Obrázky na stránke
PDF

bus Diis illos ostenderent. Casaub. Et, &;c.] Id est, Spem de puero exilem, dnbiam et fallacem. Suppliciter igitur orat, ut dives evadat, ut Licinius vel Crassus.—Spem, &c.] Alii per Metonymiam spem pro puero explicant, non male. Lubin. 86 Nunc, &;c.] Licinius Crassus inter Romanos locupletissimus, ideo dives cognominatus. Alii volunt Licinium tonsorem ac libertum Augusti Cæsaris significari prædivitem: cujus monimentum est pretiosi operis via Salaria prope urbem, ad lapidem secundum. De hoc non invenustum Varronis Epigramma fertur : * Marmoreo Licinus tumulo jacet: at Cato parvo : Pompejus nullo. Quis putet esse 1)eos ?' Vet. Sch.—Nunc, &c.] Votum pro divitiis. Latini scriptores ad exemplum ditissimorum, Licinium et Crassum nominant, ut et hie Persius. Per Campos Licinii, vetustum intelligit Licinium Stolonem, qui ob possessa cum filio agri jugera clo damnatus est : sicut per ædes Crassi opes denotantur illius Crassi, quem testatur in vita Plutarchus, crebris domorum emptionibus ac venditionibus, ingentes quæsivisse sibi opes. Casaub.—Crassi] Alii Craesi. De Marco Crasso divite intelligendum. Alii Licinium Crassum intelligunt, qui negavit quemquam esse divitem, nisi qui integrum exercitum per annum suis sumtibus possit alere, ut sit figura èv διὰ δυοῖν. Lubin. 37 Hunc, &;c.] Vota muliercularum et vetularum pro liberis et mepotibus suis stulta et ridicula, ut gratus et formosus evadat, adeo ut reges etiam ejus adfinitatem certatim ambiant.— Puellæ] De illo litigent et contendant. Lubin. 38 Rapiant] Propter pulcritudinem et gratiam, ut Ganymedi et Boreæ contigit. — Quicquid calcuverit] Adeo omnia desideria et Charites eum comitentur, ut ubi vel pedem fixerit, comtimuo inde violæ et rosæ enascam

tur. Est hyperbolicnm votum cum proverbio, quo extrema felicitas significatur. Idem. 39 Ast, &;c.] Apostrophe et appellatio ad Jovem indignationis plena, qua delira hujusmodi vota rata non esse debere docet ex dissimilibus. Lubin. Eo significans, mom misi sapientissimos viros orandi scientiam tenere. Casaub.—Negato, &c.] Præsertim cum bona nom petat, sed cum illius eùxal ápai, vel cum mon sint preces, sed imprecationes et diræ. Lubin.—Non mando] Verbo usus est aruspicum, cum eis dicitur : * Mando tibi, ut maximum Jovem audias.'

. Ut quemadmodum procurationis as

sertio fit, ita fiat et in sacris, et in prece. Vet. Sch. 40 Quamvis, &;c.] Quamvis vel maxime religiosa et solicita, more sacrificantium candidis vestibus opem tuam implorarit. Prisci in sacrificiis camdida veste utebantur. Lubin. 41 Poscis, &;c.] Reprehendit huc usque impia hominum vota et illicita. Exagitat jam stulta vota Romanorum, qui sua intemperantia votis officiant, qui bonam valetudinem, robnr et longam vitam a Diis petebant, quam nimiis epulis sibi ipsi tollebant. Quasi dicat: Quomodo potest illud Deus dare, quod tu per summam luxuriam prodigis ?—Opem] Auxilium, robur et firmitudinem corporis. Nervis] Membris, quibus vis et robur corporis continetur ; inde vevpoíT0ai pro firmari.—Corpusque, §c.] Bonam valetudinem, quæ ne in senectute quidem te deserat; id est, vitam longævam. Idem. 42 Esto, age] Permissio et concessio. Quasi dicat: Non improbo bona, quæ tu quidem jam petis. Nam * Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.'—Sed, &;c.] Quasi dicat: Ut vel maxime tibi velint hæc bona Dei boni largiri, et tuas preces exaudire, quomodo possunt, cum tu bomam valetudinem, quam oras, gula et crapula corrumpas?—Grandes, &;c.] Quibus vires corporis nom reficiuntur, sed opprimuntur variis opsoniis plenæ.—Patinae] Metonymia Contimemtis pro Contento, id est, ipsæ dapes regales et mimiæ. Turneb. 1. 18.— Tucetaque crassa] Tuceta apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam crassis oblita, ac macerata: et ideo toto anno durat. Solet etiam porcima eodem jure condita servari, aut assaturarum jura. Hinc Plotius Virgilii amicus in eadem regione nominatus est Tucca. Vet. Seh. —Tucetaque] Escæ regiae, ut ait Fulgentius, genus farciminis, e carnibus suillis minutim concisis.—Crassa] Pinguia, copiosa. Lubin. 43 Annuere, &c.] Quia tu contraria optas, et contraria facis, lubentes Deos et vota tua exaudituros, impediunt, quo minus illis, quæ petiisti, successum largiantur. Idem. 44 Rem,&;c.] Transit jamadillos, qui multis hostiis cæsis divitias exoptabant, quos ejusdem stultitiæ damnat, qui mactatione et profusione pecudum, sperabant pecudes suas augeri. Rem] Familiarem, pro opibus et divitiis posuit, ut Græci τράγμα.— Struere] Augere, coacervare, amplificare.—Caeso bore] Notabilis contrarietas. Divitias exoptant, sacrificiis patrimonia dilapidant.— Mercuriumque] Illum Deum, qui rebus augendis et lucro præesse creditur, fibris et intestinis victimarum, arcessis ; in auxilium vocas et imploras. Lubin. Ut multus tibi quæstus obveniat, vel ex mercimoniis, aut nescio unde ex imopinato. Casaub. 45 Arcessis, &c.] Fibra, pro extis et intestinis.—Da, &;c.] Prosopopœia rustici, felicitatem a Mercurio precantis. Id est, Concede ut Penates vel Dii domestici res, fortunas, et facultates meas secumdent, et prosperent. Id est, Da, ut Penates me fortunatum faciant. Lubin. 46 Da, &;c.] Id est, Da pecus nu

merosum, copiosum, et fœcundum.— Quo, &c.] Vehemens Persii in rusticum objurgatio, ex repugnamtibus. Quasi dicat: Visne illa amplificari quæ tu ipse minuis ? Id est, Qui fieri potest ut grex augeatur, cum tu indies illum imminuere et atterere tuis immodicis sacrificiis studeas ? Pessime] Sic Graeci σχέτλιe. Idem. 47 Tot, &c.] In flammis inter sacrificandum.— Junicum] Jumices bobus minores, et vitulis majores, juvencæ teneræ.—Omenta] Synecdoche partis intestimorum pro ipsis intestinis et extis, quæ in sacrificiis aræ imposita cremabantur. Veterum in sacrificiis consuetudo erat, ut quas hostiæ partes adolerent, eas omento et adipe operirent, ut facilims arderent, pinguedine ignem alente.— Liquescant] Consumantur igmis calore. Turneb. vmI. 23. 48 At tamen, &c.] Quamvis insanis his sacrificiis videat mumerum pecudum quotidie decrescere, tamen in insania sua perseverat, et sperat se voti tamdem compotem futurum; et tamdiu sperat, et hostias cædit, donec tandem totum gregem suum penitus exhauserit.— Eaetis] Boum, junicum, ovium et victimarum intestimis.— Ferto] Sic legendum, non furto. Hujus memimit Cato de re rust. c. 134. Sed Persius árxós pro re Diis oblata heic accipit, mom pro libo. Casaub. Sed, ut Cato inquit, veteres, struem farris, tritici, fabæ, seminis rapacei, thure et vino additis ante messem parabant in porcae præcidaneæ immolationem, et Jano, Jovi et Junoni sacrificabant, quæ diversarum rerum congeries fartum dicebatur. Cornutus dicit esse gemus panis vel libi, quod Diis infertur a Pontificibus in sacrificio: dictum a ferendo. Vincere] Deum superare, et sibi obsequentem reddere, vel ad fiuiem perducere, vel illas difficultates superare. Lubin. 49 Jam, &;c.] Satis lepide naturam hominis cupidi exprimit, et simul insami: qui censebat res tum maxime crescere, cum maxime imminuerentur.—Crescit ager] Mire exprimit superstitiosorum spem, et mox subtexit eventum. Tamdiu sperat avarus ille superstitiosus, domec splendidis sacrificiis ad paupertatem sit redactus.— Ovile] Greges et armenta. Idem. 50 Jam, &c.] Id quod tanto tempore tot sacrificiorum impensis petis et exspectas.—Jam, jam] Epizeuxis, per irrisionem Poëtæ.—Donec, &;c.] Tamdiu sperat et sacrificat, donec tandem ad extremam paupertatem redactus sit, donec neque res, neque spes amplius illi supersit.-—Deceptus] Vana spe et exspectatione.—Erspes] Desperans jam de incolumitate et proventu rerum suarum. Idem. 51 Nequicquam, &c.] Frustra enim in fundo est parsimonia.—Suspiret] Metaph. ab animalibus, tanquam nummus in fundo arcæ solus relictus, timaore quasi ingemiscat vel suspiret, quasi nummus a sociis destitutus et frustratus suspiret, dolens spes ad nihilum recidisse. Vel tinnit jam rarior, in fundo crumenae, prope exhaustæ sacrificiis. Idem. 52 Si, &c.] Quærit deinceps causam officii horum insanorum, et frequentium sacrificiorum ; quam ait esse stultam liominum opinionem, quod ut homines, sic etiam Deos muneribus capi crederent. Id est, Si ego tibi homini aurea et argentea donaria, et pocula dono afferrem, tu præ mimia lætitia etiam lacrnmas profunderes. Hinc oritur quod etiam Deorum statuas auro inducis, vel etiam ex solido auro effingis, tanquam Dii ut homines, auro et muneribus delectentur.H Crateras] Pateras argenteas. Casaubonus craterras legit, a craterra.—Incusaque, &;c.] Donaria ex largo et crasso auro excusa et cudendo impressa. Vasa aurea solidæ materiæ, non gracilis bracteæ. Intelligit ävd^yAv®a, ex apuro crasso sculpta, et in asperitatem cælata. Salmasius legit,

inclusae. Turneb. xxvi. 14. 53 Sudes, &c.] Sudas præ nimio gaudio, et lacrumam emittis. Lubin. Persius ergo sudorem illi tribuit, hoc est, gravem commotionem, quales sunt illæ, quas sequitur sudor. Casaub. —Pectore laevo] Perverso: vel Corde, quod in læva vel sinistra corporis parte: vel, Lachrymes præ gaudio; tanta est stultitia tua. Virg. * si mens non læva fuisset.' Hoc est, Nisi fuissemus stnlti. Casaub. 54 E.rcutias] Emittas, effundas lacrumas et guttas sudoris. Sic Terentius: Lacrumo præ gaudio.—Laetari, &c.] Eo quod cor tmum gaudio quasi trepidet et subsultet. Græcismus, pro ad lætandum, vel, quod cor laetetur. Alii legunt lætaris, non omnino male. Illud lætari, id est, illa læticia, quia enim tibi cordi est aurum, Diis etiam credis esse, vitiis tuis illos æstimans: et hinc illud subiit, &c. Vel, Credis superstitiosus tibi evenisse hoc aurum a Diis missum, quorum facies et femora auro illinis. Farn. —Prætrepidum] Notat illam cordis subsnltationem ex nimio adfectu et cupiditate. Turneb. xxvI. 15. 55 Hinc, &c.] Antapodosis similitudinis. Hinc, quod tu auro adeo delectaris ihlud oritur, quod etiam sacras Deorum statuas et facies auro inducis. Quasi auro etiam delectentur,—Illud subiit] Hinc tibi id in mentem venit, vel animum subiit et invasit. Quod ex spoliis quibus olim triumpharant milites, collectum erat et prædatum ex spoliis hostium. Ovare enim significat minorem triumphum peragere. —Ovato] Sic dicimus triumphatus. Lubim. 56 Nam, &c.] Acron tradit, quod in porticu Apollinis Palatini fuerunt Danaidum effigies, et contra eas sub divo totidem equestres filiorum AEgisthi. Ex iis autem statuis quædam dicebantur postulantibus per somnum dare oracula. Vet. ' Sch.—Perducis facies] Perducis, inducis, oblinis, imo

totas ducis et ex solido auro facis. Nota autem quod generaliter Satyrico risu Deorum simulacra, vel ipsos Deos scnlptos, vel Deorum imagines vocet ahenos fratres. Stabant enim in Apollinis Palatini porticu effigies aeneæ quinquaginta filiorum Aegypti, quibus ut et Apollini, Æsculapio, Isidi, &c. attribuit vetustatis superstitio vim in sommis indicamdi curatiomes et remedia morborum. Quod si cui persuasum esset, se ab his vel illis istorum fratrum certius ac verius somnium accepisse, eos præ cæteris coluit et inauravit. Alii ad Castorem et Pollucem referunt. Farnab.—Ahenos] Æneas statuas intelligit in Pantheo Romæ. Lubim. 57 Somnia, &c.] Illa enim cum caput oppletum est, ut in gravedine, fallacia et inania insomnia obversantur. Ejusmodi vera insomnia ee6arsura dicuntur. Lubinus. Somnia, &;c.] Appellat figurate illa, quorum {ides certior in sanando et efficacia major. Per somnia enim sive insomnia intelligit præmonstratas curationes. Casaubonus. Lege pituita per tres syllabas. — Purgatissima] Omni pituita vacua et carentia, id est, Vera, certa, non vana et temeraria. Luόin. 58 Præcipui sunto] Magis colendi, honoratiores. Lubin. Iis ergo potissimum Diis a quibus plurima sperabant, aut quorum potestatem maximam putabant, auream barbam tribuebant. Casaubon. Censet Turnebus Advers. 1. 16. hic summorum Deorum insignia significari. Lubin. 59 Aurum, &;c.] Alia vanæ illius de Diis opinionis effecta describit; quod hinc vasa fictilia et lignea, quibus Numa ille sanctissimus olim in sacrificiis usus esset, im aurea mutata essent.—Vasa Numæ] Ut simpuvia, capedines, fictiles urnulæ.—Numae] qui Pythagoræ imitatione vetuit simulacra in templis fieri. Interdixit etiam et vetuit aurum templo inferri.

—Saturniaque, &c.] Aes in æde Saturmi condebatur, nondum argento auroque sigmato. Unde ærarium nomem accepit. Fuit autem assis libralis, et dupondius: quod hodie in usu remamsit, et solebat pensari potius quam numerari: unde et Dispensatores dicti Prærogatores. Vet. Sch.— Saturnia æra] Aerea vascula, quibus, aureo seculo, Saturno regnante, cum nihil uspiam auri esset, utebantur. Lubin. Æra, in quibus veteris pop. Rom. opes etiam publicæ erant positæ : alludit ad ærarium, quod im æde Saturni. Casaubonus.—Impulit] Imo expulit, et e templis removit, et loco dejecit. Lubinus. 60 Vestalesque, &c.] Fictiles urnas, «quibus Virgines Vestales tempore Numæ utebantnr. — Tuscum fictile] Fictilibus enim Thuscia mobilis fuit, in qua plastice exercebatur, et optima fictilia condebantur. Possent et fictiles imagines intelligi. Lubinus. An eo respicit, quod pleraque ad religionem spectantia habuerunt Romami ab Etruscis ? Casaubonus. 61 O curvæ, &c.] Est exclamatio indignationis plena, qua vana hæc populi de Diis opinio, quod ut homines, sic et Dii muneribus delectentur, tefellitur.—O curvæ] Animæ pronæ, bardæ, stupidæ, rerum divinarum expertes, et ad coelum minime erectæ. —Curva] Quod nihil præter terrema meditentur, nihil coeleste, et Deo dignum concipiant. Metaph. a rebus corporeis ad animam. Lubin.—In terris] Qui non solum terram spectant, sed in illa toti hærent: ne minimum quidem attollentes se supra humum. Casaubonus.—Cælestium] Suæ maturæ ignaræ, cum a Coelestibus originem duxerint. Inanes ejus cognitionis ac scientiae, quæ docet quid sit Deus, et quomodo adoretur. Lubin. 62 Quid, &c.] Quid prodest, ex mostro ingemio et moribus Deos spectare, et templis ad Deos mostros mores, avaritiam, et auri cupidinem im

mittere, cum illa inde potius deberemus efferre. Lubinus.— Immittere] Imducere cupiditates et alia vitia nostra. Vel, In quem finem hoc facimus, quod corruptelam nostrorum inferimus in res Religionis ? Nam sic erga Deos nos gerimus, quasi et illi essent, ut mos. Casaub.—Mores] A quibus Deus est alienissimus.—Templis, &c.] Dnm nimirum ibi ambitiose Diis sacrificamus, Deorum facies inauramus, munera eis offerimus. Quod revera est malos hominum mores templis immittere. Lubin. 63 Bona ducere] Id est, Ducere atque existimare illa Diis esse grata, quæ sceleratæ huic pulpæ sint grata. —Pulpa] Proprie in corpore pars carmosa ; hoc loco pro corpore et carne accipitur, ommibus vitiis obmoxia, et pravis voluptatibus et cupiditatibus po!luta. Idem. Haec pulpa, id est, carnalis corruptio, non contenta maturali rerum simplicitate, miscet et vitiat omnia : his tamen ita vitiatis utitur, saltem fruitur ; Diis tamem mulli sumt usui. Quorsum itaque Diis hæc dicamus ? emaci nempe mundinatione, ut meliora ab iis accipiamus. Furnab. 64 Hæc, &;c.] Id est, Haec pulpa, vel caro nostra sibi, ad suam pulcritudinem, et decorem ; ut nempe cuticula splendidius miteat, et jucundius oleat, casiam corrupto olivo dissolvit, et inde pretiosum unguentum, et fucum facere docuit. IDii vero hæc respuunt. Ex casia enim et oleo unguenta fiebant.—Dissolvit] Diluit, ut cutis eo magis tersa et nitida appareat.—Corrupto] Corrumpitur enim oleum, cum fucus fit. Lubin. Quicquid enim desinit illud esse quod fuit, corrumpi dicitur. Casaub.—Casia] Est frutex aromaticus, ex quo umgnentum fiebat.—Sibi] Ut se mitidiorem faciat. Lubin. 65 Et, &;c.] Nempe hæc delicata nostra caro, ut eo speciosius ornetur, Calabrum vellus, vel lamas Tarenti

mas, vitiato murice vel conchylio corrupto, et cocto, infecit, et purpuræ colorem ipsi indidit.—Calabrum, &c.] Lanas Tarentimas. Tarentum enim civitas Calabriae, nbi lana optima, teste Piim. viii. 48.—Vitiuto] Sic præcedenti versu, corrupto olivo.—Murice] Murex e genere conchyliorum, cujus sanguine tingitnr color, purpuræ similis. Lubin. 66 Hæc, &;c.] Id est, Haec caro imperavit conchæ marinae, baccam, unionem, vel gemmam radere, polire, et levigare, et vestibus in corporis ornamentum inserere, et intexere.—Baccam] Proprie in arboribus lauro, myrto. Hic Metaph. pro unione.—-Stringere] In unum cogere et conflare, vel malleo ita tundere, ut eliciantur stricta, hoc est, στινθήpes. Hinc ferri massæ vel laminæ, stricturæ dicuntur. Lubin. Stringere ergo de auro usurpavit, quod igne liquatum in unam massam conflatur et coit. Salmas. Venas] Proprie in corpore. Per Metaph. subterranei meatus ubi aurum. Cum illæ venæ, id est, rudis materia ex venis exuta, inque fornace cocta, in massam, dum coqnitur, ferventem et ignitam redigitur.—Rasisse] E concha radere; conchæ enim adhærescunt, meque avelli queunt, nisi lima. Plin. ix. 35. c. Lubim. 67 Crudo] Quia quando jam primum ex montibus erutus, et mondum decoctus est, crudus quodammodo est. Id est, Hoc corpus, hæc caro, fuco, preciosis vestibus, gemmis et auro se exornat, iisque delectatur. Idem. 68 Peccat, &c.] Caro scilicet omnis mali auctor, dum ipsa sequitur mala, et animam secum trahit, et eadem de Diis sibi quoque persuadet. ILubin. Vel, Illa luxuria qua homines in cultu suo utuntur, vitium est et peccatum. Casaubon.—Vitio, §c.] Quamvis peccet, et se peccare sentiat, meliora tamem momenti non obtemperat, sed assidue in suis vitiis perseverat. Casaubonus, uti, hic accipit pro frui.

« PredošláPokračovať »