Obrázky na stránke
PDF
ePub

sorori a Tereo marito turpiter illatam vindicaret, filium suum Itym coctum patri in cibum apposuit.-Thyesta] Vide Seneca Tragœdiam.—Olla] Cibus in olla coctus, et appositus. Lub.

9 Fervebit] Intumescet, et ebulliet. Vel maxima animi concitatione describenda est.-Cœnanda, &c.] Glycon Tragœdus populo mire placuit: et ideo a Nerone manumissus est, datis Virgilio Tragœdo domino ejus, pro parte dimidia, quam possidebat, sestertiorum tercentis millibus. Hic fuit staturæ longæ, fusci corporis, labio inferiori demisso: antequam subornaretur deformis: nescius jocari, propter quod eum insulsum Persius dixit. Vet. Sch.-Sæpe, &c.] QuaHis fervens, et ebulliens olla insulso et fatuo illi Tragœdo Glyconi sæpe cœnanda, agenda et repræsentanda est. Lubin. Coenare hic est agere fabulam cupiditate cœnæ sive mereedis, unde se ipse alat.

10 Tu, &c.] Id est, Tu materias mediocres conscribis, nec cum scribis, inflas te ut follem. Lubin. Id est, Tu non et ambitione tumidus, sicut folles concepto vento tument, ab illa impelleris ad scribendum. Casaub. Porro anhelanti, ad folle referendum, quod illa crebris singultibus ventum spiret.-Coquitur] Allegoria a ferrarii fabri officina, in qua ferri massa agitatione follium ignescit, et emollitur; id est, Non scribis Tragœdiam, cujus pronunciatio multum spiritus requirit. Lubin.

11 Ventos, &c.] Ventosum, inflatum et turgidum carmen, tumido ore pronuncias.Nec, &c.] Graphice illos depingit, qui Poëmata grandia moliuntur: interim enim dum cogitant, non cogitantes et imprudentes raucum sonum et strepitum inepta voce edunt, quod hoc loco inepte cornicari vocat.-Clauso, &c.] Rauco, confuso et absono sono.-Raucus] Voce enim submissiore et depressa utuntur. Lubin.

12 Grave] Sublime, tumidum, ut Tragicorum meditata. - Cornicaris] Garris, et cornicum more obstrepis, et obmurmuras. Vel cornicari est solum ambulare more cornicis. Virgil. Et sola in sicca secum spatiatur arena.' Casaub.—Inepte] Adverbialiter, non vocandi casu. Lubin.

13 Nec sclopo] Nec inter recitandum inflatas, et tumidas buccas rumpere studes, et intendis. Est autem scloppus sonitus ex buccarum inflatione erumpens: Casaubonus legit stloppo vel stlopo.-Intendis] Proponis. Id est, Non talia scribis, quæ ventosis et inanibus verbis inflata sunt.

[ocr errors]

14 Verba, &c.] Toga est purum pallium, forma rotunda et fusiore, atque inundante sinu: desub dextro veniens; super humerum sinistrum ponitur; cujus similitudinem in operimentis simulacrorum, vel picturarum aspicimus, easque statuas togatas vocamus. Toga vero Romani in pace utebantur, in bello paludamentis. Mensura togæ justæ senas ulnas habebat. Vet. Sch.-- Verba, &c.] Sed tu, o Persi, vegrandia illa et tumida vanorum Poëtarum adspernaris et aversaris, et verba toga, quibus in communi, populari, et quotidiano utimur, sequeris et imitaris. Vel, Quibus utuntur oratores in foro.-Verba, &c.] Paci convenientia, non bellorum formidabiles eventus.--Callidus] Acutus, ingeniosus.-Junctura, &c.] Allegoria a marmorariis, qualis fuit Sat. 1. Et per læve severos Effundat junctura ungues.' Lubin.

15 Ore, &c.] Verba togæ scilicet, quæ acri junctura sequeris, et modico ore teris, id est, non plenis et nimis inflatis buccis, sed ore modesto, et non nimis turgido sermone.-Teris] Expolis.-Ore teres, &c.] Teres scribimus cum membranis Jac. Bongarsii. Teres enim oratio, Horatio est, 'ore rotundo loqui.' Sin vero teris, legas: erit ore terere verba, idem

ac loqui, verba usurpare sive scribendo, sive loquendo. Casaub.-Pallentes] Sensus est: Tu, Persi, didicisti Satyram scribere, et doctus es, virtutem et sapientiam, ejusque majestatem commendare, et mores hominum pravos et ob malam conscientiam pallentes et trepidantes radere, mordere, et insectari. Sic Horatius: Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.' Radere] Perstringere, notare. Lubin.

16 Doctus] Ingeniosus: et potest esse Particip. pro didaxoels.—Et ingenuo] Aliorum culpam et crimina, non petulanter et rustice, sed ingenuo, liberali et urbano joco et salibus defigere et notare, quasi ridens ludensque vitia carpere.-Defigere] Notare, vel potius ferire, et transfodere. Salibus et acrioribus jocis, ceu colaphis petere. Casaub.

17 Hinc, &c.] Hinc ex corruptis et depravatis hominum moribus, tuæ Satyræ convenientia deprome: et illas tragicas materias, cœnam et mensas Thyesteas et Procnes, cum capite et pedibus, aliis grandibus et tumidis Poëtis relinque. — Relinque, &c.] Ne sume tibi Tragœdiam, quæ describit mensam, in qua caput et pedes, et reliqua membra filiorum, patri Thyestæ in cibum apposita fue, re.-Mycenis] In civitate Laconiæ, ubi Atreus Thyestæ fratri, filium epulandum patri apposuit. Alii legunt Mycenas, quod esset pro Mycenaas. Lubin.

18 Plebeiaque] Quicquid ad vitam communem et populum emendandum spectat. Omitte ergo argumenta tragica et omnem orationis vanum tumorem. Casaub.

19 Non, &c.] Respondet Persius jam ad Cornuti sui præceptoris objectionem. Non hoc ago, ut centum ora et linguas nactus, grandia, et sublimia deliramenta Poëtarum describam.-Bullatis] In modum builæ inflatis, et turgidis, sed inanibus. Delph. et Var. Clas.

Lubin. In Mss. quibusdam legitur pullatis: pullatæ nugæ, quæ pullatis et vilis popelli judicio sint probandæ. Nec male vetus interpres, quisquis ille fuit, de tragicis argumentis interpretatur; semper enim in tragœdiis reges pullati, hoc est, mosti, et aliquo ingenti casu tristes inducuntur. Casaub.

20 Pagina, &c.] Carmen. Dare, &c.] Quæ pagina fumum et res leves et vanas extollat. Turneb. xx. 1.

21 Secreti, &c.] Hæc non omnibus, sed tibi dico. Ne scilicet quis existimet me aliquid auribus tuis daturum, et te coram aliis laudaturum, quod adulationis speciem haberet.-Tibi, &c.] Sensus est: Intima pectoris mei penetralia tibi, o Cornute, idque Musa exhortante et instigante, nunc excutienda et exploranda exhibeo, meque tibi totum pando et aperio.Camana] Musæ, quasi castæ mentis præsides. Lubin.

22 Excutienda] Examinanda, inspicienda. Præcordia pro animo.-Quantaque, &c.] Sententia a Pythagora tracta, dimidiam animæ suæ partem dicit Cornutum, ut Horatius Virgilium: Et serves animæ dimidium meæ.' Vet. Sch. Quantaque, &c.] Quantum ego tuus sim, ut demonstrem, huc mihi tot ora, tot voces et linguas exopto.

23 Cornute] Fuit Philosophus Stoicus, Persii præceptor, quarto post Persii mortem anno a Nerone in exilium pulsus. Lubin.

24 Ostendisse, &c.] Quam vere amice erga te adfectus sim. Pulsa, &c.] Quasi dicat: Si minus hæc credis, tantum fac modo periculum, et explora, qui satis doctus es, fictum amicum a vero discernere.-Pulsa] Allegoria ab illis, qui tinnitu et pulsu, fictilium integritatem explorant. · Dignoscere, &c.] Satis doctus, et peritus dignoscere, et discernere. Idem. 25 Solidum, &c.] Quod integrum et sincerum sonet. Fictilium enim soR

Pers.

nus si rimosa sint, surdus et raucus: sin sincera, acutus.-Et, &c.] Altera allegoria ab expolitionibus parietum, quibus opus tectorium ad ornamentum illinitur.-Tectoria] Tegumenta, et fucati colores. Idem.

26 Hic, &c.] Finis et consilium voti hic exprimitur. Ut nimirum, quanto amore intimo præceptorem suum prosequatur, pura et non fucata oratione, eloqui et proferre possit.-Hic] Ob hoc, vel ob hanc causam. Lubin. Alii legunt, his; Ad ista, ad declarandum meum in te animum et judicium de te. Casaub.

27 Sinuoso, &c.] Hoc est, In omnibus etiam intimis animi recessibus. Casaub.-Fixi] Firmiter, et nunquam inde exstirpandum inserui. Lubin.

[ocr errors]

28 Voce, &c.] Candida, sincera. Respicit ad illud superius, pictæ tectoria linguæ.' Lubin.—Traham, In publicum proferam et palam faciam. Trahere pro dicere. Casaub.--Totumque, &c.] Id est, Universum hoc quantum quantum est.-Resignent] Aperiant, ex operto in apertum proferant. Lubin.

29 Quod] In arcanis cordis mei penetralibus, et jecoris fibris, latet, et absconditum est: quamvis id nulla orationis vis possit exprimere. Quocirca non enarrabile dicit, magnitudinem amoris exprimens. Idem.

30 Ut, &c.] Hactenus quasi præfa. tio et prælusio, qua amorem suum erga Cornutum præceptorem declaravit. Jam hujus amoris causas explicat, et beneficia Cornuti in se collata enumerat. Describit autem primo tempus, quo se præceptori Cornuto instituendum tradidit.-Pavido] Ob ætatem, metum, et magistrum. Nam ad annum ætatis 14. usque sub disciplina præceptoris erant. Lubin., -Custos, &c.] Quando primum posui purpuram, id est, togam prætextam, quæ puero mihi, pro custode fuit. Ea enim vestis sacra habebatur, dicebaturque ἡ ἱερὰ ἐσθής. Quare qui

purpura utebantur, eo ipso nomine venerabiles et sancti habebantur: ut si quis contumeliæ causa purpura insignitos attrectasset, non hominum tantum, sed et Deorum jura violasse intelligeretur. Casaub. Prætexta autem erat genus vestimenti oblongum, et talare, quod nobiliores pueri cum bulla gerebant, ad annum ætatis 16.

Cessit] Abiit, deposita est, locum dans virili togæ. Vide Macrob. Sat. 1. 6.

31 Bullaque] Erat bulla aurea insigne puerorum prætextatorum, cordis figuram referens, inque pectore dependens. Cum autem prætextam deponebant anno 16. ætatis, hanc bullam Diis domesticis consecratam solebant adfigere, ut virgines nupturæ pupas suas Veneri.-Succinctis, &c.] Quia Gabino habitu, cinctuque Dii Penates formabantur, obvoluti toga super humerum sinistrum, dextro nudo. Vet. Sch.-Succinctis] Canina pelle velatis et succinctis, supra humerum sinistrum, dextro humero nudo. Lubin.

32 Cum, &c.] Cum assentatores et similes, juvenum latera cingere solent, nudata a pædagogis, qui erant comites ingrati.-Totaque, &c.] Cum toga libera et virilis assumpta, dat potestatem, amori, si ita lubeat, indulgendi: et toto illo infami Suburræ vico, quærendi Lesbiam aliquam vel Laidem. Casaub. Turn. xx. 1.-Suburra] Vicus Romæ in antiqua urbe nobilissimus, ubi meretricum diversorii erant, quæ hic Suburranæ dicuntur. Lubin.

33 Candidus umbo] Σvveкdoxiŵs pro toga. Alioquin et in prætexta candidus umbo est. Vet. Sch.-Candidus umbo] Toga virilis alba erat sine purpura. Umbo toga, est centrum plicarum in toga: sic enim lautiorum toga componebatur, ut corrugata in multа πτÚуμатα, clypei speciem præberet: cujus centrum proprie appellatur umbo. Sparsisse, &c.] Omnia

impune perlustrare et pervagari. Casaub. Turneb. xx. 1.

34 Cumque, &c.] Respicit ad fabulam Herculis Prodici. Vide Cicer. 1. offic. et Xenoph. 2.—Ambiguum] Ubi nimirum ambigitur, quæ via insistenda sit. Ambiguum] Quod animos distrahit et ambiguos reddit. Et vita] Quasi viæ nescius error. Descriptio juvenilis ætatis, in qua maxima consilii imbecillitas. Lubin. Error seu ignoratio eorum, quæ sunt necessaria ad vitam bene instituendam. Casaub.

35 Deducit] Illa enim ætate certum vitæ genus eligendum.-Trepidas] Alternantes, modo hoc, modo illud capessentes, dubias, incertas.Ramosa, &c.] In bivium duorum ramorum, virtutis et vitii, in litera Y Pythagoræ expressorum. Ramosa respicit ad Y, quæ duos quasi ramos arbor habet.-Compita] Sunt bivia, de quibus dictum Sat. præcedenti. Lubin.

36 Me, &c.] Illa ætate me tibi supposui, meque tibi instituendum exhibui.-Teneros annos] Pro, Persio in teneris annis, et ætate tenera constituto. Lubin.

37 Socratico sinu] Suscipis me fovendum in sinu tuo, qui es Socraticus Philosophus: quare Socraticus sinus est institutio in morali philosophia.— Tunc, &c.] Tunc disciplina tua, qua me imbuisti, direxit pravos meos mores sensim; atque ita, ut asperitatem novæ disciplinæ vix ullam sentirem. Casaub. Salutaria virtutum præcepta, velut solers et accurata vitæ humanæ regula, demonstravit, intortos et pravos mores fallere, et in errorem et exitium inducere.-Solers.] Ingeniosa. Lubin.

38 Apposita] Metaph. a fabrorum norma vel regula; id est, Recta tna regula adposita, demonstravit curvos mores non esse rectos, et fallere, et a recto aberrare.

fectus documentum, ubi quis sibi ipsi imperare incipit, et appetitus vel animus subjicitur.-Premitur] A recta ratione subjugatur.-Animus] Hoc loco pro Ira et aliis affectibus ponitur. Lubin.-Vincique, &c.] Recte laborat: est enim labor ingens et certamen arduum, quando vitia domare nititur. Casaub.

40 Artificemque tuo] Animus meus rudis et informis, sub tua disciplina et institutione, tanquam sub pollice, et manu artificis, artificiosum vultum ducit, et suscipit. Lubin. Animus ducere vultum dicitur, quando bonis moribus informatur: quorum persæpe dat significationem vultus. Casaub.-Artificem] Arte factum, vel magna cura atque arte elaboratum. Mallem legi artificis.-Sub pollice] Sub institutione et informatione tua. Idem.

41 Tecum, &c.] Sensus est: Quin etiam, o Cornute, quotidiana consuetudine et familiaritate adeo conjunctissime tecum vixisse memini, ut etiam longos dies colloquiis familiaribus tecum contriverim. Idem.

42 Et, &c.] Nec diurno solum tempore tibi adesse memini, sed sæpe tecum cœnare, et inter epulandum primas noctis partes et horas decerpere. Lubin.-Primas, &c.] Convivia paulo ante noctem, hoc est, post horam decimam a sobriis adibantur, et in primam noctem protrahebantur. Primas itaque noctes, sive unam aut alteram horam noctis, cibo sumendo impendebant.

43 Unum, &c.] Id est, Iisdem studiis exercemur, eodem ocio fruimur. Eadem studia uterque appetimus, et aversamur. Casaub.

44 Atque, &c.] Id est, Honestis et modestis ad mensam sermonibus, jocis et salibus, seria illa et severa graviorum studiorum, laxamus et temperamus. Lubin.

45 Non, &c.] Sensus est: Non du39 Et, &c.] Certissimum enim pro- bito quin arctissima, atque adeo fa

talis hæc sit animorum conjunctio, et occulto aliquo stellarum fœdere amborum natales dies consentire, convenire, et ab uno eodemque sidere, et stellarum conjunctione et inclinatione provenire et deduci.-Amborum] Tui et mei. Effectis colligit, utrumque sub eodem sidere natum esse, cum utriusque sit eadem fortuna, idem studium, ac proinde idem quoque nascentis horoscopus. Idem.

46 Uno, &c.] Una stellarum dispositione, quæ utrique communis sit. Sive sub Libra, sive sub Geminis, vel quocunque alio sidere nati simus, hoc unum constat, nos cujusdam sideris beneficio certa morum qualitate conjungi. Idem.

6

47 Nostra, &c.] Hoc secundum Astrologos dicit. Et hic sensus tractus est ab Horatio: Sen libra, seu me scorpius aspicit.' Vet. Sch.-Nostra, &c.] Tempora nostra in diversas libræ lances imposita: ad æqualitatem animorum demonstrandam, eligit sidera æqualia, ut Libra et Gemini. Plures sunt constellationes quæ inter se homines jungunt; sed duæ illæ præcipuæ, quarum hic fit mentio. Casaub.-Libra] Equa lance, et libratione suspendit, trutinavit, et æquavit.-Tempora] Nativitatis, vel conceptus potius. Lubin,

48 Parca] Pro fato ponitur.-Tenax, &c.] Id est, severa et immutabilis. Horatius: Parca non mendax.' Seu, &c.] Ita dicit ex opinione Astrologorum, qui censent, horam illam qua Gemini oriuntur, fidelissimis amicis nascendis maxime accommodatam. Lubin.

49 Dividit, &c.] Vitas et studia nostra, quæ ex fatis dependent, inter se æqualia, in Geminos dividit, ut quamvis diversis temporibus, sub eodem tamen sidere nati.-Distribuit] Dividit, et ad Geminos consulto derivat, vel dividendo conjungit.—In Geminos] Ambigue et ingeniose. Potest enim non solum ad sidus cœleste

transferri, sed etiam ad Persium, et Cornutum.-Concordia] Inter se convenientia. Lubin.

50 Saturnum] Sive denique Saturni gravitatem, et inclementiam, Jovis benignitate et clementia una frangimus, et pariter mitigamus.-Gravem] Maleficum.-Nostro] Nobis propitio: est enim ἀγαθοποιὸν, ut Saturnus ma leficus. Apud Firmicum sæpe legas, Saturnum radiationibus Jovis mitigari. Frangere et temperare Astrologorum voces, in eam rem usitatæ, cum sinister affectus unius sideris, impeditur contraria vi alterius. Casaubon,

51 Nescio, &c.] Vel, Certe hæc signa, hanc tantam inter nos amicitiam conciliarunt: vel, Certe aliquod alind, nam omnium aliquod sidus est, unde nostræ amborum voluntates studiaque pendent, et inter se adeo amice mutuo conspirant.-Temperat] Miscet, conjungit, σvykoλλậ. Casaubon.— Astrum] Sydus proprie ex pluribus stellis. Interdum tamen et pro una stella ponitur. Lubin.

52 Mille, &c.] Et Horatius: 'Quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia.' Et Terentius: Quot capita, tot sententiæ.' Vet. Sch.-Mille, &c.] Sensus est: Tu studium Philosophiæ tantum sequeris, cum alii aliis studiis detineantur. Tibi unum sapientiæ studium arridet.-Species] Sunt proposita vitæ, artes vel scientiæ, quas homines profitentur; "Quot capita tot sententiæ, suus cuique mos est.

Et, &c.] Varius et diversus. Cum varii variis rebus in vita exerceantur. Intelligit artes diversas ac scientias, quæ circa res versantur. Lubin.

53 Velle suum, &c.] Et Virgilius ; 'Trahit sua quemque voluptas.' Vet. Sch.-Velle suum] Id est, Unusquisque sua voluntate ac studio ducitur. --Nec, &c.] Non omnes unum et idem voto optant, et desiderant. Lubin.

54 Mercibus] Hic mercaturam exercet, et in Oriente suas merces Italas

« PredošláPokračovať »