Obrázky na stránke
PDF

tra postmodum Medici opem, et remedia Ellebori implorat: sic qui vi•**rnm habitum contraxit, frustra postea per sapientiam ad virtutem reverti mititur. Elleborus pro omni remedio; et hydrops hoc loco pro omni morbo ponitur.—Cum jam, &;c.] Ubi jam ad άκμ}jv pervenit, id est, Ubi invaluit, et incurabilis redditus est. Idem. 64 Poscentes] Cum amplius remedio locus nom est.—Venienti, &;c.] Egregium Epiphonema, id est, incipienti animi vel corporis morbo in tempore remediis occurrite. 65 Et, &c.] Quid prodest te Medicis quantumvis præstantissimis, ut sanitatem restituant, multa magnifica et auri montes polliceri, ubi jam sis deploratæ sanitatis et desperatæ valetudinis ? Quod autem de corpore dixit, de animo accipe.—Cratero] Synecdoche speciei pro genere.—Montes] Metaph. Id est, Ingentia præmia: ut sanitatem deploratam restituat. Idem. 66 Discite, &;c.] Quare, o miseri, somnolenti, et vagi juvenes, discite aliquid, et animum honestis studiis, contra tot ingruentia vitia et mala confirmate.—Miseri] Quia sine virtutis et sapientiæ studio vita hominum miserrima.—-Et, &;c.] Quæ a Physicis explicantur. Sic Virgil. * Felix qui potuit rerum cognoscere causas.' Vel discite omnium rerum causas finales, ob quam rem unaquæque res condita: atque ideo, quare vos ipsi conditi sitis. Idem. 67 Quid, &c.] Commendatur sui cognitio, et illud yvóθι σeavr6v.— Quidnam] Id est, ad quem usum.— Ordo, &c.] Quo ordine, ratione, modo, vita cujusque instituenda. Casaubonus de fato hoc accipit: nam ita passim ordo, aut rerum ordo, est fatum. 68 Qua, &c.] Quæ sit optima, et expeditissima ratio cursum vitæ humanæ flectemdi et dirigendi, ut commodissime ad metam vel finem vitæ Delph. et Var. Clas.

hnmanæ perveniamus. Lubin. Per flexum metae intelligit, artem moderandæ vitæ humanæ. Mollis hic flerus dicitur, qui cito et rapide peragitur. Casaub. Turneb. xxIII. 23.— Et unde] Ex quo loco et tempore flexus ille commodissime instituendus sit. Vel, mnde mors ? nempe a natura. Casaub. Lubin. Pro unde, quidam undæ : ut sit quasi meta, ad quam circumflectenda est remigatio in navali certamine. Farnab. 69 Quis, &c.] Ne more avarorum illis adcumulandis insomnes incumbamus: mec prodigorum more inutiliter consumamus.—Argento] Inquirendo. Modus autem ex Stoicorum doctrina is est optimus ac legitimus, qui naturæ conveniat.—Quid, &c.] Quid a Deo petendum sit. Id est, quænam vere bona sint.—Quid, &c.] Quid divitiæ et opes hominibus recte utentibus, et cum honestate dispemsantibus, commodi adferant.—Asper] Recens, et bene percussus. Percussio enim et signi impressio aurum exasperant. Turneb. xviii. 28. 70 Patriæ, &c.] Quid patriæ, parentibus, cognatis, vicinis, ex nummis vel divitiis comparatis, debeas. Lubin. 71 Quem, &c.] Ut in qua conditione, vel officio quisque a Deo collocatus sit, discat, et suam Spartam sedulo ornare, et suæ vocationis officia diligenter obire studeat. Idem. 72 Qua, &;c.] Qua conditione. Ne plus minusve facias, quam conditio tua ferat. Lubin.—Locatus] Velut im statione positus, quam curare debemus, nec deserere, nisi jussu Imperatoris Dei. Casaub. 73 Disce] Ultimum dogma, ut quis sua sorte contentus vivat, quod per contrarium explicat, ne nimirum ditioribus invideat. Lubin.—Neque, §c.] Id est, Noli putare ea bona, quæ vulgo tanta contentione quæruntur, esse vera bona. Illa igitur me optes, neque doleas si uberior copia horum bonorum alii sit potius, quam tibi.

Pers.

Casaub.—Multa, &c.] Omnis gemeris
vasa intelligit.—Putet] Ob copiam
nimiam, eo quod vasa illa tota raro
exhauriuntur, et cibus in illis cor-
rumpatur, et pntere incipiat. Lubin.
74 In, &;c.] Divitis advocati. Me-
tonym. adjuncti pro subjecto, pro
cella pennaria, in qua conditur et ad-
servatur penus.—Defensis, &c.] Eo
nomine quod divites illos Umbros in
judicio defenderit patronus, vel ad-
vocatus. Erant autem Umbri anti-
quissimi Italiæ populi. Turneb. xiv.
8.
75 Et, &c.] Id est, Quod in illorum
advocatorum penu et cibario condi-
tum sit piper, pernæ, et mænæ, Mar-
si consultoris et clientis in judicio
defensi monumenta et donaria. Est
autem Maena vilis marinus piscis. Lu-
bin. Plin. ix. 26. Caussidicis enim
solitæ donari lagenæ vini et salsa-
menta, atque ejusmodi tenuia munus-
cula, quorum hic meminit Persius.
Casaub.
76 Quod, &;c.] Orca bellua marina
appellatur, balænis infesta, quam in
frusta dissectam salsamentarii in va-
sis adservabant. Prima Orca pro
priori vase ponitur, quod in illo pisces
illi nondum defecerint, nec illud ex-
haustum sit : cum insuper adhuc alia
offerantur, et jam alia donarentur.
Vel pro parte prima ac superiore Or-
cæ. Lubin.
77 Hic aliquis] Impatiens meæ se-
riæ admonitionis et libertatis, vel
Philosophiæ studium irridens.—Hir-
tosa] Hispida, hirsuta, inculta, illu-
viem illorum et δυσχέpeuav notans.
Vel hircosa, turpia et foeda, quod fœ-
dum odorem spirarent. Turneb. xxiii.
23.—Centurionum] Et recte militum
heic meminit, propter contrarium stu-
dium. Nihil enim refragatur Philo-
sophiæ magis, quam vita militaris;
ubi et ipsa virtus exulat. Idem.
78 Quod, &c.] Prosopopœia militis
vecordiam suam et mentem a Philo-
sophia alienam excusantis: primo

quidem ex adjunctis, quod satis sibi
sapiat. Idem.
79 Esse, &;c.] Id est, Nunquam Ar-
cesilao, Soloni, et reliquis miseris et
aerumnosis Philosophis similis esse
volui. Fuit autem Arcesilas, vel Ar-
cesilaus Seythi filius ex Pitane civi-
tate Æolica, Crantoris discipulus.—
Ærumnosique, &;c.] Eo quod multis æ-
rumnis et laboribus ad sapientiam
perveniant. — Solones] Solon Athe-
niensis unus e septem sapientibus, et
legislator: et Solones pro Philosophis
dixit. Idem.
80 Obstipo, &c.] Descriptio Philo-
sophorum, quos vanus et rudis Cen-
turio ridet.—Obstipo] Id est, Rigido
collo et cervice, et in humerum ca-
pite inclinato ; quod attenti et cogi-
tabundi signum est.—Obstipare] Con-
torquere, incurvare.—Et, &c.] Ocu-
lorum lumime intente terram intuen-
tes ; quod illi faciunt, qui attentius
quid apud se meditantur. Idem.
81 Murmura] Tacitas meditationes,
quas verbis submissis apud se mur-
murando exprimnnt.—Secum] Soli.
Qui tamquam insani soli secum dispu-
tant. Vel quod fere in rabiem agan-
tur, cum non inveniunt quod quæsie-
runt.—Rodunt] Quod murmura et
meditationes, et inventiones cum si-
lentio secum rodant, attenuemt, ex-
pendant atque expoliant. Idem.
82 Exporrecto] Per Metaph. Ex-
primens Philosophorum gestum, qui
dum secum meditantur, ita labia ex-
tendunt, ut illis verba adpendere vi-
deantur.—Trutinantur] Tamquam im
libræ lance pensitant. Metaph., a
trutina vel libra. Idem.
83 Ægroti, &c.] Quod Philosopbi
talia animo agitent, et rimentur, qua-
lia ægroti somniant, id est, ridicula
et nugacia.—Veteris] Ad semum et
ægrotorum insommia respicit, quæ ab
Horatio pro deliriis ponuntur.—Gigni
de nihilo, §c.] Axioma Physicum vul-
gatissimum. Idem.
85 Hoc, &c.] Id est, hæc næniæ

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Nescio quid] Nescio ob quam causam :

pectus mihi horrore concutiatur.— Trepidat] Vel, horrore concutitur ob frigus vel ob vehementem cordis palpitationem. Lubin.—Aegris, &;c.] Ægre spirantibus, vix spiritum ducentibus. 89 Exsuperat] Abundat, superest, gravis halitus, et graveolentia. Turmeb, xxiii. 23.—Gravis] Vel, quod

graviter et aegre ducatur: vel, quod ' halitus maleolens graviter spiret, ut in pulmomum putrefactionibus.—Inspice, &c.] Sodes, antiquæ affectatiomis est: adeo ut soluto eo quidam usi ' sint : ut Plautus, qui per solutionem sic ait: “ Dic mihi, si audes, quae est, quam ducere vis uxorem ?' Vet. Sch. —Sodes] Blanditur medico: sodes ' emim blandientis. Lubin. 90 Qui, &;c.] Qui talibus et consi-' milibus verbis medicum compellavit. —Jussus, &c.] Ubi prius certum medicamentum a medico sumsit: in quartum diem eventum exspectare jussus est a medico.—Requiescere] A luxu, nimio cibo, et potu cessare. Id. 91 Tertia, $;c.] Meton. subjecti pro adjuncto, æger tertia nocte vidit.— Compositas, §c.] Id est, mitigatas, validas ; vel, rite, composite, æqualiter jam palpitare, et moveri.—Venas] Arteriarum pulsum ; vel, venas simpliciter. Lubin. 92 De, &c.] Ibi tanquam jam omni morbo profligato, medici ejusque con-' siliorum oblitus, vinum Surrentimum tanquam mitius et lenius e domo ma-' jore alicujus amici divitis, lagena ca-' paciori sibi exhiberi rogavit : jamque ad balneum properat.—Modice, &c.]

• Quæ quia mediocriter sitit, plus etiam

aliquanto capit et pro capaciori pomitur, et describitur lagena mediocris capacitatis. 93 Loturo, &c.] Sibi ad balneum ' properanti. Nihil autem ægrotis periculosius, quam balneum. Lubin. —Surrentina} Vina intelligit ex Campamiæ oppido Surrento, quod a Græcis conditum. Idem. 94 Heus bone, &c.] Verba medici, qui ex improviso intervenire fingitur, cernentis ægrotum secus, ac jussus erat, agere, et balnea et vina adhibere.— Tu palles] Ægrotum adhuc esse denotat ex adjuncto pallore.—Nihil est] Respondet ægrotus, suum pallorem excusans.-—Videas, &c.] Respondet medicus: Quamvis hic pallor nibili' tibi esse videatur, tibi tamen prospicere debes; id est, Quæso videas et consideres quod tacite, sensim, et paullatim lutea illa et flava pellis tibi surgat, et corpus tuum sensim intumescat, quæ signa hydropiseos. Id. 95 Surgit] Intumescit, et turgescit. —Tacite] Sensim et paulatim.—Lutea] Dixit lutea, quia hydropisis color luteus est, et subcroceus: tum luteus color, pallidus et albus passim confunduntur. Casaub. 96 At, &c.] Respondet stomachams et iratus ægrotus, ægre ferens sibi a medico veritatem esse dictam. Quasi dicat: Tu longe deterius palles, quam ego, quare te ipsum cura, mihi molestus me sis, nec tutor vel patruus esse velis. Idem faciunt perditi, qui correpti maledicta ingerunt.—Tutor] Qui datur ei, qui propter ætatem se nondum tueri potest. Noli mihi esse curator, pædagogus, aut patruus censor, nec mihi tanquam pupillo præscribas quid facere, quid omittere debeam. Lubin. 97 Jampridem, &c.] Ergone duos tutores habui ? nam ille unus tutor, qni mihi relictus erat, jamdudum mortuus est, et a me sepultus. Id est, Non amplius sub tutore me esse existimavi; quia quem habui, sepelii. —Tu restas] Est interrogatio Ironica. Ignoravi, quod tu mihi adhuc tutor restares ? Vel sine interrogatione ; quasi dicat: Quantum video, tu mibi adhuc tutor restas.—Hunc] Hunc, ait Philosophus, incontinentem ægrum, medicos contemnentem, jamdudum sepelii ; efferetur mox mortuus tam scio, quam si jam extulissem.—Tu restas] Tu contemtor Pliilosophorum restas efferendus. Farnab.—Perge] Verbum medici, qui, quia ægroti pertinaciam videt, ad vina et balnea pergere jubet, ut nimirum brevi moriatur. Est ergo Ironica permissio.— Tacebo] Verbum medici. Quasi dicat : Ego vero tacebo et abibo. Nam quid hic agas, ubi, si quid bene præ

cipias, nemo est qui obtemperet ? Id. 98 Turgidus, $;c.] Jam Poëta demonstrat, quomodo adolescens ægrotus ob intemperantiam perierit.— Turgidus, &;c.] Qui gulæ incomtinentia tot epulis se distendit. Et Juvenal. * Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas ; Hinc subitæ mortes.' —Albo centre] Id est, hydrope pallido. 90 Gutture, &c.] 2. Hydropis adjunctum, halitus graveolentia. Id est, Cum interea guttur ejus lente et aegre exhalet et exspiret sulphureas mepliites, graves, et tetros odores, et anhelitus. Est autem Mephitis proprie terræ putor ex aquis maxime corruptis et sulphuratis proveniens. Lubin. 100 Sed, §c.] Id est, Inter potamdum, dum genio indulget, pavor et tremor jam instantis et imminentis mortis illum juvemem intemperantem subit et invadit.—Calidumque, &;c.] Id est, Manus trepidatio, calidum triental vel calicem manibus ægri excutit. —Calidum] Potione calida plennm.— Triental] Alii trientem legunt; intellige poculum, quod tertiam partem sextarii capit. Idem. 101 Excutit, &;c.] Languidis et morte futura trepidantibus.—Dentes, &c.] Id est, Dentes nimio rigore retecti, stridorem excitarunt. Lubin. . Vel retecti, exesis gingivis. Crepuere autem ob tremorem capitis et laxa labra, ut subjicit, hoc est, ob corporis totius compagem solutam. Casaub. 102 Uncta, &;c.] Describitur vomitus ægroti ; id est, Omnis generis lauta, uncta et delicata fercula, paullo ante devorata, necdum digesta, per vomitum ex gutture, ore, et laxis, pendulis, languidisque labris excidunt. Lubim. 103 Hinc, &c.] Morbum ex intemperantia matum sequitur mors: quam indicat descriptione funeris. Describit autem Üøtepov rpórepov *oumpucás. Nam tuba ad έκφοpàv spectat: prius autem quam efferuntur, humi depomebantur, lccto, ubi animam egerant, extracti ; deinde lavabantnr, ungebantur, componebantur, lecto ferali aptabamtur: tum autem collocati in vestibulo ; per aliquot dies complorabantur, næniam dicentibns amicis et præficis cum iis ad quos funus pertinebat : postremo efferebantur. Casaub.—Tuba] Quæ in nobilium funeribus adhiberi solebat, nt im plebeiorum tibia.—Candelæ] Quæ in sepultura ante mortuos præcedebant.— Tandemque, &c.] Ambitionem irridet, non quia μdicapes et μακάριοι dicuntur mortui ; non est enim Romanæ comsuetudinis; sed quia pretiosa in funeribus veste stragula, cæterique etiam pauperculi exponebantur. Beatulus autem, qui numquam splendidiore habitu fuit ; aut certe, quia Romanæ consuetudinis fuit simpliciter sepelire. Vet. Sch.—Tandemque, &c.] Scoptice et Satyrice ; id est, Tandem tam præclaro habitu felix scilicet et beatulus, dum in alto superboque feretro, et lecto compositns, et crassis, multis et preciosis amomis aliisque odoratis herbis, et unguentis largiter lutatus, unctus, et imbutus, rigidos et gelidos pedum calces in januam versus urbis portam extendit. Lubin. 104 Crassis] Multis, copiosis, largiter et abunde adhibitis.—Lutatus] Unctus, delibutus, unguentatus.— Amomis] Erat amomum frutex labruscæ sinilis, in Syria et Armenia proveniens. Lubin.—Amomis] Amoma hic pro quibuslibet unguentis posuit, quibus ungebant corpora mortuorum. lnde Amomiam recentiores vocavernmt illud omne, quo medicabantur corpora defunctoruni et condiebantur. Momiam et Mumiam jam vocant. „Salmas. Turnebus xxiii. 23. 105 In, &c.] Id est, Extra portam urbis prolatis pedibus ad rogum effertur. Vel, cadaver in feretro compositnm, versus domus januam pedes protendebat, et facic januam respi

ciebat : quo habitu extremam et ultimam abitionem denotabant. Turneb. xxiii. 23.— Rigidos] Frigidos, gelidos, et prae frigore duros.—Illum] Qui paulo ante medictum suum objurgabat, et se aegrotum negabat. Lubin. 106 Hesterni, &;c.] Hesterni, ait a defuncto pridie manumissi, id est, liberti, et cives Romani facti.—Capite, &c.] Quia manumissi ante manumissoris corpus pileati incedebant. Vet. Sch.—Hesterni, &c.} Admodum movi cives Romani. Heri vel pridie civitate donati servi, postea inter Quirites vel cives Romanos adscripti.— Capite, &c.] Hoc est, Pileati. Notat servos, qui aperto capite incedebant, jam pileum adsumpsisse, libertatis indicium.—Subiere illum] Hoc est, Patroni sui pheretro novi liberti su!)iere. Casaub. Extulernnt cadaver ad rogum. Moris enim erat, ut libertate donati servi domini sui fumns curarent, et ad sepulturam efferrent. Subire, significat inter alia onus dorso suscipere. Lulin. 107 Tange, &c.] Objecit enim monitori adolescens se ægrum non esse, nec illi, cui comparetur, similem.— Tange] Quasi dicat: Quod si miser id credere recusas, quæso, tange venas, et in pectus dextram tuam conjice, et pulsnm cordis explora. Et hæc verba sunt juvenis. Possunt etiam monitori attribui, quibus juvenes admoneat, ut diligenter apud se explorent, mum aliquis morbus in se resideat. Et sequentia, Nil calet, et non frigent, Juvenis respondentis essent, et se ægrotum negantis.— In, &c.] Sinistro scilicet, et cordis palpitationem explora, an febrili calore detinear. Idem. 108 Nil, &c.] Si prior versus juvemi petulanti attribuatur, Medici verba hæc essent: sim monitori attribuatur, verba juvenis sunt.—Summos] Extremas partcs manuuin et pedum, quos omnium primo frigus invadit. 109 Non, &;c.] Verba vel juvenis

« PredošláPokračovať »