Obrázky na stránke
PDF
ePub

69 Pontifices] Emphatice. Quibus fas erat Deos rectius cognoscere, et colere, vos rudi illa plebecula nihilo sapientiores. Reddite rationes, quid opes in templis faciant? Casaubon. legit, in sacro. Meton. adjuncti pro subjecto. In sacro templo. Sacrum enim est res Deo sacra.

70 Donata, &c.] Solebant virgines ante quam nuberent, quædam virginitatis suæ dona Veneri consecrare. Hoc et Varro scribit. Vet. Sch. Nempe hoc] Hoc est, Nihil. Nempe tantundem aurum in templis vel statuis prodest, quantum Veneri laneæ vel cereæ pupæ, et imagunculæ puellares a virgine nuptura consecratæ. Solebant autem Virgines nupturæ suas pupas, imagunculas puellares vel sigillaria Veneri offerre, tanquam jam puerilibus ineptiis valedicturæ: sic sponsi mariti nuces spargebant: et pueri virilem togam induturi, bullam, puerorum insigne, Laribus suspendebant. Lubin.

71 Quin, &c.] Conclusio Satyræ. Quænam Diis grata sint munera, quidque illis offerendum, docet ex collatione dissimilium; nempe non qualia vulgus, aut Messalæ filius, aut improbissimus quisque, si modo dives offerre potest, sed animi candorem, et vitæ integritatem. De, &c.] Quod Messalæ filius degener, in magno, divite, lato, et rotundo vase Diis consecrare, et offerre nequeat. Erat autem lanx vas rebus divinis aptum. Id est: Quod nullis opibus parabile est, animum rectum et eoσeß. Lubin.~ Lance] Patella. Divites enim e lance, pauperes ex acerra libabant.

72 Messalæ, &c.] Cottam Messalinum dicit, qui tam vitiosos oculos in senectute habuit, ut palpebræ ejus in exteriorem partem verterentur. Hic ab Aurelio Cotta adoptatus, Aurelius maximus dicebatur, originem trahens ab Aurelio Messala, qui septies fuit consul: qui cum a quodam Gallo ad monomachiam in prælio vocaretur,

corvus super galeam in capite ejus sedit, et, victo hoste, Corvinus vocatus est. Vet. Sch.- Magni, &c.] Intelligit Cottam Messalinam, majoribus suis indignum et degenerem. Et pro quovis nobili et divite ponitur.-Lippa] Lippi interdum pro improbis, ut et hic. Idem.

73 Compositum] Versus egregii, et a multis Christianis, Lactantio, et aliis landati. Lubin.-Compositum jus] Notum est, jus ad officia inter homines referri, fas vero ad pietatem erga Deum. Et membranæ nostræ animi legunt, non animo. Casaub.—Compositum] Contrarium est dissolutum. Id est, Animum compositæ justitiæ et æquitatis. Sic compositi mores.' --Sanctosque, &c.] Id est, Interiores illos abditos, et profundos mentis anfractus, abdita illa et secreta animi adyta, sancta, et sine omni macula, scelere pura, candida. Lubin.

74 Et, &c.] Pectus nobili illo, et generoso honesto, virtute, pietate, integritate, non leviter tinctum, sed plane et plene imbutum, coloratum, incoctum. Metaph. a vellere vel lana, cui colores incoquuntur. Lubin. Intelligit ergo Persius, constantem sibi atque immutabilem virtutem. Generosum dixit honestum, quia vera pietas generosa est, bonæ spci plena et èλevoépios. Contra superstitio, meticulosa, et in humum dejecta. Casaub.

75 Hæc, &c.] Hoc pectus candidum et purum offer Deo in sacrificium; et cedo, exhibe mihi, ut aris vel templis Deorum in sacrificium exhibeam, et admoveam. Farre] Boni etiam farre et fictili religiosi sunt. Erat autem far mola salsa, qua, teste Plinio, pauperes, qui thure carent, litare solebant.-Farre] Id est, Parvo sacrificio cum innocentia gratior ero, quam magno adhibito sacrificio, cum impietate et scelere.-Litabo] Litare est rite sacrificare et impetrare quod a Diis petimus. Lubin.

SATIRA III.

1 Nempe, &c.] Hanc satyram Poëta ex Lucillii libro quarto transtulit, castigantis divitum luxuriam et vitia. Vet. Sch.-Nempe, &c.] Legendum est cum indignatione et reprehensione, et pronunciationis gestu est adjuvandum. Juvenum desidiam hac Satyra insectatur, qui tempus illud, quod datum est ad virtutem et literas capessendas, epulis et somno perdunt. Initium autem Satyræ Dramaticum. Personæ enim loqui introducuntur. Lubin. Heic ergo inducitur Philosophus, juvenes sibi in disciplinam datos excitans, et post longam patientiam irascens illis, quod serius pro suo more surgerent. Casaubon.-Assidue] Itane vero semper ad mediam usque diem stertes? Nunquamne flagitiosæ illius socordiæ et inertiæ finis et modus erit?-Assidue] Hinc indignatio: quod assidue illud faciant.-Jam, &c.] Id est, Lucis matutina splendor; clara matutina lux cubilis fenestras intrat.-Mane] Adverbium pro nomine positum. Lubin.

2 Et, &c.] Latiores apparere facit. Lumen enim extenditur, transmittente Sole radios suos per rimas. Casaub.

3 Stertimus] Hoc est, Vos juvenes stertitis: apta enim objurgationibus prima persona. Non sunt ergo verba adolescentis, soporem suum defendentis, sed monitoris sunt, indomitum somnum depingentis. Lubinus. Facitis ergo sobrii quod ebrios deceat, quibus edormienda est crapula. Casaubon.—Indomitum] Metaph. a belluis quæ domantur. Intelligit autem merum vinum, non limphatum. Vel Meton. causæ: Quod homines bibentes indomitos et intractabiles reddat. Est autem Falernum vinum Campaniæ nobilissimum.-Despumare] Defervescere, digerere, concoquere in sto

macho, edormiscere. Metaph. a mus to, seu recenti vino, quod, dum excoquitur, spumas agit. Lubin.

4 Quinta, &c.] Periphrasis horæ quintæ. Dum in solari horologio gnomon quintæ lineæ umbram facit. Et orto sole audiebatur hora prima. Sexta hora erat meridies. Notat ergo illos ad meridiem ferme somnum produxisse. Lubin.

5 Agis] Id est, agitis. Cum superiori castigatione correptus nondum surgeret, gravius instat monitor. Quid tu agis interea, quid studii, et negocii hoc tam præclaro tempore tractas? Nempe dormis, et quidem ad mediam usque lucem.-Siccas] Ardentissimum meridiei tempus diebus canicularibus Romæ depingit. Quod illo tempore canicula segetes suo æstu ad maturitatem perducat.-Insana] Estuosa, vehemens et quæ in rabiem agat canes. Lubinus.-Canicula] Sol in Cancro, cujus indicium est ortus stellæ Canicularis. Farnab.

6 Coquit] Maturas facit, urit, arefacit. Non ipsum quidem Canis sydus, sed Sol potius coquit messes, et æstu omnia adurens, rabiem canibus immittit. Casaubon.-Et, &c.] Meridiem describit. Tempus quo pecu. des umbras et frigora captant. Ut Virgil. ait: 'Pecudes umbras et frigora captant.'-Ulmo] Arbor illa viti amica intelligitur; unde virgas, quibus servos percutiebant, confecerunt. Lubin.

7 Unus, &c.] Id est, Hæc unus comitum vel condiscipulorum. Comites enim hic sunt condiscipuli. Falluntur nimis qui ad Philosophos referunt, quos proceres Rom. in suo comitatu soliti erant habere. Casaub.-Verumne] Mire 00s exprimit: nam stupet iste quod audit de alto jam Sole.—

Ocyus, &c.] Ocyus hic famulorum quisquam mihi adsit cum vestimentis, quasi paratus jacturam temporis diligentia sarcire. Lubin.

8 Nemone] Scilicet vocanti mihi adest, nemone meum imperium curat? Sic irati suos solent inclamare.-Turgescit, &c.] Ibi si vocanti non adeo propere aliquis adsit, vitrea, clara et splendida bilis ipsi surgit, intumescit, effervescit, et omnes iræ et furoris habenas laxat et effundit, et adeo furioso, et insano clamore finditur, et rumpitur, ut ipsum vociferantem audiens, Arcadiæ pecuaria, ingentes, et decumanos asinos rudere credas, et clamorem dicas attollere. Turneb. XXIII. 23.

9 Findor] Ira cogor in vociferationem. Hactenus juvenis: quem irridens subdit Persins, vel Philosophus : ut, Arcadia, pec. rud. c. Quasi dicat: Verum est quod ais findi te, et ira supra modum esse concitum: sic enim clamas, ut asino rudenti et bykoμév sis similis. Casaubon.-Arcadiæ, &c.] Asinorum periphrasis ex subjectis. Arcadia enim ab Arcade Jovis et Calystonis filio dicta, et in medio Peloponesi sita, abundat asinis.Rudere] Hic prima producitur, quam Virgilius corripit, cum ait: 'graviterque rudentes.' Declarat maximam vociferationem. Lubin. Vel legi posse credit Farnabius, Finditur Arcadia, &c. ex persona poëtæ vel philosophi dicentis: Juvenis indignatur et discruciatur, vociferans instar asini rudentis.

10 Jam liber] Sane juvenes quos alloquitur, non erant id ætatis, ut ista dicerent puerilia: sed Persius hoc significare voluit, quæcunque tandem essent, quæ ad velandam ignaviam afferri solent, tanti facienda esse, quanti ista puerorum nugatoria. Casaub.-Jam] Tandem scilicet, ubi vix magno labore et molestia excitatus, et lecto excussus est.-Liber] Unde aliquid in charta describat, illi in

manus venit.-Liber] De arboris cortice proprie dicitur, in quo ante repertum chartæ vel papyri usum veteres scribebant.-Bicolor, &c.] Bicolor, quod pars crocea, pars glutinata apud antiquos erat. Vet. Sch.-Et bicolor] Membrana ergo in qua scribebant erat bicolor: alba ab interiore parte; ab altera in qua fuerant pili, crocea. Cave confundas hanc membranam cum ea pelle qua libros operiebant. Capillos. Poëta karaxpnotikŵs posuit de pilis. Casaubon. Turneb. xxIII. 23. -Positis] Quidam explicant pro compositis, quasi prius capillos adolescens sibi concinnaverit: sed durius hoc. Ponere enim capillos, significat detondere. De pilis igitur e membrana vel pergamena abrasis intellige. Lubin.

11 Charte] In quibus exciperet illa quæ a pædagogo dictarentur.Nodosaque] Dicit, quod veteres arundine, quæ Græcis dλaμos, ut nos penna, scriberent. Ea nodosa, quia multis geniculis, tanquam intermediis, distinguitur. Idem.—Arundo] Calamus scriptorius.

12 Tum, &c.] Prima querela atramenti nimis spissi. His tergiversationibus mire exprimit desidiam adolescentis, et literarum odium. Lubin. 13 Nigra] Secunda querela atramenti nimis diluti.-Vanescat sepia] Sepiam pro atramento, a colore, posuit: quamvis non ex ea, ut Afri, sed ex fuligine ceteri conficiant atramentum. Vet. Sch.-Vanescat] Quod atramentum ob infusam limpham adeo fluidum sit redditum, ut inter scribendum vanesçat, suumque colorem perdat.-Sepia] Pro atramento. Metonymia causæ pro effectu. Est enim Sepia piscis, cujus sanguine pro atramento utebantur: qui ubi se a piscatoribus apprehendendum sensit, effuso atramento aquam turbat, et sic evadit. Plinius IX. 19.

14 Dilutas, &c.] Tertia frigida tergiversatio ignavi juvenis, qui con

queritur, et prætendit, quod fistula pennæ, aut scriptorius calamus, guttas atramenti nimia aqua diluti et dissoluti, geminet, et duplices reddat, et papyrum ita maculet. Geminat ergo guttus, cum liquidius fluit atque uberius quam par sit.-Fistula] Calamus scriptorius.

15 O miser] Exclamatio pædagogi ad socordem juvenem, iræ et indignationis plena, quod sit miser, et aptior voluptatibus, quam virtutis, et sapientiæ studiis.-Inque, &c.] In dies magis atque magis miser, perditus, et deploratus futurus: Nempe in quo vitia, processu temporis non minuentur, sed indies et quotidie augmentum capient.-Ultra] Id est, Ulterius, et magis magisque miser.-Huccine] Id est, Huccine pervenimus, ut quidvis potius, quam illa quæ virtutis sunt, agere cupiamus? Vel, An eo recidit spes, quam de te parentes et præceptores conceperant? Casaubon.

16 Aut cur non] Si ita animo es averso a studiis, ut nugarum prætextu ea deseras, cur animi sensum dissimulas? cur amorem virtutis professus es, cum Philosophiæ operam dare cœpisti? cur non potius voluptatibus, quando illas tanti facis, te immergis, et virtuti palam renuntias? Tum tu non in schola apud Philosophum dure ac aspere educaberis; sed domi in summis delitiis, more columborum, quos puellæ magna cura alunt, &c. Idem.

17 Pappare, &c.] Id est, Cibum infantium, pupas minutim et frustillatim a nutrice præmasticatum pappare et comedere. Est enim pappare, minutos et commanducatos cibos comedere, quales nutrices infantibus præbent. Buas enim et pappas, cibum et potum puerorum vocabant. Id est, Cur non ad primam pueritiam et infantiam redis? Lubin.

18 Poscis] Cur non minutos, delicatos, et teneros cibos, more puerorum, appetis? infantium tenellorum

morem imitando.-Mamma] Non dandi, sed gignendi casu. Mamma Græcis uάuun, aviam, matrem, et nutricem inter alia significat. Lallare] Nutrices infantibus, ut dormiant, solent dicere sæpe, Lalla, lalla, lalla. Aut dormi, aut lacte. Vet. Sch.Lallare] Id est, Cur recusas crebrum illud lalla audire? ut lallare sit nutricum lalla crebro occinentium ; id est, Crebram illam lallationem vel cantationem lalla mammæ, aviæ, matris vel nutricis tuæ, more puerorum iratorum recusas audire, vel nolis ab illa in somnum dari? Hoc enim petulantium et supine delicatorum puerorum proprium.

XIX. 12.

Turnebus XVIII. 34. et

6

19 An, &c.] Verba ignavi adolescentis, ignaviam suam calamo minus bono excusantis. An tali calamo studeam, tali atramento, tali charta aliquid scribere sustineam? Respexit ad illud Horatius; Culpantur frustra calami.'-Cui verba] Verba præceptoris, quibus ignavi adolescentis frigida excusatio refutatur ex dissimilibus.-Cui verba] Protasis est, Cui tu verba das? certe non mihi, sed tibi ipsi facis injuriam. Lubin.

20 Succinis] Toties occinis, repetis et obgannis illos frigidos prætextus. Metaph. a labyrinthis, qui varias ambages, flexus, et mæandros habent. Hic pro verborum circuitu, qualis in excusandis et velandis criminibus adhiberi solet.-Tibi, &c.] Te ipsum decipis. Quasi dicat: Tua res agitur; de tua re in ludo exposito luditur; tua istuc, ut aliquid studeas, et doctus, honestusque evadas, refert maxime.-Effluis amens] Sic legendum, non Et fluis. Comparat enim juvenem mollitie depravatum cum vase fictili, multis modis corrupto: primum hoc est, quod effluit. Hoc de eo accipiendum qui sit moribus depravatis, et voluptatibus diffluat. Casaub. Vel, Tu stolide et vane, una cum tempore, quod solum tuum est, et quod tam

[ocr errors]

male collocas, effluis et transis. Lub. 21 Contemnere] Hæc ab Horatio male translata intempestiva sunt: 'Quin tu invidiam placare paras, virtute relicta? Contemnere miser.' Vet. Sch.-Contemnere] Quasi dicat: Cum nihil in te studio et labore adquisitum, σrovdîs &¿ɩov, et laude dignum deprehendatur, non injuria ab omnibus viris cordatis et prudentibus tanquam pondus inutile terra, contemnere, et flocci nihilque fies.-Et sonat] Ut Virgil. Nec vox hominem sonat.' Vet. Sch.-Sonat vitium] Gnome est. Vitiosi et stulti homines neutiquam stultitiam, et vitia sua celare possunt et tegere, sed semper sonant, non secus ac inania vasa magis tinniunt: sic et vanus tu, semper majorem strepitum edes, et vanitatem tuam deteges. Respicit ad illud, quod dici solet, 'Sermo, animi indicium et character.' - Percussa, &c.] Constructio et sententia hæc est; Fictile vas, vel fidelia, si ex argilla vel limo viridi, et crudo non satis probe cocta sit, ab emtore digito leviter percussa, statim vitium, et rimas sonat, nec claro tinnitu, sed fracto, rauco, et absurdo sonitu, maligne spondet et prodit vitium suum ; ita tu futili et rudi sermone ignorantiam tuam.-Maligne] Raucum, non acutum et tinnulum. Lubin.

22 Fidelia] Fictile vas, quod infusa fideliter contineat, dicta.-Percussa] Significans hominem nulla e re magis cognosci, quam ex sermone.— Sonat vitium] Vitium accusandi casus. Sic vox hominem sonat.' Id est, repræsentat. Viridi] Quasi dicat, ex crudo, non satis cocto; vel e crudo et viridi limo facta. Idem.

23 Udum, &c.] Quasi dicat: Cum igitur tu hac juvenili ætate cereus sis, et udo et molli luto, et argillæ similis, quæ in omnes formas fingi et refingi potest, ab accurato sapientiæ et virtutis magistro, tanquam a solerti figulo, propere omni virtute et

honestate instituendus, et ad omnem honestatem fingendus, firmandus es et formandus.-Nunc, nunc, &c.] Ut ille: Dum tener est natus, generosos insere mores.'-Properandus] Magna festinatione instituendus, et formandus ad virtutem. Properandus dicit, eo quod in virtutis et sapientiæ studio nihil differendum, aut in crastinum rejiciendum.-Acri rota] Accurata et severa disciplina et institutione. Perseverat in Metaph. a figulis, qui rota vasa sua fingunt.

24 Sine fine] Nunquam enim in virtutis informatione ad finem pervenitur vel sine fine, sine mora, sine intermissione et continua opera.— Sed, &c.] Quasi dicat: Verum tu objicies, quod virtute majorum tuorum dives satis sis, nec honesta disciplina tibi opus sit.

25 Far, &c.] Synecdoche speciei pro genere.-Modicum] Emphatice. Tu habes mediocres divitias, ob id opus non habes, ut aliquid discas.— Purum] A majoribus non fraude quæsitum: vel, ex argento puro, id est, non cælato. Farnab.—Purum, &c.] A sordibus, et avaritiæ labe alienum ; vel pauper non es. Supellex etiam tibi domi est satis sufficiens, munda, et nitida. Lubin. Vel Purum, quia sali vis inest contra putredinem, inde purum vocant Poëtæ. Casaubonus.

26 Quid, &c.] Nimirum tu extra omnem fortunæ aleam positus, fortuna, et invidia major es, adeoque 'major, quam cui posset fortuna nocere.' Nimirum habes quod ventri sufficiat et corpori, ut animi bonis nihil tibi sit opus. Lubin. Possunt hæc Philosopho adscribi, διά μέσου orationem juvenis interfanti. Casaub.

Cultrixque foci] Quia delibandæ dapes in ea positæ ad focum feruntur. Vet. Sch.-Cultrixque foci] Est tibi præterea patella foci et Laris cultrix, secura, et ab omni sollicitudine immunis, ut nulla re indigeas, nihilque metuas, nec sapientia tibi

« PredošláPokračovať »