Obrázky na stránke
PDF
ePub

A. PERSII FLACCI

SATIRE.

ΤΙ

PROLOGUS.

ARGUMENTUM.

FORSAN jam Persii ætate more erat receptum, peculiari aliquo carmine reliquis carminibus præludere, illudque diverso metri genere enuntiare. A poëtis Persio recentioribus hæc ratio magis etiam frequentata esse videtur; in primis eam adhibuit Claudianus. Fuerunt, qui statuerent, hunc prologum ad primam satiram pertinere, in quo quid secuti sint, equidem videre non possum. Ceterum sententiam prologi ratione vulgari expressam hanc esse existimo: quanquam talia de me prædicare non possum, qualia nostri poëtæ de se prædicant, neque ullo Musarum commercio usus sum, quo illi usos se esse gloriantur, quos nostra ætas tantopere amplexatur et in pretio habet: tamen carmen meum illorum sacris (divinis illis carminibus) addere audeo. Potest enim fieri, quemadmodum usus docet, ut aliquis carmina scribat, longe alia re, quam ́a Musis instinctus; nam fames, ut hoc utar, quæ aves ipsas humanam vocem imitari docet, mirus est artifex, et auri spes non dici potest quam præclaros versus interdum extorqueat.

NEC fonte labra prolui caballino,

Neque immersi labia in fonte equino, neque recordor me indormiisse în monte NOTE

1 Nec fonte labra prolui, &c.] Irridet Persius vanitatem eorum Poëtarum, qui sese jactant afflatos ab Apol

line et Musis, imitari volentes Hesiedum, qui Theogoniæ initio ait se a Musis divina canendi facultate dona

Neque in bicipiti somniasse Parnasso
Memini, ut repente sic poëta prodirem.
Heliconidasque pallidamque Pirenen
Illis remitto, quorum imagines lambunt
Hederæ sequaces: ipse semipaganus
Ad sacra vatum carmen affero nostrum.
Quis expedivit psittaco suum Χαῖρε,

5

Parnasso bivertice, ut subito fierem ita Vates. Et Musas et Pirenen pallidam relinquo illis quorum statuas ambiunt hederæ tenaces. Ego subrusticus defero meos versus ad sacra Poëtarum. Quis docuit psittacum suum illud xaîpe; et picas eniti

4 Heliconiadasque Ms. R.-5 Meliores libri, et Puteani membranæ, remitto: alii Codices, relinquo: ut in affini sententia, satira quinta, Mensasque relinque. Mycanis: non aliter perantiquæ clarissimi viri Jacobi Bongarsii membranæ. Casaubon.-6 ipse ego semipaganus C.-8 Kere Ms. R.-9 Legitur in nonnullis

6

NOTE

tum. Hunc locum imitatus Sidonius Apollinar. Lib. VI. Epistola ultima, ita scribit: Non hic ego commentitiam Terpsichoren more studii veteris adscivi: nec juxta scaturiginem fontis Aganippici per roscidas ripas, et pumices muscidos stylum traxi. Atque utinam nihil molle, nihil fluidum, nil de triviis compitalibus mutuatum reperiatur,' &c.

Prolui] Id est, leviter delibavi, non autem immersis labiis ad satietatem hausi.

Caballino fonte] Pegasus alatus equus ungula percutiens radicem montis Parnassi, elicuit fontem qui inde dictus est Hippocrene: e quo bibentes statim Poëtas fieri, fabulantur. Vide Ovid. Metam. 1. v. fab. 4.

2 Nec in bicipiti somniasse, &c.] Neque, ut Ennius, somniavi, immigrasse in me animam Homeri, aut alterius eximii Poëtæ. Vide infra Sat. vi. ad hæc verba, Cor jubet hoc Ennî,' &c. Parnasso] Mons est Phocidis in Achaia, Apollini sacer ac Musis; sicut et Helicon mons alter in Boeotia.

[ocr errors]

4 Pirenen] Fons erat Musis dica

tus in Acrocorintho monte, juxta urbem Corinthum in Peloponeso. Pallidam autem vocat Persius, eo quod qui plurimum student pallidi fiunt. Vide postea Sat. v. 62. Vel spectat Fabulam de Pirene muliere, cujus e lacrymis fons iste emanasse fertur.

6 Hedera] Boni Poëtæ hedera coronabantur. Vide Horat. Od. 1. 1. Sequaces; vel quod facile adhærescant: vel quod sequantur eximios Poëtas velut præmium: quemadmodum ante dixi.

Semipaganus] Prope rusticus et agrestis: fere tam imperitus ac rudis, quam paganus. Vide Juvenal. Sat. XIV. 154. Annotat. ad vocem, Pago. Item Sat. XVI. 33. ad vocem, Paganum.

7 Ad sacra vatum, &c.] Augustus in suo palatio sacraverat ædem Musis et Apollini; teste Suetonio, Octav. c. 29. Eo docti conveniebant scriptaque deferebant sua. Hinc Horat. Epist. 1. 3. 'Scripta Palatinus quæcumque recepit Apollo." Vide infra, ad eas voces,' Sede leges celsa.'

8 Quis expedivit, &c.] Sunt qui 'đe

Picasque docuit verba nostra conari ?
Magister artis ingenique largitor
Venter, negatas artifex sequi voces.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos poëtas et poëtrias picas

Cantare credas Pegaseium nectar.

10

humanas voces? Venter artium doctor, ingenii dator, peritus assequi verba inconcessa. Quod si appareat spes lucrandæ pecuniæ fallacis, tum putaveris corvos Poëtus, et picas Poëtrias canere carmen Pegaseium.

blandiri; quod omnes membranæ repudiant: nec minus illum barbarum et ridiculum versum, quia nonnullis inter hunc et præcedentem collocatur. Idem. -9 Picamque C.-12 Libri Puteani, et Ms. R. et C. refulgeat.-13 Poëtidas Edit. Steph. poëtridas Ms. R.—14 Melos Edit. Steph. at Nectar præbet Ms. R. et Ms. Pithoeanus, et C.

NOTE

ipso Persio hæc intelligant; quasi vero tam misera fuerit ejus fortuna, ut paupertate adactus sit ad scribendos versus, quemadmodum alii quidam istius temporis. Verum in Sat. v. bulla se ornatum, adeoque nobilem indicat. Adde carminis quod sectatur genus, abalienandis certe hominum potentium animis potius idoneum, quam parandis amicis. Itaque dicendus est Persius in his seipsum quidem petere, at ferire alios, qui divinam Poëseos facultatem velut artem quæstuosam arripiebant, quamvis a natura negatam.

Psittaco] Sicut avis ista non concessas alioqui voces, fame tamen stimulante, conatur exprimerę: sic et quidam, ut victum habeant, utcumque versus scribunt, quos divitibus offerant; invita quidem Minerva. Vide Plin. x. 42.

Cæsarem Augustum, post Actiacam victoriam? Vide Martial. Epig. xiv. 73. 74. 76. Item Macrob. Saturnal. II. 4. ad finem.

11 Venter, negatas artifex sequi voces] Scilicet venter famelicus artem dat et facultatem quam natura negaverat. Proverb. Multa docet fames: et apud Græcos: Πολλῶν ὁ λιμὸς γίγα νεται διδάσκαλος.

12 Dolosi] Nummum dolosum, eo quod dolosos faciat homines, vocari putant nonnulli. Malim ego cum Casaubono ita dici, quod spes sit ejus comparandi per adulationes dolosas, et falsam præstantiæ opinio

nem.

13 Corvos Poëtas, &c.] Si modo spes lucri affulgeat, carmina conscribent garruli quilibet, insulsi, inepti, e trivio Poëtastri. Atque sibi videbuntur ipsis egregia promere, dum

Suum Xaîpe] Quasi propriam avicu- æquis rerum æstimatoribus erunt lulis istis salutandi rationem.

9 Verba nostra] Nobis hominibus proprium sermonem. Interserunt hic aliqui spurium sane versiculum hunc : 'Corvos quis olim concavum salutare?' Id est, quis etiam docuit corvum rauca voce et concava salutare

dibrio.

14 Cantare credas] Subaudi, posse: adeo potens est lucelli cupido, durisque urgens in rebus egestas.

Pegaseium] Egregium carmen, quale composuerit is qui ex Hippocrene biberit.

Nectar] Alii melos: quidam scribunt, mellos, ut metrum constet. At vero quidni Persius produxerit primam istius vocis syllabam, auctoritate fretus Ennii ac Homeri? Ennii quidem ex Annalibus affertur iste versus 'Matronæ melos complent spectare faventes.' Homerus autem Hymno 1. in Mercurium sic habet : Θεὸς δ ̓ ὑπὸ μέλος ἄεισε. Quanquam in præcedenti versu et alibi sæpius corripit. Nimirum id permittunt liquidæ consonantes. Ve

tus Schol. in aliis est, nectar, inquít. Hinc forte Angelus Politianus lectionem istam adstruit; rejicitque vocem, melos, quippe cujus prima sit brevis. At profecto Marullus eum apposite simul ac festive redarguit, sic occinens: Posse negas dici melos, facunde Poëta, Atque adeo picas nectar ais canere. Sed neque divi nus male μέλος άεισεν Homerus : Nec, nisi qui laudat nectar, inepte canit.'

25

SATIRA I.

ARGUMENTUM.

AMBITIOSAM nobilium in carminibus condendis vanitatem, qua omnia ad ostentationem, neglecto veri, honesti et simplicitatis studio, comparentur, severe reprehensurum poëtam amicus quidam superveniens a proposito dimovere conatur, et sermone super hanc rem instituto initium hujus satiræ continetur. Ordo sententiarum hic est: Operam ludis scribendo, scripta enim tua nemo leget.-Quid hoc ad me? quasi vero curem pravum meorum civium judicium, quorum mores omnino gravem censuram merentur.-Sed heus, quis te censorem creavit?-Gravitati et severitati ætatis meæ munus hoc convenit.-Non mandabitur tibi, inquam.-Nihilominus tamen vel invitis omnibus, natura vel invitum impellente, scribendum mihi est. vs. 12. Jam ipsius argumenti tractatio incipit, quæ est ex dramatico genere. Inducitur enim aliquis, qui præposteram et importunam illius ætatis scribendi pruriginem defendat.—Scribimus sublimia.-Scilicet, interpellat eum Noster, ut habeas, quod recites coram hominibus judicii corruptissimi, quibus probari vehementer cupis. vs. 23.-Quid alioquin juvat summo cum labore aliquid didicisse? vs. 26.—Quasi vero scientiæ fructus pendeat omnis ab hominum existimatione, nihilque in se pretii habeat. vs. 27.-Ain' tu? parvi pendis in ore hominum esse, in scholis tractari, inter pocula frequentari ac laudari, beatus post mortem eo futurus? Quid rides? an erit, qui immortalitati inservire recuset? vs. 43.-Sentio equidem, quid sit merito laudari; verum acclamationes istas: Euge! et Belle! cum futilissimorum et vilissimorum scriptorum, ut nunc est, præmia sint, nullus curo. vs. 53. Quid, quod auditores quoque, variis artibus corrupti, velificantur quidem recitantium auribus, a tergo autem rident. vs. 62. Age jam, videamus, quale sit populi judicium! molles et infractos requirit versus, rerumque tumorem. vs. 68. Cujus rei, si verum volumus fateri, insana ista puerorum in scholis institutione, stultaque antiquitatis verecundia auctores ipsi sumus. vs. 78. Hinc sermonis corruptela repetenda est, quæ adeo in deliciis habetur, ut vel capite fortunisque omnibus rei neglectis populi plausum patroni inde mereri studeant. vs. 91. -At soni tamen et concinnitatis ratio habenda est, quam priores poëtæ neglexerunt. vs. 92.-Hoc allatis exemplis ridetur vs. 106. Quo facto judicium suum de toto illo genere Noster brevi subjungit. Tandem adversarius, cum nihil præterea, quo causam suam sustentet, habeat; cur tibi ipse, inquit, nimio veri studio noces ?-Quantum ad me, respondet Noster similanter, omnia hæc præclara sint, equidem ulcera hæc non tangam. Enimvero, quod

« PredošláPokračovať »