Obrázky na stránke
PDF
ePub

tra postmodum Medici opem, et remedia Ellebori implorat: sic qui virum habitum contraxit, frustra postea per sapientiam ad virtutem reverti nititur. Elleborus pro omni remedio; et hydrops hoc loco pro omni morbo ponitur.—Cum jam, &c.] Ubi jam ad ảкμnν pervenit, id est, Ubi invaluit, et incurabilis redditus est. Idem.

64 Poscentes] Cum amplius remedio locus non est.-Venienti, &c.] Egregium Epiphonema, id est, incipienti animi vel corporis morbo in tempore remediis occurrite.

65 Et, &c.] Quid prodest te Medicis quantumvis præstantissimis, ut sanitatem restituant, multa magnifica et auri montes polliceri, ubi jam sis deploratæ sanitatis et desperatæ valetudinis? Quod autem de corpore dixit, de animo accipe.—Cratero] Synecdoche speciei pro genere.-Montes] Metaph. Id est, Ingentia præmia; ut sanitatem deploratam restituat. Idem.

66 Discite, &c.] Quare, o miseri, somnolenti, et vagi juvenes, discite aliquid, et animum honestis studiis, contra tot ingruentia vitia et mala confirmate.-Miseri] Quia sine virtutis et sapientiæ studio vita hominum miserrima.-Et, &c.] Quæ a Physicis explicantur. Sic Virgil. 'Felix qui potuit rerum cognoscere causas.' Vel discite omnium rerum causas finales, ob quam rem unaquæque res condita: atque ideo, quare vos ipsi conditi sitis. Idem.

67 Quid, &c.] Commendatur sui cognitio, et illud γνῶθι σεαυτόν. Quidnam] Id est, ad quem usum.-— Ordo, &c.] Quo ordine, ratione, modo, vita cujusque instituenda. Casaubonus de fato hoc accipit: nam ita passim ordo, aut rerum ordo, est fatum. 68 Qua, &c.] Quæ sit optima, et expeditissima ratio cursum vitæ humanæ flectendi et dirigendi, ut commodissime ad metam vel finem vitæ Delph. et Var. Clas.

humanæ perveniamus. Lubin. Per flexum metæ intelligit, artem moderandæ vitæ humanæ. Mollis hic flexus dicitur, qui cito et rapide peragitur. Casaub. Turneb. XXIII. 23.Et unde] Ex quo loco et tempore flexus ille commodissime instituendus sit. Vel, unde mors? nempe a natura. Casaub. Lubin. Pro unde, quidam unda: ut sit quasi meta, ad quam circumflectenda est remigatio in navali certamine. Farnab.

'69 Quis, &c.] Ne more avarorum illis adcumulandis insomnes incumbamus nec prodigorum more inutiliter consumamus.-Argento] Inquirendo. Modus autem ex Stoicorum doctrina is est optimus ac legitimus, qui naturæ conveniat.-Quid, &c.] Quid a Deo petendum sit. Id est, quænam vere bona sint.-Quid, &c.] Quid divitiæ et opes hominibus recte utentibus, et cum honestate dispensantibus, commodi adferant.—Asper] Recens, et bene percussus. Percussio enim et signi impressio aurum exasperant. Turneb. XVIII. 28.

70 Patriæ, &c.] Quid patriæ, parentibus, cognatis, vicinis, ex nummis vel divitiis comparatis, debeas. Lubin.

71 Quem, &c.] Ut in qua conditione, vel officio quisque a Deo collocatus sit, discat, et suam Spartam sedulo ornare, et suæ vocationis officia diligenter obire studeat. Idem.

72 Qua, &c.] Qua conditione. Ne plus minusve facias, quam conditio tna ferat. Lubin.-Locatus] Velut in statione positus, quam curare debemus, nec deserere, nisi jussu Imperatoris Dei. Casaub.

73 Disce] Ultimum dogma, ut quis sua sorte contentus vivat, quod per contrarium explicat, ne nimirum ditioribus invideat. Lubin.—Neque, &c.] I'd est, Noli putare ea bona, quæ vulgo tanta contentione quæruntur, esse vera bona. Illa igitur ne optes, neque doleas si uberior copia horum bonorum alii sit potius, quam tibi.

Pers.

Q

Casaub.-Multa, &c.] Omnis generis vasa intelligit.-Putet] Ob copiam nimiam, eo quod vasa illa tota raro exhauriuntur, et cibus in illis corrumpatur, et putere incipiat. Lubin.

74 In, &c.] Divitis advocati. Metonym. adjuncti pro subjecto, pro cella penuaria, in qua conditur et adservatur penus.—Defensis, &c.] Eo nomine quod divites illos Umbros in judicio defenderit patronus, vel advocatus. Erant autem Umbri antiquissimi Italiæ populi. Turneb. xiv.

8.

75 Et, &c.] Id est, Quod in illorum advocatorum penu et cibario conditum sit piper, pernæ, et mænæ, Marsi consultoris et clientis in judicio defensi monumenta et donaria. Est autem Mana vilis marinus piscis. Lubin. Plin. 1x. 26. Caussidicis enim solitæ donari lagena vini et salsamenta, atque ejusmodi tenuia munuscula, quorum hic meminit Persius. Casaub.

76 Quod, &c.] Orca bellua marina appellatur, balænis infesta, quam in frusta dissectam salsamentarii in vasis adservabant. Prima Orca pro priori vase ponitur, quod in illo pisces illi nondum defecerint, nec illud exhaustum sit cum insuper adhuc alia offerantur, et jam alia donarentur. Vel pro parte prima ac superiore Orcæ. Lubin.

77 Hic aliquis] Impatiens meæ seriæ admonitionis et libertatis, vel Philosophiæ studium irridens.-Hirtosa] Hispida, hirsuta, inculta, illuviem illorum et duoxépelar notans. Vel hircosa, turpia et fœda, quod fœdum odorem spirarent. Turneb. XXIII. 23.-Centurionum] Et recte militum heic meminit, propter contrarium studium. Nihil enim refragatur Philosophiæ magis, quam vita militaris; ubi et ipsa virtus exulat. Idem.

78 Quod, &c.] Prosopopœia militis vecordiam suam et mentem a Philosophia alienam excusantis: primo

quidem ex adjunctis, quod satis sibi sapiat. Idem.

79 Esse, &c.] Id est, Nunquam Arcesilao, Soloni, et reliquis miseris et ærumnosis Philosophis similis esse volui. Fuit autem Arcesilas, vel Arcesilaus Scythi filius ex Pitane civitate Eolica, Crantoris discipulus.— Erumnosique, &c.] Eo quod multis ærumnis et laboribus ad sapientiam perveniant.-Solones] Solon Atheniensis unus e septem sapientibus, et legislator: et Solones pro Philosophis dixit. Idem.

80 Obstipo, &c.] Descriptio Philosophorum, quos vanus et rudis Centurio ridet.-Obstipo] Id est, Rigido collo et cervice, et in humerum capite inclinato; quod attenti et cogitabundi signum est.-Obstipare] Contorquere, incurvare.-Et, &c.] Oculorum lumine intente terram intuentes; quod illi faciunt, qui attentius quid apud se meditantur. Idem.

81 Murmura] Tacitas meditationes, quas verbis submissis apud se murmurando exprimunt.-Secum] Soli. Qui tanquam insani soli secum disputant. Vel quod fere in rabiem agantur, cum non inveniunt quod quæsierunt.-Rodunt] Quod murmura et meditationes, et inventiones cum silentio secum rodant, attenuent, expendant atque expoliant. Idem.

82 Exporrecto] Per Metaph. Exprimens Philosophorum gestum, qui dum secum meditantur, ita labia extendunt, ut illis verba adpendere videantur.-Trutinantur] Tanquam in libræ lance pensitant. Metaph. a trutina vel libra. Idem.

83 Egroti, &c.] Quod Philosophi talia animo agitent, et rimentur, qualia ægroti somniant, id est, ridicula et nugacia.-Veteris] Ad senum et ægrotorum insomnia respicit, quæ ab Horatio pro deliriis ponuntur.-Gigni de nihilo, &c.] Axioma Physicum vulgatissimum. Idem.

85 Hoc, &c.] Id est, hæc næniæ

[blocks in formation]

86 His] De talibus Philosophorum verbis, populus Romanus tanquam affaniis et ineptiis ridet. Alii legunt, Hos.-Multumque] Juventus militiæ dedita, corpulenta, et torosa.-Torosa] Valde corpulenti, et torosi, id est, fortes et robusti juvenes. Torus enim pulpam carnis musculosam significat. Idem.

87 Ingeminat] Egregia μvктηpioμov, I vel soluti risus descriptio. Lubin. Id' est, Ita vehementer irridet ac cachinnatur, ut totum corpus concutiat, et nasum in rugas contrahat. Casaubon. Vel ad habitum ipsius risus respexit, quo illud ha ha ha sæpe tremula voce repetitur.-Naso crispante] Ob effusum risum, naso in rugas contracto. Lubin.

[ocr errors]

88 Inspice, &c.] Respondet jam monitor seu doctor, objectioni vanissimi centurionis, demonstrans Philosophiæ consiliis parendum esse, nisi quis olim animi morbis miserrime velit perire: idque ex similibus. Ut enim ægri neglecta Medici curatione intereunt, sic isti dum Philosophiam, quæ animorum Medicina est, aspernantur, in vitia præcipites ruunt, quæ ipsos male tandem perdant. Casaub.-Inspice] Explora, perpende.— Nescio quid] Nescio ob quam causam pectus mihi horrore concutiatur.— Trepidat] Vel, horrore concutitur ob frigus vel ob vehementem cordis palpitationem. Lubin.—Ægris, &c.] Ægre spirantibus, vix spiritum ducentibus.

89 Exsuperat] Abundat, superest, gravis halitus, et graveolentia. Turneb, XXIII. 23.—Gravis] Vel, quod

graviter et ægre ducatur: vel, quod' halitus maleolens graviter spiret, ut in pulmonum putrefactionibus.—In- ' spice, &c.] Sodes, antiquæ affectationis est: adeo ut soluto eo quidam usi sint: ut Plautus, qui per solutionem sic ait: 'Dic mihi, si audes, quæ est, quam ducere vis uxorem?' Vet. Sch. -Sodes] Blanditur medico: sodes enim blandientis. Lubin.

90 Qui, &c.] Qui talibus et consi-' milibus verbis medicum compellavit. -Jussus, &c.] Ubi prius certum medicamentum a medico sumsit: in quartum diem eventum exspectare jussus est a medico.-Requiescere] A luxu, nimio cibo, et potu cessare. Id.

91 Tertia, &c.] Meton. subjecti pro adjuncto, æger tertia nocte vidit.Compositas, &c.] Id est, mitigatas, validas; vel, rite, composite, æqualiter jam palpitare, et moveri.—Venas] Arteriarum pulsum; vel, venas simpliciter. Lubin.

92 De, &c.] Ibi tanquam jam omni morbo profligato, medici ejusque con- * siliorum oblitus, vinum Surrentinum tanquam mitius et lenius e domo majore alicujus amici divitis, lagena capaciori sibi exhiberi rogavit: jamque ad balneum properat.-Modice, &c.] Quæ quia mediocriter sitit, plus etiam aliquanto capit et pro capaciori ponitur, et describitur lagena mediocris capacitatis.

93 Loturo, &c.] Sibi ad balneum properanti. Nihil autem ægrotis periculosius, quam balneum. Lubin.

Surrentina] Vina intelligit ex Campaniæ oppido Surrento, quod a Græcis conditum. Idem.

94 Heus bone, &c.] Verba medici, qui ex improviso intervenire fingitur, cernentis ægrotum secus, ac jussus erat, agere, et balnea et vina adhibere.— Tu palles] Ægrotum adhuc esse denotat ex adjuncto pallore.-Nihil est] Respondet ægrotus, suum pallorem excusans.--Videas, &c.] Respondet medicus: Quamvis hic pallor nibili

tibi esse videatur, tibi tamen prospicere debes; id est, Quæso videas et consideres quod tacite, sensim, et paullatim lutea illa et flava pellis tibi surgat, et corpus tuum sensim intumescat, quæ signa hydropiseos. Id.

95 Surgit] Intumescit, et turgescit. --Tacite] Sensim et paulatim.-Lutea] Dixit lutea, quia hydropisis color luteus est, et subcroceus: tum luteus color, pallidus et albus passim confunduntur. Casaub.

96 At, &c.] Respondet stomachans et iratus ægrotus, ægre ferens sibi a medico veritatem esse dictam. Quasi dicat: Tu longe deterius palles, quam ego, quare te ipsum cura, mihi molestus ne sis, nec tutor vel patruus esse velis. Idem faciunt perditi, qui correpti maledicta ingerunt.-Tutor] Qui datur ei, qui propter ætatem se nondum tueri potest. Noli mihi esse curator, pædagogus, aut patruus censor, nec mihi tanquam pupillo præscribas quid facere, quid omittere debeam. Lubin.

Id

97 Jampridem, &c.] Ergone duos tutores habui? nam ille unus tutor, qui mihi relictus erat, jamdudum mortuus est, et a me sepultus. est, Non amplius sub tutore me esse existimavi; quia quem habui, sepelii. -Tu restas] Est interrogatio Ironica. Ignoravi, quod tu mihi adhuc tutor restares? Vel sine interrogatione ; quasi dicat: Quantum video, tu mibi adhuc tutor restas.-Hunc] Hunc, ait Philosophus, incontinentem ægrum, medicos contemnentem, jamdudum sepelii; efferetur mox mortuus tam scio, quam si jam extulissem.-Tu restas] Tu contemtor Philosophorum restas efferendus. Farnab.-Perge] Verbum medici, qui, quia ægroti pertinaciam videt, ad vina et balnea pergere jubet, ut nimirum brevi moriatur. Est ergo Ironica permissio. Tacebo] Verbum medici. Quasi dicat: Ego vero tacebo et abibo. Nam quid hic agas, ubi, si quid bene præ

cipias, nemo est qui obtemperet? Id. 98 Turgidus, &c.] Jam Poëta demonstrat, quomodo adolescens ægrotus ob intemperantiam perierit.— Turgidus, &c.] Qui gulæ incontinentia tot epulis se distendit. Et Juvenal.

[ocr errors]

Id

Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas; Hinc subitæ mortes.' -Albo ventre] Id est, hydrope pallido. 99 Gutture, &c.] 2. Hydropis adjunctum, halitus graveolentia. est, Cum interea guttur ejus lente et ægre exhalet et exspiret sulphureas mephites, graves, et tetros odores, et anhelitus. Est autem Mephitis proprie terræ putor ex aquis maxime corruptis et sulphuratis proveniens. Lubin.

100 Sed, &c.] Id est, Inter potandum, dum genio indulget, pavor et tremor jam instantis et imminentis mortis illum juvenem intemperantem subit et invadit.—Calidumque, &c.] Id est, Manus trepidatio, calidum triental vel calicem manibus ægri excutit. -Calidum] Potione calida plenum.— Triental] Alii trientem legunt; intellige poculum, quod tertiam partem sextarii capit. Idem.

101 Excutit, &c.] Languidis et morte futura trepidantibus.—Dentes, &c.] Id est, Dentes nimio rigore retecti, stridorem excitarunt. Lubin. Vel retecti, exesis gingivis. Crepuere autem ob tremorem capitis et laxa labra, ut subjicit, hoc est, ob corporis totius compagem solutam. Casaub.

102 Uncta, &c.] Describitur vomitus ægroti; id est, Omnis generis lauta, uncta et delicata fercula, paullo ante devorata, necdum digesta, per vomitum ex gutture, ore, et laxis, pendulis, languidisque labris excidunt. Lubin.

103 Hinc, &c.] Morbum ex intemperantia natum sequitur mors: quam indicat descriptione funeris. Describit autem ὕστερον πρότερον Ομηρικώς. Nam tuba ad expoрàv spectat: prius autem quam efferuntur, humi depo

nebantur, lecto, ubi animam egerant, extracti; deinde lavabantur, ungebantur, componebantur, lecto ferali aptabantur: tum autem collocati in vestibulo; per aliquot dies complorabantur, næniam dicentibus amicis et præficis cum iis ad quos funus pertinebat: postremo efferebantur. Casaub.-Tuba] Quæ in nobilium funeribus adhiberi solebat, ut in plebeiorum tibia.--Candela] Quæ in sepultura ante mortuos præcedebant. Tandemque, &c.] Ambitionem irridet, non quia μάκαρες et μακάριοι dicuntur mortui; non est enim Romanæ consuctudinis; sed quia pretiosa in funeribus veste stragula, cæterique etiam pauperculi exponebantur. Beatulus autem, qui nunquam splendidiore habitu fuit; aut certe, quia Romanæ consuetudinis fuit simpliciter sepelire. Vet. Sch.-Tandemque, &c.] Scoptice et Satyrice; id est, Tandem tam præclaro habitu felix scilicet et beatulus, dum in alto superboque feretro, et lecto compositus, et crassis, multis et preciosis amomis aliisque odoratis herbis, et unguentis largiter lutatus, unctus, et imbutus, rigidos et gelidos pedum calces in januam versus urbis portam extendit. Lubin.

104 Crassis] Multis, copiosis, largiter et abunde adhibitis.—Lutatus] Unctus, delibutus, unguentatus.—Amomis] Erat amomum frutex labruscæ similis, in Syria et Armenia proveniens. Lubin.—Amomis] Amoma hic pro quibuslibet unguentis posuit, quibus ungebant corpora mortuorum. Inde Amomiam recentiores vocaverunt illud omne, quo medicabantur corpora defunctorum et condiebantur. Momiam et Mumiam jam vocant. Sulmas. Turnebus xxIII. 23.

105 In, &c.] Id est, Extra portam urbis prolatis pedibus ad rogum effertur. Vel, cadaver in feretro compositum, versus domus januam pedes protendebat, et facic januam respi

ciebat: quo habitu extremam et ultimam abitionem denotabant. Turneb. XXIII. 23.-Rigidos] Frigidos, gelidos, et præ frigore duros.-Illum] Qui paulo ante medicum suum objurgabat, et se ægrotum negabat. Lubin. 106 Hesterni, &c.] Hesterni, ait a defuncto pridie manumissi, id est, liberti, et cives Romani facti.-Capite, &c.] Quia manumissi ante manumissoris corpus pileati incedebant. Vet. Sch.-Hesterni, &c.] Admodum novi cives Romani. Heri vel pridie civitate donati servi, postea inter Quirites vel cives Romanos adscripti.Capite, &c.] Hoc est, Pileati. Notat servos, qui aperto capite incedebant, jam pileum adsumpsisse, libertatis indicium.—Subiere illum] Hoc est, Patroni sui pheretro novi liberti subiere. Casaub. Extulerunt cadaver ad rogum. Moris enim erat, ut libertate donati servi domini sui funus curarent, et ad sepulturam efferrent. Subire, significat inter alia onus dorso suscipere. Lubin.

107 Tange, &c.] Objecit enim monitori adolescens se ægrum non esse, nec illi, cui comparetur, similem.— Tange] Quasi dicat: Quod si miser id credere recusas, quæso, tange venas, et in pectus dextram tuam conjice, et pulsum cordis explora. Et hæc verba sunt juvenis. Possunt etiam monitori attribui, quibus juvenes admoneat, ut diligenter apud se explorent, num aliquis morbus in se resideat. Et sequentia, Nil calet, et non frigent, Juvenis respondentis essent, et se ægrotum negantis.— In, &c.] Sinistro scilicet, et cordis palpitationem explora, an febrili calore detinear. Idem.

108 Nil, &c.] Si prior versus juveni petulanti attribuatur, Medici verba hæc essent: sin monitori attribuatur, verba juvenis sunt.--Summos] Extremas partes manuuin et pedum, quos omnium primo frigus invadit.

109 Non, &c.] Verba vel juvenis

« PredošláPokračovať »