Obrázky na stránke
PDF

.—In se] In pectus, et cordis intima. Lubin. 24 Sed, &;c.] Alludit autem Socra.tes ad Æsopi fabnlam, qui unumquem: que duos sacculos vitiis plemos secum gerere, in anteriori aliena, in posteriore mostra vitia reponi. Unde fit ut nostra ipsi non videamus, aliena .vero semper ob oculos habeamus.— Præcedenti] Præcedentium, quia vi.tia cernuntur a sequentibus. Lubin. 25 Quæsieris] Instituitur Dialogismus; id est, Si tu aliquem Romanum • verbis compelles, et ex ipso quæras: • Heus tu: nostine prædia Vectidii?— : Vectid?] Sic enim legemdum, non Ven' tidii. Fmit autem Vectidius Sabimus • agrorum ditissimus, sed extreme avarus. Idem. 26 Dives] Id est, • Qui dives et locuples, et tantnm agri possidet, quan•tum milvus non circumvolare possit. .—Arat] Tantum agrorum scilicet - possidet.—Curibus] In, vel circa Sabinorum oppidum, Cures dictum, non procul a Roma.—Quantum, &c.] Se. cumdum proverbium: * Quantum milvi volant.' Vet. Sch.—Quantum, &;c.] Proverbialis hyperbole, de homine supra modum locuplete.—Oberret] Vo. lamdo circumeat. Turneb. lib. xv. cap. 3. 27 Hunc, &c.] Id est, De hoccine rVectidio quæris? qui natus est Diis .adversis, vel vivit infelicissime, quanvis ditissimus. Avari enim homines sunt omnibus exosi.—Hunc] Hunc di- co scilicet, et de hujus prædiis quæro. —Genioque, &c.] Adverso et infelici. - Quia avarus me sibi quidem est ami- cus: sed genium suum misere de, fraudans, vitam pro poena habet. Casaub. 28 Quandoque] Quandocunque, vel -quotiescunque. Ad compitalia referendum, ut compitaliorum periphrasis sit : ubi rustici, fimita agricultura, ad compita aratris suspensis, magna ani-mi relaxatione, Laribus, quæ in compitis celebrantur, sacrificabant, et

genialiter vivebant. Casaub. censet, Persium hic tangere ritum aliquem compitaliorum, cujus ignoratione, obscura nobis esse ipsius verba.—Jugum] Ligneum instrumentum quo junguntur et coarctantur boves. Solebant autem juga et aratra fracta, quasi elaborati et emeriti operis, Diis Laribus dedicare, et ad compita adfigere.—Pertusa, &c.] Compita sunt loca in quadriviis, quasi turres, ubi sacrificia, finita agricultura, rustici celebrabant. Merito pertusa; quia per omnes quatuor partes pateant; vel vetusta ; vel compita non solum sunt in urbe loca, sed etiam viæ publicæ ac diverticula aliquorum confinium, ubi ædiculæ consecrantur patentes. In his juga fracta ab agricolis ponuntur, emeriti et elaborati operis indieium. Vet. Sch.—Pertusa] Protrita, conculcata, vel per omnes quatuor partes patentia, et in multas vias secta. Ut in Quinta, ramosa compita, * tro\ύρρνμοι τρίοδοι.—Compita] Ita dicta, teste Varr., ubi multæ viæ vel plura itinera competunt.— Figit] Suspendit. Lubin. 29 Seriolæ] Vasis fictilis, vel dolii, diminutivum, a seria, quod est terreum vimarium. Terentius: “ Serias omnes relevi.' Diminutivo utitur ad vasis parvitatem, et Vectidii sordes exprimendas.— Veteris] Et hoc Empliatice; quod non solum parvum viui cadum, sed me veterem quidem, et i multos ammos ob avaritiam servatum relinere audeat. Limum vocat picem : hac enim linebant dolia et serias. Picationis modum describunt Columella lib. xui. et alii. Inde serias relinere, quod noster: * deradere limum. Casaub. 30 Ingemit] Ob avaritiam, tanquam rem magni sumtus faciat, tristi voce illud solemne pronuntiat.— Huc, &c.] Prosopopœia Vectidii avari, sibi suisque servis, ob appositam pultem et -cæpe gratulantis, ut intelligatur quo

tidiama ejusdem victus tenuitas, et sordes. Vide Brisson. Hoc bene sit. —Tunicatum] Cæpe quod multa involucra, tamquam tunicas habeat.— Mordens] Avide comedens, tanquam lautitias. Lubin. 31 Farrata, §c.] Pro pulte e crasso farre in olla cocta. Metonym. subjecti pro adjuncto. Alii furratam legunt. Pueris, $c.] Hoc est, Lætamtibus, et pro magnis lautitiis habentibus, quod pultis offa satiarentur, die saltem festo: atqui paupertatis extrema erat meta, pultis offa loco panis vesci. Quid igitur istis diebus profestis ? Cusaub. 32 Pannosam, &;c.] Egregia extreme avari descriptio; id est, Mucidam et spissitudine quasi cohærentem faecem. Vel, quod fæces ejusmodi albis floccis tanquam panno obducantur.— Morientis, &c.] Id est, Jam deficientis et ipsa vetustate corrupti.—Sorbet] Avide, quasi Deorum potum et nectar. Turnebus lib. xxix. cap. 23. 33 At si, &;c.] At quoniam Vectidii avaritiam tam graphice depinxisti, non ægre feras, si alius eadem acrimonia im vitia tua inquirat.—Unctus] Precioso unguento et oleo perfusus. —Cesses] Ignavus ocium agis, et feriaris.—Et, &c.] Antiqui enim, ut superius dictum, ungebant se, et postea in sole vel ad ignem stabant, ut oleum corpus imbiberet. Figere ergo in cute, pro exhibere cutim ad Solem, cum dinturniore mora.—In cute] Ut illam jucundam, et nitidam, muliercularum more reddas. Turneb. lib. xii. cap. 4. et lib. xv. cap. 21. Casaub. 34 Est prope] ld est, Alius tibi proxime adstat, quamvis tibi ignotus, et de quo minime cogitaveris. Hic rursns ostendit homines ad aliena vitia cognoscenda valde promptos esse. Te cubito, &;c.] Qui te latemter acerbissime increpet. —Acre] Pro acriter. Lubin. 35 Despuat] Exspuendo morum tuorum turpitudinem exsecretur, et

detestetur.—Penemque] Est descriptio hominis Cimædi. Id est, Qui mores tuos et te despuat: te, inquam, hominem Cinaednm, et Pathieum exsecrabilem, qui (ut amatoribus tuis glaber, lævis et imberbis pusio videaris) penem, et virile tuum membrnm depiles, et reliqua lumbi et natium arcana et pudendas partes trumces, et pilos inde radicitus exstirpes: et te universo populo Romano horrendo et nefario concnbitu, contra maturam prostituas. Lubin. 36 Runcantem] Pilos inde stirpitns evellentem. Runcare enim significat proprie herbas inutiles, et frutices noxios evellere ex agro.-—Marcentes] Horrendo illo concubitu putridas et contabescentes. Anum intelligit illa nefaria Venere attritum.—Pandere] Abutendas exhibere multitudini.— Vulcas] Podicem et amum, tanquam vulvas, et membra muliebria. Idem. 37 Tu cum] Reprehendit ipsum ulterius, demonstrans eum hominem esse turpissimum, argumento a repugnantibus. Quasi dicat: Cum natura virum te fecit, quare te ipsum effoeminasti ?—Maaeillis] In mento et genis tuis.—Balanatum] Id est, Barbam tanquam gausape. Casaubonus, capitis comam per gausape intelligit. Gausape enim vestis militaris, et straguli villosi gemus est, quo in castris utebantur.—Balamatum] Oleo, ex balano facto, vel oleo balanino inunctum. Idem. 38 Inguinibus] Inguima proprie pro pudendis virorum et fœminarum ponuntur: hic autem significamt concavas illas partes utriusque pubi vicimas, cum ipsa pube, in quarum medio membrum virile, vel inuliebre eminet. —Curculio] Pro virili membro. Sic autem dicitur carumcula” il!a vel columelia, quæ in fine palati inter tonsillas dependet. Persius respicit ad curculionem vermem frumentis imimicum, qui se contrahens et extendens, membri virilis formam repræsentat.—Detonsus] Ut amatoribus tuis mollis appareas.—Extat] Proëminet. Lubin. . 39 Quinque, &;c.] Sed frustra operam impendis. Quamvis enim vel quinque robusti palæstritæ et athletæ, pubis tuæ plantaria purgent, et ibi pilos et setas, tanquam inutiles herbas, evellant et rumcent, et mates tuas assiduis balneis pene elixas et coctas, adunca et incurva forcipe labefactent, et assiduo dolore afficiant, et pilis spolient: non tamen illa pilorum plantaria et pili, tanquam filix in agro, multo aratro mansuescent, nunquam penitus exstirpabuntur, et eradicabuntur. Idem. 41 Filiae] Herba agris maxime imimica.—Aratro]. Nulla forcipe tanquam aratro penitus evellitur.—Mansuescit] Suam feram maturam deponit, mitescit et domatur. . Idem. 42 Caedimus] Quasi dicat: Omnes in aliorum vitam et mores inquirimus, et in nostram rursus aliis inquirendi ansam præbemus: et ita hostes cædimus, et invicem ab illis vulneramur, et sagittis crura præbemus.—Inque vicem] Et invicem rursus.—Præbemus, &c.] Id est, Nostra membra et crura, nostram vitam et mores aliorum sagittis, calumniis et maledictis ferienda ct proscindenda præbemus et exponimus. Idem. 43 Vicitur, &;c.] Hoc modo, vel ratione.---Sic, &c.] Sic didicimus vivere, ut alter alterius vitam et mores carpat, ille rursus idem ab altero experiatur.—Ilia] Partes sunt imi ventris inter coxam et pubem positæ. Hoc loco intinuos illos et abditos cordis animi recessus et penetralia intelliguntur. Lubin. 44 Caecum, &c.] De gladiatoribus tractum, qui, accepto vulnere, inaurato balteo tegunt. Vet. Sch.—Caecum, &c.] Hac igitur ratione interiorem tuam vitam cognovimus, et flagitia tua, quæ jam in publicum erumpere incipiunt, quamvis diu a te

dissimulata, habemus nota. Vulnus cæcum subter ilia, appellat libidinem et flagitia clam solita a Nerone committi. Casaub.—Sed lata, &;c.] Id est, Militare cingulum ex corio bubulo, bullis aureis late inductum, et exornatum. Duarum rerum hic symbolum est, potentiæ et divitiarum ; quæ duo sunt vitiorum magna tegumenta. Casaubon. 45 Protegit] Tegit, abscondit, celat.—Ut, &c.] Concessio. Ut tibi libitum et complacitum est.—Da, &c.] Non aliis solum, quod facillimum, cum te non morint, sed tibi ipsi etiam.— Decipe, &c.] Esto, si ita vis: tu qui animo periculosissime ægrotas, pro sano te jacta et vendita. Id est, Nunc et temperantiæ et modestiæ laudem affecta.—Decipe, &c.] Translatum ab iis qui nervorum infirmitate laborantes et morbis articularibus, &c. samos tamen se finguut, quo liberius et Baccho et Veneri serviant. Casaub. 46 Si potes] Quasi diceret, Atqui non poteris; et dum aIiis te, verba dare putabis, dabis tibi : tamdemque hujus stultitiæ tuæ pœnas meritas dignas lues: quod etiam evenit. Casaub.—Vicinia] Pro, Omnibus vicinis, id est, universus populus, et cives. Dum adhuc latebant flagitia Neronis, omnes illum laudabant. Lubin. 47 Non, &c.] Famæ scilicet homimum de me. Ommes enim famam, pauci conscientiam cnrant.—Viso,&c.] Respondet jam Persius, et refutat hanc objectionem, vel hanc hominum famam, et testimonium. Et docet conscientiæ suæ, quam alienæ famæ potius credendum esse.—Si palles] Numi desiderio. Si homo sordidus sis et avarus. Lubim. 48 Si facis] Id est, Si Cinædus, et Draucus es turpissimus et libidinosissimus, et libidimi tuæ morem geris. Lubin. Si mullum est tam fœdum, tam obscoenum genus libidinis, quo te quotidie non inquines. Amarum dixit

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

gritati queant restitui. Est enim proprie viber, cicatrix et vestigium, quod relinquit scutica. Lubin.

50 Nequicquam] Si tibi ipse vitiorum et flagitiorum conseius es, frustra assentatorum vocibus aures accommodaveris, nt illis potius quam tibi de te credas.—Populo] Falsas tuas laudes prædicanti. — Bibulas] Hoc est, avidas laudationis, quia #8tarov άκρόαμα ἐπrauvos. Casaub.—-Donaveris] Exhibueris, porrexeris. Lubin.

51 Respue] Claudit jam SatyramEpiphonemate proverbiali. Id est, Quicquid fama hominum et populus. de te loquitur et sentit, et quicquid tu non es, nec in te non habes, necagnoscis, illud respue, et repudia, nec pro tuo agnosce. Alii legumtrespice, sed minus bene.—Tollat, &;c.] Laudes immeritas vocat munera assentatorum : ipsum nominat Cerdonem :* quia parasitum agere, et per assentationem laudare, proprium est abjectihominis et mullius rei. Casaub.—Cer-' do] Proprie artifex sordidus, qui om-nibus rationibus lucrum quærit, árò <roü xépôovs. Lubin.

52 Tecum, &c.] Egregia et Persiodigna sententia, TNdef >EArton.Sic Sat. 1. * Nec te quæsiveris extra.* Nosce quam sis præsidiis necessariis ad vitam bene agendam, et administrandam Rempub. destitutus. Casaub.—Curta] Metaphora ab angusta re familiari, ad inopiam virtutum, et* quanta veræ laudis tibi sit penuria. Lubin.

[ocr errors]

1 Vatibus] Hujus Satyræ duæ sunt partes: Prior Emcomiastica ; Cornuti præceptoris Persii Encomia continentur; altera Satyrica, qua captata ex elogio Cornuti occasione, de vera servitute et libertate ex sententia Stoicorum egregie disputat, et demonstrat omnes stultos servos esse, omnes sapientes liberos.— Hic mos est] Ut Poëtæ res grandes scripturi, centum ora, linguas et voces sibi dari postulent, sic ergo mihi, ut præceptoris mei elogia digne describam, et amorem meum declarem. Lubin.—

Centum voces] Scio solere Poëtas,

etiam in rebus nibili, aut certe non adeo magnis, de infantia sua queri, quasi magnitudine subjecti obruantur, et centum linguas, centum voces sibi optare: ego vero de te scripturus, Cornute, opto quidem mihi centum limguas, &c. Casaub. 2 In, $c.] Grandia et sublimia con

denda, quibus sublimis materia digne,

exprimatur. Lubin. 3 Fabula] Id est, Tragoedia. Sive carmen Tragicum sive Heroicum condituri sint, centum ora, linguas et voces sibi expostulant. — Ponatur] Scribatur.—Hianda] Magno spiritu, et grandi hiatu pronuncianda. Quia Tragoedia constat altiloquo stylo.— Maesto] Ad maturam Tragœdiæ respicit, cujus cum luctuosus sit exitus, Tragœdus quoque moestus ac tristis inducitur. Lubin. 4 Vulnera] Quæ aut ipse accepit, aut aliis intulit. Vel, cruenta bella cum Parthis, qui etiam letifera tela ab inguine educunt, et fugientes in hostem retorquent. Vel Vulnera, pro Bello, in quo vulnera figuntur. —

qua,

Parthi] Ferocissimi in Oriente populi a Scythis oriundi, ab Augusto. demum devicti. In quo bello describemdo multi procul dubio intenti fuere.—Ducentis] Id est, Extrahentis, ab inguine percusso.—Ferrum] Pro sagittis ferreis. 5 Quorsum, &;c.] Miratur enim Cornutus, cum humilem tantum Satyram Persius conscribat, quod tanquam Epica et Tragica tractaturus, tot ora et linguas sibi exoptet. — Quorsum hæc] Subaudi : Dicis.—Quantas, &;c.] Id est, Tumores, globos, ampullas. Dicitur in vituperationem operis, quod nimium turgescat, et tumeat, Quidquid emim intumescit, offa dicitur. Lubin.—Offa, &c.] Est carmen non deductum, et crasso filo compositum, ampullatum, turgidum atque inelaboratum. Casaub. 6 Ingeris] Infers, paras, aggregas. —Ut, &c.] Ut æquum, et necessarium sit te centum linguis, oribus, vocibus miti, et adjuvari. Lubin. Quidam gurgite. Niti, pro Habere, fultum esse. Casaub. 7 Grande, §c.] Quicunque grande, tumidum, et inflatum poëma Tragicum, ut Procnes et Thyestæ cœnam, aut Epicum locuturi aut scripturi sunt Poëtæ ; illi demum in monte Helicone, Musis sacro, vanos spiritus, mebulas, fumos, nugas, et inania Poëtarum figmenta fumis et nebulis similia legunto, et captanto. Turneb. xx. 1. Lubim. 8 Si, &c.] Sensus est : Si cui Tragœdia Procnes aut Thyestæ describenda sit quam Glycon Tragoedus in theatro agat.—Procnes.] Nota fabula ex 6. Metam. llla ut vim Philomelæ

« PredošláPokračovať »