Obrázky na stránke
PDF
ePub

aliis mercibus permutat.-Mutat] Antiquorum morem respicit, ubi mercimonia permutatione mercium constabant.-Sub, &c.] Et hic sensus ab Horatio tractus: Hic mutat merces surgente a sole.' Vet. Sch.-Sub, &c.] Sub Sole surgente et oriente. Cum enim oritur Sol recens, adhuc, et quasi novus est. In India scilicet Orientali. Lubin.

55 Rugosum, &c.] Solis enim calore tostum, et arefactam, rugas contrahit.-Et pallentes] Vel quia, id pallidum est: vel quia, qui id bibunt pallescere faciat. Cuminum sativum Ethiopicum intellige et Ægyptium. Casaub. Cuminum] Pro omnibus aromatibus, quæ in oriente oriuntur. Idem.

56 Hic, &c.] Alius delectatur luxu et voluptate, et genio indulgere, et plenus ac satur humectante et irriguo somno turgescere, et pinguis fieri, et cutem potius curare, quam opes congerere mavult.—Irriguo] 'EvepyηTIKŵs, qui irrigat seu humectat.-Turgescere] Translatum a plantis, quæ irrigatæ crescunt; ita homines somno dediti solent turgescere ac præpingues fieri. Casaub.

57 Hic, &c.] Ludis et certaminibus campestribus, quibus in campo Martio trans Tyberim exercebantur. Indulget campo: hoc est, multus est in campo et eo oblectatur. Casaub. Turn. XX. 1.-Hunc, &c.] Alium infamis illa alea juvat, et sua bona lusu aleæ decoquit et consumit. Lubin.-Ille, &c.] Alins voluptati Venereæ indulget.

58 Putret] Quod libidine resolvatur, enervetur, et quasi putrescat et corrumpatur: nam putredo est poopá. Turnebus XVIII. 27.-Sed, &c.] Quis sit voluptatum fructus ostendit luere nempe senes eorum pœnas, quæ peccaverint juvenes. Quare mox juvenesque senesque hortatur, ut petant a Cornuto miseris viatica canis, hoc est, certam rationem ita vitam instituendi, ut senes facti,

nulla propter prioris vitæ peccata perpetiantur incommoda. Casaub.— Lapidosa] Id est, Tartarea. Tartarus enim articulos, et ossa invadit, et est materia calculosa et gypsacea, qualem dentibus interdum abradimus.— Chiragra] Morbus ille in articulis manuum chiragra, pedum podagra dictus. Lubin.

59 Fregerit] Dissolverit.-Articulos] Juncturas, et membrorum nodos.Veteris, &c.] Brevis similitudo, a vetustis arboribus, cujus rami jam arescere, frangi et decidere incipiunt. Idem.

60 Tuo, &c.] Antapodosis. Tunc sero ingemiscunt dies vitæ suæ crassos, obscuros, caliginosos et torpentes jam præteriisse, et præterita sua studia ac vota damnant.-Crassos] Intelligit autem obscuram et ingloriam vitam, quam nocti et morti similem egerunt. Vel tempus intelligit, in aëre crasso actum: qualis est aër vaporariorum, et omnium locorum, quos Sol suis radiis non illustrat. Casaub. -Lucemque, &c.] Vitam veluti nubilo involutam, qualis eorum est, qui vivi mortui sunt. Et lux palustris, opponitur Soli puro, quo fruuntur, qui in illis voluptuosis locis non morantur. Casaub.

61 Et sibi] Gravi pœnitentia afficiuntur, ob vitam anteactam.-Seri] Nomen pro adverbio; Sero, dicit: nam elapsa revocari nequit. Lubin.

62 At te, &c.] Sensus est: At tu, o Cornute, vitæ ac studiorum tuorum longe aliam subductam rationem tenes; quem juvat humanioribus disciplinis, dies et noctes immori et immorari.-Te] Emphatice: Qui longe alia quam vulgus tractes.-Nocturnis, &c.] Libris Stoicorum, quos nocturno etiam tempore evolvis. Sic Horatius: 'Vos exemplaria Græca Nocturna versate manu, versate diurna.'-Impallescere] Nocturnis vigiliis et studiis pallorem contrahere. Lubin.

63 Cultor, &c.] Tu enim juvenum

præceptor, cultor et informator, illorum aures ab omnibus sordibus et opinionibus purgatas, fruge Cleanthea, et Stoica disciplina inseris et implantas. Lubin.-Purgatas, &c.] Colis, inquit, juvenum animos: atque, ut peritus colonus, primum a vitiorum sentibus eos purgas; deinde fruge inseris moralis Philosophiæ Stoicorum. Pro animo aures nominat, quia auditu doctrinæ percipiuntur.—Inseris, &c.] Variata per hypallagen locutio: non enim arva serimus in fruge, sed frugem in arvis. Sic et auribus fruges, id est, disciplinæ inseruntur, non frugibus aures. Cleantheam dixit, pro Stoica. Casaub. Fuit Cleanthes Phanis filius, Zenonis, cui successit, auditor. Hujus diligentia abiit in proverbium. Nam ubi quid summa cura et industria elaboratum significamus, ad Cleanthis lucernam elabora. tum dicimus. Lubin,

64 Petite] Sensus est: Vos omnes, quibus vita et salus curæ est, quicunque etiam estis, hinc ex sapientia, et quidem disciplina Stoica, certum finem, ad quem vestra dicta et facta spectent, diligite; et vobis senio confectis canisque, viatico hoc prospicite.-Juvenesque, &c.] Omnium enim et singulorum interest, ut sapiant, Idem.

6

65 Finem] Hoc enim cum primis Philosophia docet, ne jactemur, sed aliquid certi voto expetamus. Horatius: Certum voto pete finem.'— Miserisque] Senibus canescentibus. Miseris, quia senes nisi sapientiæ viatico muniti sint, miseri sunt futuri. -Viatica] Philosophiam et sapientiam. Alludit ad apophthegma Biantis: 'Certe optimum virtus viaticum.' Lubin.

66 Cras, &c.] Inseritur jam desidis cujusdam juvenis dialogismus, dicentis: Quod jubes, cras exsequar, et cras virtutis et sapientiæ studium serio, et sedulo capessam. Idem. Cum illud jam venit, ibi rursus idem quod

se hodie facturum pollicebatur, cras fiet. Quid, &c.] Quid? nimirum adeo me arges? Quasi magnum et immensum aliquod temporis spacium, a te petam? Nempe unicum tantum diem donas.-Quasi, &c.] Sic juvenes admoniti, ut vitia corrigant, studiaque virtutis et litterarum suscipiant, diem ex die ducunt; nam quia dies unus vitæ vel modica pars multesima est, ideo jacturam unius diei pro nihilo pendunt. Casaub.

67 Sed cum lux] Respondet Persius; Cum jam ex illo cras hodie factum, et lux illa altera, qua te incepturum promittebas, venit, tu nondum incipis, et aliud atque illud cras tibi postulas. Lubin.

68 Cras, &c.] Cras enim cum transit, jam heri esse incipit.—Ecce, &c.] Ut cras illud nunquam tibi hodie fiat. Sic crastina dies finem nullum habet.

69 Egerit] Egerere hic est de totius vitæ summa paulatim absumere: ut qui condita in penu per partes promunt. Casaub.-Et semper] Sensus est Et sic per hoc cras, paullum tuæ vitæ, ac ætatis ultra, præterlapsum et præteritum erit, quod nunquam rursus adsequi possis. Lubin. Vel, Paulatim semper erit tibi ætas grandior, et propius ad metam accedes. Casaub.

70 Nam, &c.] Sensus est: Cras illud paullo ante prius vel ultra erit, et tibi nunquam apprehendi potest. Non magis quam rota in curribus posterior, priorem quamvis assidue sequitur, nunquam tamen assequitur. Quanto enim posterior magis progreditur, hoc prior magis præcedit.— Temone sub uno] Lignum est currus inter equos intermedium, jugum continens. Lubin.

71 Canthum] Ferrum, quo rotæ extremitates vinciuntur, et apsides muniuntur. Idem.

73 Libertate, &c.] Indicat, quidnam Philosophorum votum et illud adeq sit, quod Sapientiæ studio affectetur >

Nimirum, vera libertas.-Libertate] Animi scilicet, non corporis. Id est, ad libertatem homo, si verus homo es, adspires oportet.-Non hac] Non hac corporis libertate, quam per manumissionem etiam vilissima quæque mancipia consequuntur.-Ut] Id est, ubi, vel cum.— -Quisque, &c.] Velina

tribus numero aliarum tribuum accessit, et qui circa Velinum lacum habitabant, Romam translati sunt. Romæ autem erat consuetudo, ut qui ex manumissione cives Romani efficiebantur, in numero civium Romanoram frumentum publicum acciperent. Vet. Sch. Quisque, &c.] Jam factus Publius, qui jam prænomen, utpote liber, adeptus est. Non soli liberi prænominibus utebantur. Servi autem cum liberabantur, solebant familiæ prænomen accipere, et consequebantur tria nomina, ut reliqui Romani liberi. Prænomen enim familiæ et patroni capiebant, et suum retinebant, et a fine tribus nomen solebat adjungi, ut P. Licinius Velina.-Velina] Solebant manumissi in tribus distribui, ut in Tarentinam, Stellatinam Fabiam, Velinam, et alias. Erat autem hæc tribus, vel circa Velinun lacum, aut Velium collem. Est autem auferendi casus, id est, in tribu Velina. Lubin.

74 Emeruit] Meruit, nactus est, simul ac servitutem exuit, et servus esse desiit.-Scabrosum] Vile, asperum, vel etiam corruptum, qualia illa frumenta publica. Solebat autem civibus Rom. frumentum publice per tesseram dari, et quidem gratis in singulos modios, Publii Clodii beneficio. -Tesserula] Signo frumentario, quo exhibito frumentum a principe dabatur. Lubin.

75 Heu, &c.] Id est, Heu cives Romanos, veritatis steriles et inanes, ac a vero et recto alienissimos.-Quibus, &c.] Quos manumittebant, eos alapa percussos circumagebant, et liberos confirmabant. Unde manumissio dic

ta, quod manu mitteretur. Quiritem autem singulariter abusive dixit, licentia Poëtica. Nam sicut pater conscriptus non dicitur, ita nec Quiritem dicere possumus. Vet. Sch.Quibus una] Ratio, cum veritatis ignari sint. Id est, Quibus vel una vertigine pessimus quisque circumactus, et in gyrum ductus, Quiris et civis Romanus, redditur. Lubin.

76 Vertigo] Inter alios manumissorum ritus, fuit, quæ hic vertigo dicitur, Græcis περιδίνησις et περιστροφή ; cum manumittendus dextra prehensus, a domino in orbem rotabatur: inde circumagi, pro liberari. Casaub.

Hic, &c.] Sensus est: Si hæc libertas vera est, quid obstat quo minus etiam vilissima quæque mancipia libera sint. Etenim hic Dama vilissimus est agaso, insulsus, stupidus, et mendax: simul dominus eum in gyrum circumverterit, et circumduxerit, a vestigio in ipso temporis articulo liber exit.-Dama] Pro quovis vilissimo servo.-Non, &c.] Ne trium quidem assium æstimandus, vilis, nihili.-Agaso] Est equorum vel asinorum agitator. Lubin.

Turnebus

77 Vappa] Proprie quod neque vinum, neque acetum est. Hoc loco pro insulso et insipido nebulone ponitur. Et, &c.] Conjungit vitia corporis, vitiis animi, ut ipsum minoris, et denique nihili ostendat. Est autem lippus cui oculi fluunt. XXVI. 14. pro improbo.-In, &c.] In re vilissima, ac nullius precii. Est proprie farrago, quadrupedum pabulum.-Mendax] Fraudulentus, perfidus, qui jumentorum cibariis se non temperet. Lubin.

78 Verterit, &c.] Subintellige simul, vel ubi in gyrum verterit et circumegerit.-Hunc, &c.] Damam, mancipium nequissimum.-Momento, &c.] Puncto illo temporis, quo turbo ille, vel gyrus, et circumactio fit, liber evadit. Idem.

79 Marcus Dama] Manumissis enim

prænomina dabantur, ut Marci, Publii, Quintii.-Papa!] Est interjectio admirantis per Ironiam.-Marco, &c.] Quasi indignum hoc sit ejusmodi egregio viro credere non velle. Ironia vehemens, et sunt verba vilis parasiti, qui illorum uni turpiter adulabatur. Casaubon. Turnebus 11. 19. -Spondente] Fidem suam pro alio interponente. Lubin.

80 Marco, &c.] Tune palles, et trepidas, et injustam sententiam exspectas judice tam sapiente et accurato? Idem.

81 Marcus, &c.] Est etiam testis Marcus noster, quem nemo unquam rejecerit.-Assigna] Potest etiam Marcus tabellas obsignare, et testamentum condere. Idem.

82 Hæc, &c.] Ironia. Hæc sine omni dubio est sola, genuina, et vera libertas, quæ nobis donatur, cum pilea accipimus. Illud porro pileum in Feroniæ templo raso capite induebant. Pileus autem libertatis indicium. Idem.

83 An, &c.] Sensus est: An quisquam alius liber est, vel liber etiam censeri potest, nisi ille qui sub nullius imperio et dominio, suo arbitratu vivit? Idem.

84 Licet, &c.] Assumptio syllogismi est, quam postea negat Stoicus.

85 Bruto, &c.] Qui et ipse liberrimus fuit, et populo Romano exactis Regibus libertatis auctor extitit.— Mendose, &c.] Respondet ad hunc syllogismum Persius. Propositionem admittit, adsumtionem negat. Idem.

86 Stoicus hic] Hic, ó deîva. Vel ego Stoicus, et hic pro Ego: etiam de Cornuto ad quem scribit, potest accipi. Acetum pro acrimonia judicii. Casaub.-Aurem, &c.] Cujus aures mordaci aceto, accurata, et acuta disciplina, et ingenii sagacitate, lotæ, purgatæ ac eruditæ sunt. Lubin.

87 Hoc, &c.] Verba Stoici, vel Persii. Majorem propositionem accipio, et concedo; sed quod inde colligis,

quod tibi vivere liceat ut velis, illud pernego, et cum tuum non sit, tu illud tolle. Idem.

88 Vindicta] Virga est, qua manumittendi a Prætore in capite pulsantur: ideo dicta, quod eum vindicat libertati. Masurius autem hic Sabinus legis consultus fuit: et Rubricas, vocat mininm, quo tituli legum annotabantur. Vet. Sch.-Vindicta, &c.] Assumptionem liberti negarat Persius, quare ipsam probare Dama libertus adnititur ex adjunctis, quod vindicta prætoris liber pronunciatus, jam ut velit, et libeat, sibi liceat etiam vivere.--Vindicta] Pro genere illo manumittendi. Erat enim virgula lignea, qua caput manumittendi percutiebatur, cum his verbis: Liber esto. Dicitur autem vindicta a vindicare; id est, in libertatem asserere.-Meus] Liber, mei juris et arbitrii. Lubin.

cem.

89 Cur mihi, &c.] Hæc, ut dictum, de libertate civili intelligenda. Lubin. 90 Excepto] Omnia facere mihi licet, unico exempto, ne in leges pecEst autem hic excepto, non nomen auferendi casu, sed verbum.-Masuri] Masurium Sabinum JCtum intelligit, qui Tiberii tempore doctissimus et eques Romanus.-Rubrica] Pro Legibus, cujus initia minio, aut rubrica notabantur. Turneb. IV. 5. 91 Disce, &c.] Quando, quid vera libertas sit, ignoras; disce : sed ut discere possis, anilia deliramenta, adfectus, iram, et dolorem, qui veritati of ficiunt, tam diu depone, et exue.→ Naso] Alludit ad canum naturam, qui corrugatis naribus iram indicant.

Rugosaque, &c.] Sanna, ut Sat. 1. dictum, est nasi corrugatio. Lubin.

92 Dum, &c.] Tam diu illa depone, dum te meliora et veriora edoceo, et veteres avias, inveteratas, et diu conceptas animo opiniones, aniles ineptias, quas tanto tempore animo concepisti, et fovisti, tibi de pulmone, pectore et præcordiis, in quibus illæ altas radices egerunt, extraho et evel

lo.-Avias] Quæ tanto tempore in animo ejus habitarint, ut jam aviæ censeri possint, et alias atque alias opiniones e se produxisse: vel, quas pner ex avia didicerit. Casaubonus per veteres avias intelligit opinionem nobilitatis et arrogantiam ventosam, cujus sedes in pulmone. Lubin.

93 Non, &c.] Refutat jam Damæ objectionem, quod non prætoris sit, hominibus stultis, sapientiam, et hominibus animo servis, libertatem animi concedere, sed sapientum et philosophorum. Lubin.-Tenuia, &c.] Scelera et majora flagitia vetant leges. Officia rerum, id est, servanda in rebus agendis, non docent leges nisi Taxчμeρas. Philosophi vero accurate explicant, quæ boni viri sint officia, in omni re etiam minima: puta victu, vestitu, aliisque etiam minutioribus. Casaub. Vel tenuia, quæ subtiliter et acute justum ab injusto, decorum ab inhonesto discernere possint. Turneb. xx. 1.

94 Atque, &c.] Id est, Artem et scientiam permittere, et concedere. Id est, Rationem qua aliquis sciat hac veloci vita recte uti. Lubin.

95 Sambucam, &c.] Longe citius et facilius sambucam, aut aliud quodvis Instrumentum Musicum, alto, prægrandi, et vasto alicui militum servo, et caloni (qui tamen Musicam nunquam didicit) aptaveris, et vel asinum lyræ et fidibus canendis aptum reddideris. Sambucam] Nos nablium vel harpam vocamus: potest etiam intelligi de Machina bellica, quæ cytharæ in morem funibus intenditur, qua utebantur in expugnatione oppidorum.-Caloni] Calones militum servi, qui vallum, aquam et ligna ferebant: kaλov enim lignum significat. -Alto] Procero, longo, et bardo. Illi enim magni plerumque stupidiores. Idem.

96 Stat, &c.] Sensus est: Quin ipsa etiam humana ratio contra stat, et repugnat, et unicuique in secretam

aurem tacite gannit, et insusurrat, ne illud facere cuiquam liceat, et ne quis illud tentet, quod ignorat, et nunquam didicit, et quod si quis tentet agere, illud agendo vitiabit. Est enim gannio, vulpium proprium. Hic pro secreto admonet, et in aurem immurmurat et insusurrat. Lubin.

97 Quod, &c.] Egregie dixit: Quod quis agendo contaminat, et fœdat, ut si Medicus fabrilia tractet. Ita etiam Prætor, si ipse forte stultus, stultis sapientiam conetur impartiri. Idem.

98 Publica lex] Publica hominum lex non scripta, sed nobiscum nata, et ipsa natura hoc fas, id est, hanc justitiam et æquitatem continet et unicuique dictitat; ut unusquisque artem quam didicit, exerceat.-Continet] In se complectitur. Lubin.

99 Ut, &c.] Naturæ gentium jure constitutum est, ut debilis inscitia cujuscunque artis imperitus, et propterea impotens ad illam exercendam : nam imperitia àdvvaμía quædam est; teneat vetitos, id est, habeat pro vetitis ac sibi interdictis actus nempe, quos nescit. Casaub.—Teneat] Id est, contineat, inhibeat, et quasi remoretur; et malim, Ut teneat, substituere.

Vetitos actus] Sublimes, difficiles, tuis humeris et viribus majores, et ob ignorantiam tibi prohibitos et vetitos. Idem.

100 Diluis, &c.] Confirmat superiorem propositionem adhuc similibus ab arte medica, et navem agendi.Diluis] Cum aliis pharmacis commisces et temperas.-Elleborum] Quo insanus vel ægrotus purgetur. Hic pro quovis medicamento ponitur.-Certo, &c.] Non ad trutinam, sed ad stateram retulit, quæ punctis et unciis signatur. Vet. Sch.-Certo, &c.] Metaph. a statera. Id est, debito pondere, mensura, et proportione, ad stateram examinata, ne plus minusve medicamenti, quam par est, ægroto propines.-Compescere] Temperare, corrigere, emendare. Lubin.

« PredošláPokračovať »