Obrázky na stránke
PDF
ePub

bus Diis illos ostenderent. Casaub. -Et, &c.] Id est, Spem de puero exilem, dubiam et fallacem. Suppliciter igitur orat, ut dives evadat, ut Licinius vel Crassus.-Spem, &c.] Alii per Metonymiam spem pro puero explicant, non male. Lubin.

36 Nunc, &c.] Licinius Crassus inter Romanos locupletissimus, ideo dives cognominatus. Alii volunt Licinium tonsorem ac libertum Augusti Cæsaris significari prædivitem: cujus monimentum est pretiosi operis via Salaria prope urbem, ad lapidem secundum. De hoc non invenustum Varronis Epigramma fertur: Marmoreo Licinus tumulo jacet: at Cato. parvo Pompejus nullo. Quis putet esse Deos?' Vet. Sch.-Nunc, &c.] Votum pro divitiis. Latini scriptores ad exemplum ditissimorum, Licinium et Crassum nominant, ut et hic Persius. Per Campos Licinii, vetustum intelligit Licinium Stolonem, qui ob possessa cum filio agri jugera clɔ damnatus est: sicut per ædes Crassi opes denotantur illius Crassi, quem testatur in vita Plutarchus, crebris domorum emptionibus ac venditionibus, ingentes quæsivisse sibi opes. Casaub.-Crassi] Alii Crasi. De Marco Crasso divite intelligendum. Alii Licinium Crassum intelligunt, qui negavit quenquam esse divitem, uisi qui integrum exercitum per annum suis sumtibus possit alere, ut sit figura ev dià dvoîv. Lubin.

37 Hunc, &c.] Vota muliercularum et vetularum pro liberis et nepotibus suis stulta et ridicula, ut gratus et formosus evadat, adeo ut reges etiam ejus adfinitatem certatim ambiant.Puella] De illo litigent et contendant. Lubin.

38 Rapiant] Propter pulcritudinem et gratiam, ut Ganymedi et Boreæ contigit. Quicquid calcaverit] Adeo omnia desideria et Charites eum comitentur, ut ubi vel pedem fixerit, continuo inde violæ et rosa enascan

tur. Est hyperbolicum votum cum proverbio, quo extrema felicitas significatur. Idem.

39 Ast, &c.] Apostrophe et appellatio ad Jovem indignationis plena, qua delira hujusmodi vota rata non esse debere docet ex dissimilibus. Lubin. Eo significans, non nisi sapientissimos viros orandi scientiam tenere. Casaub.-Negato, &c.] Præsertim cum bona non petat, sed cum illius exaì ăpai, vel cum non sint preces, sed imprecationes et diræ. Lubin.-Non mando] Verbo usus est aruspicum, cum eis dicitur: 'Mando tibi, ut maximum Jovem audias.' Ut quemadmodum procurationis assertio fit, ita fiat et in sacris, et in prece. Vet. Sch.

40 Quamvis, &c.] Quamvis vel maxime religiosa et solicita, more sacrificantium candidis vestibus opem tuam implorarit. Prisci in sacrificiis candida veste utebantur. Lubin.

41 Poscis, &c.] Reprehendit huc usque impia hominum vota et illicita. Exagitat jam stulta vota Romanorum, qui sua intemperantia votis officiant, qui bonam valetudinem, robur et longam vitam a Diis petebant, quam nimiis epulis sibi ipsi tollebant. Quasi dicat: Quomodo potest illud Deus dare, quod tu per summam luxuriam prodigis ?-Opem] Auxilium, robur et firmitudinem corporis. Nervis] Membris, quibus vis et robur corporis continetur; inde vevpovolaι pro firmari.-Corpusque, &c.] Bonam valetudinem, quæ ne in senectute quidem te deserat; id est, vitam longæIdem.

vam.

42 Esto, age] Permissio et concessio. Quasi dicat: Non improbo bona, quæ tu quidem jam petis. Nam 'Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.'-Sed, &c.] Quasi dicat: Ut vel maxime tibi velint hæc bona Dei boni largiri, et tuas preces exaudire, quomodo possunt, cum tu bonam valetudinem, quam oras, gula et cra

pula corrumpas?--Grandes, &c.] Quibus vires corporis non reficiuntur, sed opprimuntur variis opsoniis plenæ.-Patina] Metonymia Continentis pro Contento, id est, ipsæ dapes regales et nimiæ. Turneb. 1. 18.Tucetaque crassa] Tuceta apud Gallos Cisalpinos bubula dicitur, condimentis quibusdam crassis oblita, ac macerata: et ideo toto anno durat. Solet etiam porcina eodem jure condita servari, aut assaturarum jura. Hinc Plotius Virgilii amicus in eadem regione nominatus est Tucca. Vet. Sch. -Tucetaque] Escæ regiæ, ut ait Fulgentius, genus farciminis, e carnibus suillis minutim concisis.-Crassa] Pinguia, copiosa. Lubin.

43 Annuere, &c.] Quia tu contraria optas, et contraria facis, lubentes Deos et vota tua exaudituros, impediunt, quo minus illis, quæ petiisti, successum largiantur. Idem.

44 Rem,&c.] Transit jam ad illos, qui multis hostiis cæsis divitias exoptabant, quos ejusdem stultitiæ damnat, qui mactatione et profusione pecudum, sperabant pecudes suas augeri. -Rem] Familiarem, pro opibus et divitiis posuit, ut Græci πpâyμa.— Struere] Augere, coacervare, amplificare. Caso bove] Notabilis contrarietas. Divitias exoptant, sacrificiis patrimonia dilapidant.— Mercurium. que] Illum Deum, qui rebus augendis et lucro præesse creditur, fibris et intestinis victimarum, arcessis; in auxilium vocas et imploras. Lubin. Ut multus tibi quæstus obveniat, vel ex mercimoniis, aut nescio unde ex inopinato. Casaub.

[blocks in formation]

48 At tamen, &c.] Quamvis insanis his sacrificiis videat numerum pecudum quotidie decrescere, tamen in insania sua perseverat, et sperat se voti tandem compotem futurum; et tamdiu sperat, et hostias cædit, donec tandem totum gregem suum penitus exhauserit.—Extis] Boum, junicum, ovium et victimarum intestinis.Ferto] Sic legendum, non farto. Hujus meminit Cato de re rust. c. 134. Sed Persius årλŵs pro re Diis oblata heic accipit, non pro libo. Casaub. Sed, ut Cato inquit, veteres, struem farris, tritici, fabæ, seminis rapacei, thure et vino additis ante messem parabant in porcæ præcidaneæ immolationem, et Jano, Jovi et Junoni sacrificabant, quæ diversarum rerum congeries fartum dicebatur. Cornutus dicit esse genus panis vel libi, quod Diis infertur a Pontificibus in sacrificio: dictum a ferendo. - Vincere] Deum superare, et sibi obsequentem reddere, vel ad finem perducere, vel illas difficultates superare. Lubin.

45 Arcessis, &c.] Fibra, pro extis et intestinis. Da, &c.] Prosopopœia rustici, felicitatem a Mercurio precantis. Id est, Concede ut Penates vel Dii domestici res, fortunas, et facultates meas secundent, et prosperent. Id est, Da, ut Penates me fortunatum faciant. Lubin. 49 Jam, &c.] Satis lepide naturam 46 Da, &c.] Id est, Da pecus nu- hominis cupidi exprimit, et simul in

inclusa. Turneb. xxvI. 14.

53 Sudes, &c.] Sudas præ nimio gaudio, et lacrumam emittis. Lubin. Persius ergo sudorem illi tribuit, hoc est, gravem commotionem, quales sunt illæ, quas sequitur sudor. Casaub.

sani: qui censebat res tum maxime crescere, cum maxime imminuerentur.-Crescit ager] Mire exprimit superstitiosorum spem, et mox subtexit eventum. Tamdiu sperat avarus ille superstitiosus, donec splendidis sacrificiis ad paupertatem sit redactus.--Pectore lavo] Perverso: vel Corde, Ovile] Greges et armenta. Idem.

50 Jam, &c.] Id quod tanto tempore tot sacrificiorum impensis petis et exspectas.-Jam, jam] Epizeuxis, per irrisionem Poëtæ.-Donec, &c.] Tamdiu sperat et sacrificat, donec tandem ad extremam paupertatem redactus sit, donec neque res, neque spes amplius illi supersit.--Deceptus] Vana spe et exspectatione.-Exspes] Desperans jam de incolumitate et proventu rerum suarum. Idem.

51 Nequicquam, &c.] Frustra enim in fundo est parsimonia.-Suspiret] Metaph. ab animalibus, tanquam nummus in fundo arcæ solus relictus, timore quasi ingemiscat vel suspiret, quasi nummus a sociis destitutus et frustratus suspiret, dolens spes ad nihilum recidisse. Vel tinnit jam rarior, in fundo crumenæ, prope exhaustæ sacrificiis.

Idem.

52 Si, &c.] Quærit deinceps causam officii horum insanorum, et frequentium sacrificiorum; quam ait esse stultam hominum opinionem, quod ut homines, sic etiam Deos muneribus capi crederent. Id est, Si ego tibi homini aurea et argentea donaria, et pocula dono afferrem, tu præ pimia lætitia etiam lacrumas profunderes. Hinc oritur quod etiam Deorum statuas auro inducis, vel etiam ex solido auro effingis, tanquam Dii ut homines, auro et muneribus delectentur. Crateras] Pateras argenteas. Casaubonus craterras legit, a craterra.—Incusaque, &c.] Donaria ex largo et crasso auro excusa et cudendo impressa. Vasa aurea solidæ materiæ, non gracilis bracteæ. Intelligit àváyλupa, ex auro crasso sculpta, et in asperitatem cælata. Salmasius legit,

quod in læva vel sinistra corporis parte: vel, Lachrymes præ gaudio; tanta est stultitia tua. Virg. si mens non læva fuisset.' Hoc est, Nisi fuissemus stulti. Casaub.

54 Excutias] Emittas, effundas lacrumas et guttas sudoris. Sic Terentius: Lacrumo præ gaudio.-Lætari, &c.] Eo quod cor tuum gaudio quasi trepidet et subsultet. Græcismus, pro ad lætandum, vel, quod cor lætetur. Alii legunt lætaris, non omnino male. Illud lætari, id est, illa læticia, quia enim tibi cordi est aurum, Diis' etiam credis esse, vitiis tuis illos æstimans et hinc illud subiit, &c. Vel, Credis superstitiosus tibi evenisse hoc aurum a Diis missum, quorum facies et femora auro illinis. Farn. -Prætrepidum] Notat illam cordis subsultationem ex nimio adfectu et cupiditate. Turneb. xxvI. 15.

55 Hinc, &c.] Antapodosis similitu dinis. Hinc, quod tu auro adeo delectaris illud oritur, quod etiam sacras Deorum statuas et facies auro inducis. Quasi auro etiam delectentur.-Illud subiit] Hinc tibi id in mentem venit, vel animum subiit et invasit. ex spoliis quibus olim triumpharant milites, collectum erat et prædatum ex spoliis hostium. Ovare enim significat minorem triumphum peragere.

Quod

Ovato] Sic dicimus triumphatus. Lubin.

56 Nam, &c.] Acron tradit, quod in porticu Apollinis Palatini fuerunt Danaidum effigies, et contra eas sub divo totidem equestres filiorum Ægisthi. Ex iis autem statuis quædam dicebantur postulantibus per somnum dare oracula. Vet. Sch.-Perducis facies] Perducis, inducis, oblinis, imo

totas ducis et ex solido auro facis. Nota autem quod generaliter Satyrico risu Deorum simulacra, vel ipsos Deos sculptos, vel Deorum imagines vocet ahenos fratres. Stabant enim in Apollinis Palatini porticu effigies æneæ quinquaginta filiorum Ægypti, quibus ut et Apollini, Æsculapio, Isidi, &c. attribuit vetustatis superstitio vim in somnis indicandi curationes et remedia morborum. Quod - si cui persuasum esset, se ab his vel illis istorum fratrum certius ac verius somnium accepisse, eos præ cæteris · coluit et inauravit. Alii ad Castorem et Pollucem referunt. Farnab.-Ahenos] Æneas statuas intelligit in Pantheo Romæ. Lubin.

57 Somnia, &c.] Illa enim cum caput oppletum est, ut in gravedine, fallacia et inania insomnia obversantur. Ejusmodi vera insomnia có#eμra dicuntur. Lubinus. — Somnia, &c.] Appellat figurate illa, quorum fides certior in sanando et efficacia major. Per somnia enim sive insomnia intelligit præmonstratas curationes. Casaubonus. Lege pituita per tres syllabas. — Purgatissima] Omni pituita vacua et carentia, id est, Vera, certa, non vana et temeraria. Lubin.

-Saturniaque, &c.] Es in æde Saturni condebatur, nondum argento auroque signato. Unde ærarium nomen accepit. Fuit autem assis libralis, et dupondius: quod hodie in usu remansit, et solebat pensari potius quam numerari: unde et Dispensatores dicti Prærogatores. Vet. Sch.— Saturnia æra] Ærea vascula, quibus, aureo seculo, Saturno regnante, cum nihil uspiam auri esset, utebantur. Lubin. Æra, in quibus veteris pop. Rom. opes etiam publicæ erant positæ

alludit ad ærarium, quod in æde Saturni. Casaubonus.—Impulit] Imo expulit, et e templis removit, et loco dejecit. Lubinus.

60 Vestalesque, &c.] Fictiles urnas, quibus Virgines Vestales tempore Numæ utebantur. — Tuscum fictile] Fictilibus enim Thuscia nobilis fuit, in qua plastice exercebatur, et optima fictilia condebantur. Possent et fictiles imagines intelligi. Lubinus. An eo respicit, quod pleraque ad religionem spectantia habuerunt Romani ab Etruscis? Casaubonus.

61 O curva, &c.] Est exclamatio indignationis plena, qua vana hæc populi de Diis opinio, quod ut homines, sic et Dii muneribus delectentur, refellitur.-O curvæ] Animæ pronæ, bardæ, stupidæ, rerum divinarum expertes, et ad cœlum minime erectæ.

58 Præcipui sunto] Magis colendi, honoratiores. Lubin. Iis ergo potis simum Diis a quibus plurima spera-Curvæ] Quod nihil præter terrena bant, aut quorum potestatem maximam putabant, auream barbam tribuebant. Casaubon. Censet Turnebus Advers. I. 16. hic summorum Deorum insignia significari. Lubin.

59 Aurum, &c.] Alia vanæ illius de Diis opinionis effecta describit; quod hinc vasa fictilia et lignea, quibus Numa ille sanctissimus olim in sacrificiis usus esset, in aurea mutata essent.-Vasa Numa] Ut simpuvia, capedines, fictiles urnulæ.-Numa] Qui Pythagoræ imitatione vetuit simulacra in templis fieri. Interdixit etiam et vetuit aurum templo inferri.

meditentur, nihil cœleste, et Deo dignum concipiant. Metaph. a rebus corporeis ad animam. Lubin.—In terris] Qui non solum terram spectant, sed in illa toti hærent: ne minimum quidem attollentes se supra humum. Casaubonus.-Cœlestium] Suæ naturæ ignaræ, cum a Cœlestibus originem duxerint. Inanes ejus cognitionis ac scientiæ, quæ docet quid sit Deus, et quomodo adoretur. Lubin.

62 Quid, &c.] Quid prodest, ex nostro ingenio et moribus Deos spectare, et templis ad Deos nostros mores, avaritiam, et auri cupidinem im

mittere, cum illa inde potius deberemus efferre. Lubinus.-Immittere] Inducere cupiditates et alia vitia nostra. Vel, In quem finem hoc facimus, quod corruptelam nostrorum inferimus in res Religionis? Nam sic erga Deos nos gerimus, quasi et illi essent, ut nos. Casaub.-Mores] A quibus Deus est alienissimus.-Templis, &c.] Dum nimirum ibi ambitiose Diis sacrificamus, Deorum facies inauramus, munera eis offerimus. Quod revera est malos hominum mores templis immittere. Lubin.

63 Bona ducere] Id est, Ducere atque existimare illa Diis esse grata, quæ sceleratæ huic pulpæ sint grata. -Pulpa] Proprie in corpore pars carnosa; hoc loco pro corpore et carne accipitur, omnibus vitiis obnoxia, et pravis voluptatibus et cupiditatibus polluta. Idem. Hæc pulpa, id est, carnalis corruptio, non contenta naturali rerum simplicitate, miscet et vitiat omnia: his tamen ita vitiatis utitur, saltem fruitur; Diis tamen nulli sunt usui. Quorsum itaque Diis hæc dicamus? emaci nempe nundinatione, ut meliora ab iis accipiamus. Furnab.

64 Hæc, &c.] Id est, Hæc pulpa, vel caro nostra sibi, ad suam pulcritudinem, et decorem; ut nempe cuticula splendidius niteat, et jucundius oleat, casiam corrupto olivo dissolvit, et inde pretiosum unguentum, et fucum facere docuit. Dii vero hæc respuunt. Ex casia enim et oleo unguenta fiebant.-Dissolvit] Diluit, ut cutis eo magis tersa et nitida appareat.-Corrupto] Corrumpitur enim oleum, cum fucus fit. Lubin. Quicquid enim desinit illud esse quod fuit, corrumpi dicitur. Casaub.--Casia] Est frutex aromaticus, ex quo unguentum fiebat.-Sibi] Ut se nitidiorem faciat. Lubin.

65 Et, &c.] Nempe hæc delicata nostra caro, ut eo speciosius ornetur, Calabrum vellus, vel lanas Tarenti

nas, vitiato murice vel conchylio corrupto, et cocto, infecit, et purpuræ colorem ipsi indidit.-Calabrum, &c.] Lanas Tarentinas. Tarentum enim civitas Calabriæ, ubi lana optima, teste Plin. VIII. 48.--Vitiuto] Sic præcedenti versu, corrupto olivo.—Murice] Murex e genere conchyliorum, cujus sanguine tingitur color, purpuræ similis. Lubin.

66 Hæc, &c.] Id est, Hæc caro imperavit conchæ marinæ, baccam, unionem, vel gemmam radere, polire, et levigare, et vestibus in corporis ornamentum inserere, et intexere.--Baccam] Proprie in arboribus lauro, myrto. Hic Metaph. pro unione.--Stringere] In unum cogere et conflare, vel malleo ita tundere, ut eliciantur stricta, hoc est, σrweîpes. Hinc ferri massæ vel laminæ, stricturæ dicuntur. Lubin. Stringere ergo de auro usurpavit, quod igne liquatum in unam massam conflatur et coit. Salmas.

-Venas] Proprie in corpore. Per Metaph. subterranei meatus ubi aurum. Cum illæ venæ, id est, rudis materia ex venis exuta, inque fornace cocta, in massam, dum coquitur, ferventem et ignitam redigitur.-Rasisse] E concha radere; conchæ enim adhærescunt, neque avelli queunt, nisi lima. Plin. 1x. 35. c. Lubin.

67 Crudo] Quia quando jam primum ex montibus erutus, et nondum decoctus est, crudus quodammodo est. Id est, Hoc corpus, hæc caro, fuco, preciosis vestibus, gemmis et auro se exornat, iisque delectatur. Idem.

68 Peccat, &c.] Caro scilicet omnis mali auctor, dum ipsa sequitur mala, et animam secum trahit, et eadem de Diis sibi quoque persuadet. Lubin. Vel, Illa luxuria qua homines in cultu suo utuntur, vitium est et peccatum. Casaubon.-Vitio, &c.] Quamvis peccet, et se peccare sentiat, meliora tamen monenti non obtemperat, sed assidue in suis vitiis perseverat. Casaubonus, uti, hic accipit pro frui,

« PredošláPokračovať »