Obrázky na stránke
PDF
[ocr errors]

vel medici.—Visa est] Respondet jam `monitor; Forte corpore non ægrotas, nec nimius tibi calor vel frigus ex febri adest. At mumquid etiam animo bene et recte vales ? Nullo animi morbo detineris, avaritia, libidine, ira, &c. Id est, Si forte ingens pecunia, aut maxima auri et argenti copia a te conspicitur ; ecquid tunc etiam cor tibi rite et recte salit ? Idem.—Sive, §c.] Secundus morbus, libido volnptatis. Id est, Si vicini tui virgo, candida, formosa et amabilis, te præsente mollius et blandius tibi adriserit ; ecquid tunc etiam cor et venæ tuæ recte micant ? Docet ergo Poëta nom sanum esse eum, qui animi perturbationibus sit obnoxius. Lubin. ' 111 Rite, &c.] Composite. Per imterrogationem legendum censet Turmeb. xxiii. 23.—Positum] Tertius morbus, mollities; id est, Si tibi in catino vel patima algenti, vili, et sordida, durum et tenue olus, et vilis brassica apposita est in cibum, et ater, plebeius, et secundarius panis, •x farina populi, et pauperum cribro decussa, multo adhuc furfure immixto : tunc tuas fauces tentemus am sanæ adhuc sint, et recte se habeant. —Algente] Olus ipsum in catina algens, id est, frigidum. Vel, Vili, misero, et egeno. Sic culina frigida, in qua nihil coquitur. Sic hic Algente pro minus culto.—Catino] Catinus vas immensum escarium, in quo pultem, aut jurulenti quid ponebant. Idem. 112 Durum olus] Tenues herbæ, aut viles brassicæ, urtica, et alia id genus olera.—Populi, &c.] Farinam, panem non delitiosius cribro decussum, sed .plebeium ; de populi annona, id est, fiscalem dicit. Vet. Sch.—Populi, &;c.] Significat panem cibarium et pæne furfureum. Nam cribrum populare transmittit multos furfures. Est materia pro materiato. Lubin. 113 Tentemus, &c.] Id est, Age vi

deamus , quomodo placebit tibi * liic victus. Sumit per Allegoriam ulcus pro animi vitio et morbo luxuriæ, quod accurate notandum ; eo enim hæc omnia spectant, ut demonstret, ipsum animo ægrotare.—Tentemus] . Id est, Videamus an sanæ sint.—Tenero] Ibi in gula, et faucibus tuis adeo tenellis et delicatis, putre aliquod, et insanabile delitiarum et mollitiei hulcus. Lubin. 114 Putre] Non unquam sanabile, quod te totum corrupit et infecit, et quod populari cibo, radere et exasperare minime decet.—Radere] Offendere, fatigare vili cibo.—Beta] Synecdoche speciei pro genere, pro vilissimo cibo : Est enim beta herba nullius saporis et precii : umde beta, pro vilissimis, et nauci hominibus sumitur. Idem. 115 Alges] Quartus juvenilis animi norbus, Timiditas ; id est, ob levissimum quodque et nullum periculum frigore concutcris, trepidas, inhorrescis et alges.—Alges] Hoc dicit, quia superius se ægrotum negarat, et . de membris suis dixerat: Non frigent. .—Ercussit] Concussit, commovit, erexit. Timor enim pilos erigit et stantes inhorrescere facit. Virg. * Obstupui, steteruntque comæ.'—Timor albus] Timor enim homines albos et pallidos facit, ob sanguinis abscessum.—Aristas] Metaph. a spicis : . quod capilli avistarum more inhorrescant, quod appellant horripilationem. Luhin. 116 Nunc, &;c.] Quintus animi morbus, iracundia, quæ ex adjunctis describitur: quo et ipso juvenem non recte valere convincit. Quia autem, Nil calet hic, et non frigent, dixit: hic eum falsi coarguit.—Face] Tamquam igni subjecto.—Ferrescit] Iræ nulla alia causa est, quam ebullitio sanguinis circa cor.—Et ira] Id est, Præ furore, et rabie ; ex universo * corpore crudelitas emicat. Lubin. 117 Dicisque, &c.] Concludit Mo

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

1 Rem populi, &c.] Principium abruptum, per Apostrophen ad Alci1)iadem, cum interrogatione et increpatione, per admirationem legendum. Quæso, o magni illius Pericli pupille Alcibiades, dic mihi hoc : Tune Rempubl. administras ? • Tune imperium Atheniensium regendum capessis ? Quæso, quonam fretus, qua fronte, talem et tantam rem im te suscipis?— Barbatum] Sensus est: O Alcibiades, quae hoc loco dicuntur tibi, Socratem tuum magistrnm dicere existima, quem dirus cicutae haustus e medio sustulit et peremit.—Barbatum] Pri'mnm Socratis adjunctum. Dixit autem barbatum : vel qnod vere barbam, ut reliqui Philosophi, aluerit. Lubin. Vel, quod Romani cum majores laudabant, soliti dicere, casci barbati. Casanb.—Magistrum] Secundum adjunctum. Fuit enim Alcibiadis pædagogus. Lubin.

2 Sorbitio] Tertium adjunctum mortis generis efficiente causa declaratum. Fuit autem Socrates Sophromisci et Phanaretæ obstetrieis filius, Philosophorum, vel Apollinis oracnlo, sapientissimns.—Dira] Deormm ira immissa, illos enim contemserat.

•—Cicuta] Quæ herba noxio semine, et frigore extinguit. Lubin. Cicutam enim probe tusam ac dilutam propinabant in calice, more medicamentorum : idque trieiv pdpuaxov dicebatur. Casaub. Cicuta enim publice servabatur Athenis ad puniendos sontes. Lubin. 3 Quo, &c.] Prosopopœia Socratis mortui. Id est, Qua virtute, prudentia, et auctoritate, tantam imperii 'molem in te suscipis ?—Dic hoc] niepiqypdoret describit hic Alcibiadem, qui Atheniensium imperator summus, forma corporis incomparabilis, summis ingenii dotibus egregie ornatus, insuper adeo disertus, ut miemo ei dicendo resistere posset. Rursus tanto vitiorum agmine deformatus, ut si vitia virtutibus penses, merito addubites, laudene an vituperio dignior fuerit.—Magni, &c.] Fnit Pericles, patruus, vel avunculus Alcibiadis. Magni dicit. Novies enim hostes superavit, et inter alia Samios Ionum potentissimos devicit, illorumque ur'bem dejecit. De quo vide Justinum. Potest autem legi Pericli et Periclis. —Pupille] Emphatice. Quia enim pupillus adhuc, administrandæ Rei

[ocr errors]

pub. inhabilem notat. Idem. 4 Scilicet] Sequentes decem versus Ironice legendi. Aggreditur autem disputationem, demonstraturns, Alcibiadem (per quem Neronem intelligit) nulla sapientia præditum, et Reip. administrandae inutilem esse. Lubin.—Ingenium] Hoc loco liberalium artium motitiam interpretor. Casaub.—Rerum, &;c.] Multarum rerum usus et experientia. Velor] Quasi solito citius, et celerius, quam aliis, illi contigerit, quia ante legitimum tempus imperium occuparit.— Veloa] Præcox, ante ætatem, præmatura. Lubin. 5 Ante, &c.] Ante barbam. Nam, ut Ovid. ait vi. * seris venit usus ab annis.'—Dicenda, §c.] Secundum argumentum ; quod Alcibiades imperio imutilis sit, ex repugnautibus; quia, «quod máxime prudentem principem deceat, quæ dicenda et quæ tacenda sint, ignoret. Lubin. 6 Ergo, &;c.] Tertium argumentum. Ex partibus civilis prudentiæ, quod illa ætate, mondum illa auctoritate sit, ut tumultuanti et seditioso populo silentium possit indicere, ac proinde imperio inutilis.—Commota] Incitata, intumescente.—Ferret] Seditione et ira æstuat, sævit, agitatur. Ira enim bilis commotio, et ebullitio sanguinis est. Idem. 7 Fert animus] Desiderat, vel fiduciam habes eam tui, ut hoc te posse præstare speres. Casaubon.—Calidæ, &c.] Fervido, et ira inflammato populo.—Fecisse, &;c.] Rabiosum et tumultuantem populum authoritate tua sedare, et mitigare. Lubin. 8 Majestate] Gravitate, ct vultus reverentia, qua tu nimirum imberbis eximie præditus. Lubin. Oratorum hic mos erat, et aliorum qui populum alloquebantnr, ut manu porrecta audientiam facerent. Casaubon.—Quid, &c.] Quartum argumentum, Quod eloquentiam in illa ætate adhuc desideret, ac proinde imperio inutilis,—

Quirites] Quod Neronem sub Alcibiadis persona notat, hæc vox indicio est. Quirites enim mon Athenienses cives, sed soli Romani dicebantur. Est autem Prosopopoeia Alcibiadis respondentis. Lubin. 9 Hoc puto] Prisciamus lib. xv. legendum hic esse docet puta. Quasi dicat : O Romani Quirites, ego æquum censeo, ut ab ejusmodi tumultu desistatis, quia credo, quod hoc non rectum et homestum est: illud autem male fieri existimo, et istud rectius est. Videtur inepta et puerilis oratio, cum dicat puto ; cum orator non debeat putare. Lubin. 10 Scis, &c.] Revera scis justitiam in lance pensare, et ipsius lancis dubiæ rcctitudinem calles discernere, et curvam regulam momentare, ubi inter curva subit, donec in liquido stet sententia. Regulam dicit ipsum momentaneae stylum : vel potius, momentariae. Vet. Sch.—Scis, &;c.] Quintum argumentum : Quod juris et æquitatis cognitio in tanta ætate desideretur.—Gemina, §c.] Allegoria a libripende vel ponderibus, quæ lamcibus expendumtur et trutinantur. Quod ille justum in illa recti justique norma ac regula coæquet, et examinet, ut pondera in libra æquantur, et examinantur. Per libram ipsam justitiæ mormam et regulam intellige. —Suspendere] Perpendere, et exanimare.—Lance] Vascula illa in libra dicumtur, in quorum uno pondus, altero res ponderanda imponitur. Lubin. 11 Ancipitis] Ambiguæ, ut nescis in quam partem vergat. Dubiæ lancis rectitudinem et æquitatem mosti discernere.—Verum] Id est, Virtutes ipsis vitiis conjunctas et finitimas discernis.—Rectum] Nosti rectum ab intorto discernere.—Discernis] Distinguis, internoscis. Lubin. Hoc ideo, quia virtus in medio consistit duorum vitiorum. Casaubon.—Inter, &c.] Id est ; Ubi rectum curvis se inserit, et abscondit, quæ speciem ejus obscurent, et pari vitio pravitateque deforment. Lubin. 12 Subit, &;c.] Latet, et se abscondit.—Nec, §c.] Ironia amara. Id est, Si regula curva tibi in manum detur, quæ aliorum judicia fallit, et quod rectum est, curvum mentitur: tu solus illam coarguere potes: ostendit magni eum ingenii et pruden' tiæ esse, qui vera et recta falsis et curvis admixta, possit discernere.— Pede varo] Intorto, curvo, pravo. Vari dicuntur, quorum pedes introrsum, vel crura obtorta sunt.— Fallit, &;c.] Cum regula ob necessarias exceptiones sit vara. Exempli gratia : Depositum redde, juris regula est: sanus apud me ensem deposuit: insanus repetit. Hic fallit regula. Regula pede caro, est regula quæ obliquari patitur et incurvatur. Regula hic est morma seu yvóμων. Casaub. Turneb. lib. xxx. cap. 8. 13 Et, &c.] Sextum argumentum. Quod nesciat vere noxios condemmare, innocentes defendere.—Vitio] Id est, Vitiosis hominibus. Adjunctum pro subjecto.—Nigrum, &c.] Judices literam Theta apponunt ad eorum nomina, quos supplicio afficiunt. Merito ®jra άπὸ τοῦ θανάτον, eo quod quasi habeat telum suum, ideoque triste intelligitur, vel mortis signum : unde quidam ait: “ O multum ante alias infelix littera Theta.' Vet. Sch. Nigrum, §c.] Id est, damnationis literam, mortiferum illud et infelix signum 6 præponere. Quo θανατοῦν, id est, mori præcipiebant. 8 etiam infausta nota erat, et alicui præfixa laqueum mandabat; quia laqueum refert.—Nigrum] Ut alba et candida fausta, ita migra infelicia et infortumata credebantur. — Praefigere] Apponere in tabulis tuis suffragatoriis, vel notam damnatoriam annotare. Lubin. 14 Quin, §c.] Hic Ircniæ finis, qua sex argumentis Socrates Alcibiadem, vel potius Persius Neronem imperio

Romano administrando ineptum demonstrat. Sensns est: Quin tu igitur juvenum stolidissime, qui per ætatem nulla adhuc prudentia, auctoritate, eloquentia præditus es, nec quid dicendum, quid tacendum, nec quæ pœnæ, quæ præmia bonis vel malis debeantur, scis, adeoque extrinsecus tantum comtus et decorus : cur Imperium Romanum adfectare non desistis ?—Summa, &c.] Hæc de forma corporis, et superficie corporis externa intelligenda sunt. Frustra autem iu)perator pulcher et formosus, misi animo virtus adsit. Lubin. 15 Ante diemn] Ante tempus et ætatem maturam.—Blando, &;c.] Desine populi favorem captare, et Elleborum potius bibe, ut insanus ad sanitatem redeas. Insamus enim es, dum cupis, quæ non capis.—Blando] Qui tibi nunc blanditur.—Cuudum, &c.] Metaph. a canibus, qui adblandientes dominis, caudam movent et agitant. —Jactare, &;c.] Quod Græci dicunt ûpaïçeo 8au,et καλλωτίζεσθαι: cum si quid laude dignum facimus in oculis hominum, id facimus gloriæ avidi, qua etiam cupide nimis fruimur. Casuub. Turneb. lib. ix. cap. 6. 16 Anticyras, &;c.] Qui longe dignior es, ut mentis insaniam Elleboro purges, et insaniam illam regnandi libidinem ejicias.—Anticyras] Meton. subj. pro adj. Insulam enim Anticyram pro Elleboro ponit.—Meracas] Id est, Meras, puras, non aliis mixtas. Meracas dicit, ut insaniæ vehememtiam motet. Lubim. 17 Quæ, &c.] Quærit Persius ex Nerone, quidnam summum hominis bonum putet.—Summa] Bonorum finis, quo omnia referuntur. Et de summo bono Varro 280 sententias fuisse,id est, tot philosophorum sectas, tradit.—Summa] Hic pro re principali et præcipua ponitur.—-Uncta, &c.] Responsio Neronis. Nempe voluptas summum mihi bonum videtur et vivere uncta patella, id est, lautis et delicatis cibis, quæ patella continentur. Lubin. 18 Curata, &c.] Curata, scilicet a Chromatiariis. Nam Chromatiarii, άicnntur colorarii, vel qui toto die in arena sunt, vel in sole. Antiqni enim nmgebant se, et in sole erant, ut oleum corpus imbiberet: ut Juvenalis : * Nostra bibat vernum contracta cuticula Solem, Effugiatque togam.' Vet. Sch.—Et, &c.] Id est, Toto die in sole se apricari, et cuticulam probe curare. Ex antiquo more dixit: quo #Auorataus gaudebamt, et sole cutem curabant, qnod #Atmov vel insolatiomem vocabant, et inter remedia mumerabant. Lubin. 19 Exspecta, &;c.] Sensus est: Certe si volueris tam diu iram deponere et •xspectare, et anum hanc prætereumtem audire, invenies eam interrogatain nihil aliud responsuram : et te mon minus delirare, et insamum esse, quam anus decrepita.— Huud aliud] Quam summum bonum in voluptate corporis esse situm.—Hæc anus] Aeuxτικόs. Fingit enim eam transire.— I nunc] Postquam ostendit, non plus sapere illum, quam decrepitam vetulam : jam potestatem abeundi facit. Idem. Poteratne magis fastum retundere insolentis juvenis, quam cum illum assimilat aniculæ olitrici? Casuub. 20 Dinomaches, &;c.] Poterat autem haec in se dicta existimare Nero. Ideo statim reprehensionem ad Alcibiadem iratum jam convertit, ita respondentem : atqui scio tamen, me esse Dimomaches filium generosissimum. Sic Nero a Juliis, et Ænea, gemus deducebat.—Suffa] Verbum Poëtæ. Tu vero hac tua mobilitate intumesce, buccas infla, et altos spiritus gere.— Sum, &;c.] Subdit Alcibiades, Sum vultu elegans, formosus, Fuit enim formosissimus Alcibiades; ut superius dictum.— Esto] Verbum Poëtæ. Concessio est. Esto, hoc facile concedo, nobilitate generis, et pulcritu

dine neminem tibi parem esse, dum tu sis interea homo nihili. Lubin. 21 Dum ne] Dum ipse mihi concedas vicissim, bonis animi, quæ vera sunt et sola boma, non magis te esse instructum, quam qui vel omnium miniine. Casaubon.—Deterius, &c.] Te sapientia aequet.— Pannucia] Pannosa, pannis et annis obsita. Vel, nt Casaubonus vuit, quæ panem et olera im foro vendit.— Baucis] Pro quavis amu vilissimra. Turnebus lib. xv. cap. 3. 22 Cantarerit, &;c.] Poëtice dictum : pro Dicere atqne ingerere servulo opprobria, et ea quæ solent cantari cum ocima seruntur, hoc est, maledicta. Plin. lib. xix. cap. 7. * Nihil ocimo foecundius: cum maledictis et probris serendum præcipiumt, ut lætius proveniat.' Casaub. Lubinus referendum credit ad mulierem olerum vemditricem, quæ olera, ocyma et alias herbas odoratas et hortenses alta et clara voce ementibus quasi occinit, et cum clamore ad olus emendum servos invitat.—Bene, &;c.] Elata voce, tanquam canens suas merces commendarit, et vendiderit.—Ocyma] 'Herbam vel olus intelligit, quod recentioribus Græcis βασιλικòv dicitur, quæ ita a celeritate nascendi dicta.— Discincto] Imtemperanti, dissoluto, libidinoso, nequam.—Vernæ] Servo ; per Synecdochem speciei pro genere. Lubin. 23 Ut nemo] Est hoc loco digressio quædam ab instituta insolentis juvenis increpatione; cujus digressionis scopus peti debet ab mltimis verbis i!lis, sic morimus. Casaub.— Ut, &;c.] Est autem particula ut hoc loco admirantis, idem valens, qnod quomodo, vel quantopere. Quasi dicat: Quonam hnjus seculi fato fieri dicam, quod nemo seipsum potius, quam alium nosse desiderat ?—Tentat] Cupit, vult, studet, desiderat.—In se, &c.] Seipsum cognoscere, se et suam vitam intueri, et introspicere: yvá0ι αeavr6v. *

« PredošláPokračovať »