Var. Clas.

tem, sed vitiorum fomenta.-Metuens] Superstitiosa. Omnis autem superstitio Deum metuit. Pulchra est hæc diei lustrici hypotyposis, qui puellarum octavus est, puerorum nonus; quo die puerum lustrabant, votis pro eo conceptis et nomine illi indito, unde et Nominalis dictus. Farnab.-Matertera] MηTрadeλøh Matris soror, quasi mater altera. Lubin.Cunis, &c.] Ut præsens sisteretur ad sacra, quæ pro ipsius salute, tum aliis Diis Deabusque fiebant, tum etiam Dea Cuninæ. Casaubon.

32 Frontemque, &c.] Exprimit jam superstitiosos illos ritus, quibus vetulæ in precibus et lustrationibus suis super nepotes et natos utebantur ; nempe, licio varii coloris cervicem illorum ungebant, postea turbatum sputo pulverem medio digito tolle, bant, et eorum frontem ac labella signabant.-Uda] Uvida et humida labella. Nam pueris edentulis continuo saliva fluit. Lubin.

33 Infami, &c.] Id est, medio, im. pudico: cur infamis vocetur in Juve, nale Sat. x. vs. 53. exposuimus. Turneb. XXVI. 6.—Lustralibus, &c.] Quod illis puerum lustret, et expiet, ut ita veneficią et fascina prohibeat et impediat. Salivæ enim vim quandam mirificam inesse existimabant, ut fuse docet Plin. xxvIII. 4.-Ante] Scilicet quam orare incipiat. Lubin.

34 Expiat] Purgat, tingit, inficit. -Urentes, &c.] Id est, Quæ noxios, pestilentes et virulentos oculos ejusmodi expiatione perite impedire no, vit, et avertere. Idem.

35 Tunc, &c.] Ulterius ridiculas illas superstitiones et ineptias persequitur; postquam depulit mala, jam bona precatur, varie agitatis manibus more religiosorum; illas quæ sequuntur preces, ore concipit. Lubin.

Quatit] Expiatio præcedit preces; hæ jam sequuntur: cum autem pro infantibus vota faciebant, manibus quatere eos solebant, quasi præsenti,

Pers.

P

« PredošláPokračovať »