Obrázky na stránke
PDF
ePub

24 Sed, &c.] Alludit autem Socrates ad Æsopi fabulam, qui unumquemque duos sacculos vitiis plenos secum -gerere, in anteriori aliena, in posteriore nostra vitia reponi. Unde fit ut nostra ipsi non videamus, aliena vero semper ob oculos habeamus.Præcedenti] Præcedentium, quia vitia cernuntur a sequentibus. Lubin.

In se] In pectus, et cordis intima. genialiter vivebant. Casaub. censet, Lubin. Persium hic tangere ritum aliquem compitaliorum, cujus ignoratione, obscura nobis esse ipsius verba.—Jugum] Ligneum instrumentum quo junguntur et coarctantur boves. Solebant autem juga et aratra fracta, quasi elaborati et emeriti operis, Diis Laribus dedicare, et ad compita adfigere.-Pertusa, &c.] Compita sunt loca in quadriviis, quasi turres, ubi sacrificia, finita agricultura, rustici celebrabant. Merito pertusa; quia per omnes quatuor partes pateant; vel vetusta; vel compita non solum sunt in urbe loca, sed etiam viæ publicæ ac diverticula aliquorum confinium, ubi ædiculæ consecrantur patentes. In his juga fracta ab agricolis ponuntur, emeriti et elaborati operis indicium. Vet, Sch.-Pertusa] Protrita, conculcata, vel per omnes quatuor partes patentia, et in multas vias sec

25 Quæsieris] Instituitur Dialogismus; id est, Si tu aliquem Romanum verbis compelles, et ex ipso quæras: · Heus tu: nostine prædia Vectidii?Vectide] Sic enim legendum, non Ventidii. Fnit autem Vectidius Sabinus agrorum ditissimus, sed extreme avarus. Idem.

26 Dives] Id est, Qui dives et locuples, et tantum agri possidet, quantum milvus non circumvolare possit. -Arat] Tantum agrorum scilicet -possidet.-Curibus] In, vel circa Sabinorum oppidum, Cures dictum, non procul a Roma.—Quantum, &c.] Se.cundum proverbium: Quantum milvi volant.' Vet. Sch.-Quantum, &c.] Proverbialis hyperbole, de homine supra modum locuplete.-Oberret] Volando circumeat. Turneb. lib. xv. cap. 3.

27 Hunc, &c.] Id est, De hoccine Vectidio quæris? qui natus est Diis .adversis, vel vivit infelicissime, quamvis ditissimus. Avari enim homines sunt omnibus exosi.-Hunc] Hunc di- co scilicet, et de hujus prædiis quæro. -Genioque, &c.] Adverso et infelici. .Quia avarus ne sibi quidem est amicus: sed genium suum misere defraudans, vitam pro pœna habet. Casaub.

28 Quandoque] Quandocunque, vel -quotiescunque. Ad compitalia refe-rendum, ut compitaliorum periphrasis sit: ubi rustici, finita agricultura, ad compita aratris suspensis, magna ani-mi relaxatione, Laribus, quæ in compitis celebrantur, sacrificabant, et

ta.

Ut in Quinta, ramosa compita, πoλúßßvμor 7píødoi.—Compitu] Ita dicta, teste Varr., ubi multæ viæ vel plura itinera competunt.-Figit] Suspendit. Lubin.

29 Seriola] Vasis fictilis, vel dolii, diminutivum, a seria, quod est terreum vinarium. Terentius: "Serias omnes relevi.' Diminutivo utitur ad vasis parvitatem, et Vectidii sordes exprimendas.-Veteris] Et hoc Emphatice; quod non solum parvum vini cadum, sed ne veterem quidem, et i multos annos ob avaritiam servatum relinere audeat. Limum vocat picem : hac enim linebant dolia et serias. Picationis modum describunt Columella lib, x11. et alii. Inde serias relinere, quod noster: derudere limum. Casaub.

30 Ingemit] Ob avaritiam, tanquam rem magni sumtus faciat, tristi voce illud solemne pronuntiat.—Hoc, &c.] Prosopopia Vectidii avari, sibi suisque servis, ob appositam pultem et cæpe gratulantis, ut intelligatur quotidiana ejusdem victus tenuitas, et

sordes. Vide Brisson. Hoc bene sit. -Tunicatum] Cæpe quod multa involucra, tanquam tunicas habeat.Mordens] Avide comedens, tanquam lantitias. Lubin.

31 Farrata, &c.] Pro pulte e crasso farre in olla cocta. Metonym. subjecti pro adjuncto. Alii furratum legunt. Pueris, &c.] Hoc est, Lætantibus, et pro magnis lautitiis habentibus, quod pultis offa satiarentur, die saltem festo: atqui paupertatis extrema erat meta, pultis offa loco panis vesci. Quid igitur istis diebus profestis? Casaub.

32 Pannosam, &c.] Egregia extreme avari descriptio; id est, Mucidam et spissitudine quasi cohærentem fæcem. Vel, quod fæces ejusmodi albis floccis tanquam panno obducantur.— Morientis, &c.] Id est, Jam deficientis et ipsa vetustate corrupti.-Sorbet] Avide, quasi Deorum potum et nectar. Turnebus lib. XXIX. cap. 23.

33 At si, &c.] At quoniam Vectidii avaritiam tam graphice depinxisti, non ægre feras, si alius eadem acrimonia in vitia tua inquirat.—Unctus] Precioso unguento et oleo perfusus. -Cesses] Ignavus ocium agis, et feriaris. Et, &c.] Antiqui enim, ut superius dictum, ungebant se, et postea in sole vel ad ignem stabant, ut oleum corpus imbiberet. Figere ergo in cute, pro exhibere cutim ad Solem, cum diuturniore mora.-In cute] Ut illam jucundam, et nitidam, muliercularum more reddas. Turneb. lib. XII. cap. 4. et lib. xv. cap. 21. Casaub.

34 Est prope] Id est, Alius tibi proxime adstat, quamvis tibi ignotus, et de quo minime cogitaveris. Hic rursus ostendit homines ad aliena vitia cognoscenda valde promptos esse. -Te cubito, &c.] Qui te latenter acerbissime increpet. -Acre] Pro acriter. Lubin.

35 Despuat] Exspuendo morum tuorum turpitudinem exsecretur, et

detestetur.-Penemque] Est descriptio hominis Cinædi. Id est, Qui mores tuos et te despuat: te, inquam, hominem Cinædum, et Pathicum exsecrabilem, qui (ut amatoribus tuis glaber, lævis et imberbis pusio videaris) penem, et virile tuum membrum depiles, et reliqua lumbi et na. tium arcana et pudendas partes trances, et pilos inde radicitus exstirpes: et te universo populo Romano horrendo et nefario concubitu, contra naturam prostituas. Lubin.

36 Runcantem] Pilos inde stirpitus evellentem. Runcare enim significat proprie herbas inutiles, et frutices noxios evellere ex agro.-Marcentes] Horrendo illo concubitu putridas et contabescentes. Anum intelligit illa nefaria Venere attritum.-Pandere] Abutendas exhibere multitudini.Vulvas] Podicem et anum, tanquam vulvas, et membra muliebria. Idem.

37 Tu cum] Reprehendit ipsum ulterius, demonstrans eum hominem esse turpissimum, argumento a repugnantibus. Quasi dicat: Cum natura virum te fecit, quare te ipsum effœminasti?-Maxillis] In mento et genis tuis.—Balanatum] Id est, Barbam tanquam gausape. Casaubonus, capitis comam per gausape intelligit. Gausape enim vestis militaris, et straguli villosi genus est, quo in castris utebantur.-Balanatum] Oleo, ex balano facto, vel oleo balanino inunc. tum. Idem.

38 Inguinibus] Inguina proprie pro pudendis virorum et fœminarum ponuntur hic autem significant concavas illas partes utriusque pubi vicinas, cum ipsa pube, in quarum medio membrum virile, vel muliebre eminet.

Curculio] Pro virili membro. Sic autem dicitur caruncula illa vel columella, quæ in fine palati inter tonsillas dependet. Persius respicit ad curculionem vermem frumentis inimicum, qui se contrahens et extendens, membri virilis formam repræ

sentat.-Detonsus] Ut amatoribus tuis mollis appareas.-Extat] Proëminet. Lubin.

39 Quinque, &c.] Sed frustra operam impendis. Quamvis enim vel quinque robusti palæstritæ et athletæ, pubis tuæ plantaria purgent, et ibi pilos et setas, tanquam inutiles herbas, evellant et runcent, et nates tuas assiduis balneis pene elixas et coctas, adunca et incurva forcipe labefactent, et assiduo dolore afficiant, et pilis spolient: non tamen illa pilorum plantaria et pili, tanquam filix in agro, multo aratro mansuescent, nunquam penitus exstirpabuntur, et eradicabuntur. Idem.

41 Filix] Herba agris maxime inimica.—Aratro] Nulla forcipe tanquam aratro penitus evellitur.-Mansuescit] Suam feram naturam deponit, mitescit et domatur. Idem.

42 Cadimus] Quasi dicat: Omnes in aliorum vitam et mores inquirimus, et in nostram rursus aliis inquirendi ansam præbemus: et ita hostes cædimus, et invicem ab illis vulneramur, et sagittis crura præbemus.-Inque vicem] Et invicem rursus.-Præbemus, &c.] Id est, Nostra membra et crura, nostram vitam et mores aliorum sagittis, calumniis et maledictis ferienda et proscindenda præbemus et exponimus. Idem.

43 Vivitur, &c.] Hoc modo, vel ratione.--Sic, &c.] Sic didicimus vivere, ut alter alterius vitam et mores. carpat, ille rursus idem ab altero experiatur.-Ilia] Partes sunt imi ventris inter coxam et pubem positæ. Hoc loco intimos illos et abditos cordis animi recessus et penetralia intelliguntur. Lubin.

44 Cæcum, &c.] De gladiatoribus tractum, qui, accepto vulnere, inaurato balteo tegunt. Vet. Sch.-Cacum, &c.] Hac igitur ratione interiorem tuam vitam cognovimus, et flagitia tua, quæ jam in publicum erumpere incipiunt, quamvis diu a te

[ocr errors]
[blocks in formation]

cæcum subter ilia, appellat libidinem et flagitia clam solita a Nerone com. mitti. Casaub.-Sed lata, &c.] Id est, Militare cingulum ex corio bubulo, bullis aureis late inductum, et exornatum. Duarum rerum hic symbolum est, potentiæ et divitiarum; quæ duo sunt vitiorum magna tegumenta. Casaubon.

45 Protegit] Tegit, abscondit, celat.-Ut, &c.] Concessio. Ut tibi libitum et complacitum est.-Da, &c.] Non aliis solum, quod facillimum, cum te non norint, sed tibi ipsi etiam.— Decipe, &c.] Esto, si ita vis: tu qui animo periculosissime ægrotas, pro sano te jacta et vendita. Id est, Nunc et temperantiæ et modestia laudem affecta. Decipe, &c.] Translatum ab iis qui nervorum infirmitate laborantes et morbis articularibus, &c. sanos tamen se fingunt, quo liberius et Baccho et Veneri serviant. Casaub.

46 Si potes] Quasi diceret, Atqui non poteris; et dum aliis te verba dare putabis, dabis tibi: tandemque hujus stultitiæ tuæ pœnas meritas dignas lues: quod etiam evenit. Casaub.-Vicinia] Pro, Omnibus vicinis, id est, universus populus et cives. Dum adhuc latebant flagitia Neronis, omnes illum laudabant. Lubin.

47 Non, &c.] Famæ scilicet hominum de me. Omnes enim famam, pauci conscientiam curant.-Viso,&c.] Respondet jam Persius, et refutat hanc objectionem, vel hanc hominum famam, et testimonium. Et docet conscientiæ suæ, quam alienæ famæ potius credendum esse.-Si palles] Numi desiderio. Si homo sordidus sis et avarus. Lubin.

48 Si facis] Id est, Si Cinædus, et Draucus es turpissimus et libidinosissimus, et libidini tuæ morem geris. Lubin. Si nullum est tam fœdum, tam obscænum genus libidinis, quo te quotidie non inquines. Amarum dixit

propter amantium amara, quia vere Tipos pws ajunt Poëtæ: vel, propter tristes casus, qui luxuriosis sæpe contingunt. Casaub. Turneb. lib. xv. cap. 3.

49 Puteal] Fœneratores ad puteal Scribonis Licinii, quod est in porticu Julia ad Fabianum arcum, consistere solebant. Vet. Sch.-Si, &c.] Non andiendus vir magnus qui Puteal, pro Tribunali et dikaσтηpi accipit. Immo de fœneratore exponendus. Ad Puteal Libonis consistebant Toculliones Romani, et qui argentum bonis nominibus et idoneo sponsu locare quærebant. De more autem fit, ut. qui frequentes ad locum aliquem conveniunt, ibique diu desident, per otium sæpe dum aliud agunt et loquuntur, vel stylo parietem conscribillent, vel unguibus deradant, vel aliquid nugarum faciant. Hinc lepide dictum et uparik@s, de fœneratore, qui totum diem ad Puteal constiterat, exspectans qui pecuniam accipere vellet, multa vibice eum Puteal flagellare. Salmasius. Plin. Exerc. Turnebus lib. XIII. cap. 5.-Cautus] Acutus, et callidus, cui debitor non facile imponat.-Puteal] Pro debitoribus qui ad fœneratores ad Puteal conveniebant; quod locus erat Romæ, ut ait Varro, in porta Basilica, juncta curiæ Hostiliæ, non procul ab arcu Fabiano. Multa, &c.] In debitorum obæratorum bonis et fortunis ejusmodi cicatrices et vulnerum vestigia relinquis, quæ non facile postea inte

gritati queant restitui. Est enim proprie vibex, cicatrix et vestigium, quod relinquit scutica. Lubin.

50 Nequicquam] Si tibi ipse vitiorum et flagitiorum conseius es, frustra assentatorum vocibus aures accommodaveris, ut illis potius quam tibi de te credas.-Populo] Falsas tuas laudes prædicanti.— Bibulas] Hoc est, avidas laudationis, quia dσTOV àкpóаμа éñαivos. Casaub.--Donaveris] Exhibueris, porrexeris. Lubin.

51 Respue] Claudit jam Satyram Epiphonemate proverbiali. Id est, Quicquid fama hominum et populus de te loquitur et sentit, et quicquid tu non es, nec in te non habes, nec agnoscis, illud respue, et repudia, nec pro tuo agnosce. Alii legunt respice, sed minus bene.—Tollat, &c.] Laudes immeritas vocat munera assentatorum: ipsum nominat Cerdonem :* quia parasitum agere, et per assentationem laudare, proprium est abjecti hominis et nullius rei. Casaub.-Cerdo] Proprie artifex sordidus, qui om-` nibus rationibus lucrum quærit, ånd ́ τοῦ κέρδους. Lubin.

52 Tecum, &c.] Egregia et Persio digna sententia, гNOI ZEATTON. Sic Sat. I. ' Nec te quæsiveris extra.” Nosce quam sis præsidiis necessariis ad vitam bene agendam, et administrandam Rempub. destitutus. Casaub.-Curta] Metaphora ab angusta re familiari, ad inopiam virtutum, et quanta veræ laudis tibi sit penuria. ́ Lubin.

SATIRA V.

1 Vatibus] Hujus Satyræ duæ sunt partes: Prior Encomiastica; qua Cornuti præceptoris Persii Encomia continentur; altera Satyrica, qua captata ex elogio Cornuti occasione, de vera servitute et libertate ex sententia Stoicorum egregie disputat, et demonstrat omnes stultos servos esse, omnes sapientes liberos.- Hic mos est] Ut Poëtæ res grandes scripturi, centum ora, linguas et voces sibi dari postulent, sic ergo mihi, ut præceptoris mei elogia digne describam, et amorem meum declarem. Lubin.Centum voces] Scio solere Poëtas, etiam in rebus nibili, aut certe non adeo magnis, de infantia sua queri, quasi magnitudine subjecti obruantur, et centum linguas, centum voces sibi optare: ego vero de te scripturus, Cornute, opto quidem mihi centum linguas, &c. Casaub.

2 In, &c.] Grandia et sublimia con-, denda, quibus sublimis materia digne, exprimatur. Lubin.

3 Fabula] Id est, Tragedia. Sive carmen Tragicum sive Heroicum condituri sint, centum ora, linguas et voces sibi expostulant. — Ponatur] Scribatur.-Hianda] Magno spiritu et grandi hiatu pronuncianda. Quia Tragoedia constat altiloquo stylo.Mæsto] Ad naturam Tragœdiæ respicit, cujus cum luctuosus sit exitus, Tragœdus quoque mastus ac tristis inducitur. Lubin.

4 Vulnera] Quæ aut ipse accepit, aut aliis intulit. Vel, cruenta bella cum Parthis, qui etiam letifera tela ab inguine educunt, et fugientes in hostem retorquent. Vel Vulnera, pro Bello, in quo vulnera fliguntur. —

Parthi] Ferocissimi in Oriente populi a Scythis oriundi, ab Augusto demum devicti. In quo bello de scribendo multi procul dubio intenti fuere.-Ducentis] Id est, Extrahentis ab inguine percusso.-Ferrum] Pro sagittis ferreis.

5 Quorsum, &c.] Miratur enim Cornutus, cum humilem tantum Satyram Persius conscribat, quod tanquam Epica et Tragica tractaturus, tot ora et linguas sibi exoptet. Quorsum hæc] Subaudi: Dicis.—Quantas, &c.] Id est, Tumores, globos, ampullas. Dicitur in vituperationem operis, quod nimium turgescat, et tumeat, Quidquid enim intumescit, offa dicitur. Lubin.-Offa, &c.] Est carmen non deductum, et crasso filo compositum, ampullatum, turgidum atque inelaboratum. Casaub.

6 Ingeris] Infers, paras, aggregas, -Ut, &c.] Ut æquum, et necessa rium sit te centum linguis, oribus, vocibus niti, et adjuvari. Lubin. Quidam gurgite. Niti, pro Habere, ful tum esse. Casaub.

7 Grande, &c.] Quicunque grande, tumidum, et inflatum poëma Tragi, cum, ut Procnes et Thyestæ cœnam, aut Epicum locuturi aut scripturi sunt Poëtæ; illi demum in monte Helicone, Musis sacro, vanos spiri tas, nebulas, fumos, nugas, et inania Poëtarum figmenta fumis et nebulis similia legunto, et captanto. Turneb. XX. 1. Lubin.

8 Si, &c.] Sensus est: Si cui Tragoedia Procnes aut Thyesta describenda sit quam Glycon Tragœdus in theatro agat.-Procnes.] Nota fabula ex 6. Metam. Illa ut vim Philomelæ

« PredošláPokračovať »