Obrázky na stránke
PDF

101 Natura medendi] Ars et ratio medicinae. Idem. 102 Peronatus] Perone calceatus. Est autem pero genus calceamenti rustici. Idem. 103 Luciferi rudis] Astrorum, stellæ polaris, et Cynosuræ ignarus et imperitus: huc pro omnium stellarum cognitione ponitur.— Exclamat] Præ ira et indignatione.—Melicerta.] Fuit Inus et Athamantis regis Thebarum filius, qui, cum pater Athamas furiosns, matrem persequeretur, una cum matre se in mare præcipitem dedit, et miseratione Deum in marina Numina transmutati. Quasi ille ægre ferat suam ditionem, mare, ab rudibus adeo, et imperitis navigari.—Periisse] Remotum et ablatum esse. Casaub. 104 Frontem, &;c.] Pudorem. Templum enim pudoris est frons. Vet. Sch.— Frontem] Id est, Pudorem. Hinc perfricare frontem. Id est, Pudorem et verecundiam removere.— Tibi, &;c.] Sensus est: Si ars vitæ humanæ tibi recto talo vivere, id est, certo, excelso et erecto gradu in virtutis et luonestatis via incedere, dedit, et concessit, liber es.— Recto, &;c.] Metaph. ab illis qui non sunt Scauri, mec obtortis pedibus incedunt, ad

[ocr errors][merged small]

cere. Idem. 107 Quæque, &c.] Id est, Si in omnibus rebus quid bonum, quid malum, quid faciendum, quid demittendum exacte adeo discernere, et dignoscere movisti. Solebant emim bona tanquam camdida, albo lapillo, mala tanquam atra et adversa, nigro signare.— Vicissim] Id est, et contra, vel rursum. Idem. 108 Illa, &;c.] Quæ sequenda nimirum, colore albo, et benigno.—Mor hæc] Mala mimirum et fugienda, migro. Idem. 109 Et, &;c.] Id est, Si moderata a Diis exoptas, et tua sorte contentus vivis.—Presso lare] Re domestica non nimis magnifica, sed mediocri, et humili.—Dulcis, &;c.] Facilis, benignus, et liberalis. Idem. 110 Jam, &;c.] I)efinitio liberalis hominis, ex effectis: Ut jam granaria et horrea, quibus frumenta condis, astringas, mec mimis patefacias: jam nunc eadem laxes, et liberalius inde largiaris.—Jam, &c.] Id est, Modo. Idem. 111 Inque, &c.] Id est, Si nullum avaritiæ et sordium signum in te appareat, et adeo es excelsi animi, ita ut in trivio nummum fixum in luto a pueris, ut sordidos cognoscant, et irrideant, possis transcendere et præterire. Lubin. Vel, Si is es tu, qui possis contemnere lucrum turpe et quod lutulet. Hinc luteum lucrum apud Augustinum. Casaub. 112 Nec, &c.] Id est, Si non immensa et incredibili opum cupiditate et lucri desiderio teneris ; nec gluto gulosus, et inexplebilis: non secus ac helluones, et famelici, ubi edulium aliquod lautius viderumt, salivam deglutiuut, quasi illud jam spe devorent. Gluto sorbere, qui avide gluttit. Gluttus est pars colli qua cibi transmittuntur: ficta vox per Onomatopoeiam: nam glut est imitatio somi, quem edit liquor per angustum tramitem means.— Mercurialem] Ideo dixit, quia ipsum Deum lucri dicunt. Unde et cum sacello pingitur, et a megotiatoribus plurimum colitur. Vet. Sch.—Saliva Mercurialis, cupiditas devorandi lucri. Casaub.—Salivam, &c.] Periphrasi lucrum motat, cui Mercurius praeest. Lubin. 113 Hæc, &;c.] Sensus est: Si has omnes virtutes emumeratas tibi vendicare potes, et dicere: Hæc mea boma sunt, haec ego teneo, et possideo: Tum demum esto vere liber: vere sapiens, idque omnium prætorum vindicta, et ipso adeo Jove dextro favente, et propitio. Idem. 115 Sin, &;c.] Sim vero tu harum virtutum, quæ liberum demum absolvunt, mullam habes: sed cum antea mostræ farinæ, ejusdem pravitatis, et malitiæ mobiscum fueris. Metaph. a panibus.—Ejusdem farinæ] Per omnia similis, ejusdem saporis, et conditionis. Nostrae dixit, modestiæ caussa. Idem. 116 Pelliculam, &c.] Snmta allegoria ab illis, qui corporis vitia egregiis vestimentis tegunt, vel qui alios colores induunt, veteri tamen pelle retemta. Transferendum ad mentem. — Fronte] Externo corporis habitu. Id est, Si quis faciem tuam videat, quantivis precii, politus, syncerus, honestissimus, et optimus. Idem. 117 Astutam, &c.] Id est, Vulpis calliditatem et astutiam.— Vapido] Nebuloso, turbido, minus bono, veterum vitiorum pleno. Metaph. ab aëre turbido. Idem. 118 Quæ, &c.] Quæ superius tibi attributam veram libertatem, et sapientiam, illud jam repeto, et reposco, tibique adimo, et funem vel habemas, servitutis, ante tibi laxatas, et remissas reduco, retraho, et inhibeo. —Supra] Dixit enim supra: * Esto liberque et sapiens.' Lubin.—Repeto] Sic omnia fere exemplaria, non relego, quod et minus convenit huic loco. Casaub. 119 Nil, &;c.] Assumtionis confir

matio, quod nihil secmndum rationem agat, sed in omnibus peccet ; id est, Ratio et sapientia, unde vera libertas, tibi mihil omnino sui haberi concessit; id est, Stultissimus es.-— Digitum, &;c.] Digito sublato ostende, victum te esse a vitiis. Tractum a gladiatoribus, qui victi, ostensione digiti veniam a populo postulabant. Vet. Sch.—Digitum, &c.] Loquitur ex sententia Stoicorum, qui me digitum quidem recte a stultis exseri posse demonstrabant. A solo autem sapiente recte aliquid geri, idque ut probaret, rem simmsit perfacilem, et in qua tamen stultus Dama peccet. Id est, Ne minimum quidem corporis membrum movere potes, quin in culpam et reprehensionem incurras. Turneb. XX. 1. 120 Et, &;c.] Subintellige, Vel in quo tu mom pecces.—Sed, &c.] Sensus est: Sed tu etiam nullo thure litabis, nullis sacrificiis, nullis victimis a DEo impetrabis, ut vel minima semuncia rectæ rationis, exigua mica salis, et sapientiæ, in stultis, et animo servis hæreat. Casaubonus scribit, hæc ita non accipienda esse ut sonant verba: sed, nulla argumentorum ratione obtinebis, oùx èxvucfioreis. Translatum a rebus sacris. 121 Hæreat in, &c.] Ut sapiens ulla ex parte sit, qui mom totus sapit : Ratio Stoicorum ; quia virtutes se mutuo consequuntur. Et nil medium est inter virtutem et vitium. Casaub. —Semuncia, &c.] Dimidiata particula sapientiæ. Est autem semuncia dimidia uncia, poniturque hoc loco pro re admodum exigua. Lubin. 122 Hæc, &c.] Id est, Non miscentur contraria.—Nec, &;c.] Ut quicumque fossor tantum est, et rusticus, tantum abest, ut pantomimum, et artificiosum saltatorem imitetur, ut ne quidem ad tres tantum numeros, tonos, et rhythmos saltationis Bathylli Pantomimi Satyri unquam apte, et congruenter saltaverit; ita neque tu, eum malus, et stultus sis, vel im mimimis secundtim rationem vixeris.— Caetera] Id est, In rebus caeteris omnibus. Locutio Græca. Nam Græci xarà subintelligunt. Id est, Quoad cætera.— Fossor] Homo agrestis, servns, imperitus, idiota. Idem. 123 Tres, &;c.] Ita dicit, ut exiguitatem rei exprimat. Id est, Non obtinebis, ut qui reliqua tota vita pro insipiente ac stulto te geras: in quibusdam tamen actionibus sapiens dicaris.—Numeros] Ita dicit, quod in hujusmodi saltationibus sunt certæ pedum dimensiones. — Moveare, &;c.] Bathyllus pantomimus fuit, Maecenatis libertus. Vet. Sch.—Satyri, &;c.] Fuit Bathyllus Chironomus Pantomi- mus, et saltator gesticulatione utens, et fuit Maeceuatis libertus, quem a Satyra saltatione, et pedum agilitate, cum eximius saltator esset, Satyrum vocat ; non qui saltat Satyrum, sed qui non minus bene quam Satyrus aliquis saltat. Casaub.— Tres, &;c.] Ubi Satyrum Bathyllum vocat pantomimum Bathyllum. Ita omnes antiqui libri in eo versu legunt: at doctissimi viri saturum ibi malunt. Salmasius. 124 Liber ego] Altera Damæ prolepsis, qui nullis Persii argumentis edomitus, liberum tamen se esse comtendit.—Unde, &;c.] Quæso unde hoc tibi sumis et usurpas, quod te liberum dicas, cum tot rebus, tot imperiosissimis dominis subditus et subjectus sis ? Lubìn. 125 An, &c.] Am tu adeo bardus et stupidus es, ut existimes mullum alium esse dominum, nisi a quo vindicta prætoris te liberat?—Dominum] Alium scilicet, quam corporis. Corporis domini sunt homines: animi, vitium et affectus.—Vindicta, &;c.] Cujus dominatum virga, servi caput tangens, dissolvit. Idem. 126 I, puer] Sensus est: Ubi ego vel alius quisquam dominus imperiosa voce pronuncio: I, puer, et strigiles

defer ad balnea Crispini. Cessas adhuc mugator ? Tale servitium, et mandata minantia, te non territant, urgent, et impellunt?—Strigiles] Illis in balneis utebantur. Erant autem velamenta, quibus sudor abstergebatur.—Crispini] Hic Crispinus ordinis Senatorii fuit, et Claudio imperante præfectus prætorii fuit, consularibus insignibus donatus. Lubin. 127 Si, &;c.] Dominus nimirum aliquis, ubi haec imperiosa voce dixerit. —Servitium acre] Corporis sc. et civile. Idem. 128 Te, &c.] Eipovix&s hæc dicumtur, et sime interrogatione omnino legenda. Casaub.—Nec, &;c.] Id est, Nulla extrinseca, aut externa violentia, ut verbera aut flagra, te invadit, et nervos ac membra corporis tui externo dolore adficit. Lubin. 129 Sed, &;c.] Antapodosis dissimilitudinis. Sensus est : Sed quamvis nullo corporis servitio externo detimearis, tamen si intus et in jecore, pectore et animo tuo, alii imperiosissimi domini tibi nascuntur, et contrarii adfectus te in quævis flagitia agitant, quæso, qua fronte liberum te appeilas ?—In jecore] In quo sedem adfectuum arbitrabantnr. — Ægro] Multis vitiis et animi morbis adfecto. Idem. 130 Nascantur, &c.] Adfectus omnium gravissimi, et imperiosissimi, et sævissimi.—Qui, &c.] Id est, Quomodo tu non pari servitio premeris? — Eaeis] Abis vel evadis : sic dicimus impune abire. Idem. 131 Atque hic] Servus scilicet, qui corpore servitium servit.—Ad strigiles] Ad balnea deferendos, et alia herilia imperia exsequenda.—Scutica] Flagellum. Idem. 132 Mane, &c.] Inducit jam Damam tanquam pigrum, ab Avaritia excitari, et objurgari.—Piger] Ut motet eum etiam pigritiæ inservire.—Surge] Verba Avaritiæ per Prosopopœiam Damam ad quæstum faciendum excitantis.—Eia] Hortantis. Idem. 183 Negas] Poëtæ verba; id est, Si tu te surrecturum negas, illa ulterius instat, et, surge, iterum inquit. — Nom queo] Si tu dicas: Non queo surgere.—Surge] Verbum Avaritiae, importume Damam lecto excutientis. Idem. 134 Et, &;c.] Verba Damae, quid agendum sit dubitantis. — Rogitas] Verbum Avaritiæ, cum indignatione pronunciandum. — Et, &c.] Verba Avaritiæ, rogasne adhuc quid agas ? naviga, advehe Ponto peregrimas merces.—Superdas] Erat Pontici piscis genus, qui in Mæotide optimns capiebatur.---Ponto] Mare Scythiæ, ad quod Ovidius relegatus. Lubin. 135 Custoreum] Castoris testes. Est enim pharmaci gemus.—Stuppas] Limum vile.—Ebenum] Lignum Guaiacum, mascitur in India et Æthiopia, solidum valde et ponderosum. — Lubrica Coa] Vina ex Insula Co, quæ Cycladum in mari Ægæo. Lubrica dicit, nam alvum laxant, et emoiliunt. Idem. 136 Tollere, &;c.] Novum, et optimum piper.—Primus] Alios mercatores præoccupa et anteverte, ut eo carius distrahas.—-E sitiente, &;c.] Qui e navi domum, vel in forum piper deportet.— Sitiens] Non simpliciter πολυδίφιos, sed qui sitim diu tolerat. Casaub. 137 Verte, &;c.] Negotiare, et speciem pro specie commuta. Vet. Sch. Verte, &c.] Negotiare, et speciem pro specie commuta. Vel rerte pro averte, id est, decipe, circumscribe. Casaub.—Jura] Pejera: talia enim suadet avaritia, omnium malorum radix.—Sed, &c.] Respicit autem eo, quod homines. poemarum metu, mon honestatis amore plerumque peccatis abstineant. Heu, §c.] Alii legunt Eheu. Respondet Avaritia : Heu tibi misero! heu homo barde et stolide! si cum Jove vivere, ejusque mandata exsequi contendas, mumquam

rem facies, et vitam inopem ac miseram perages. Lubin. 138 Baro, &c.] Lingua Gallornm barones, vel varomes, dicuntur servi militum, qui utique stultissimi sunt, servi videlicet stultorum. Vet. Sch. Baro] Hujus vocabuli quater meminit Cic. ep. ult. lib. ix. Quidam legunt Varo et Vare : ut Metaph. sit a corpore ad animam.—Baro] Barde, stulte, et stolide. Regustatum. Quod aliquoties cum eodem sale appositum sit. Sic dicimus : Als xpáußm 6dvatos. Lubin.— Digito, &c.] Imopiam summam motat, cui nt micas pauculas reliquas salino temaciter adhærentes revei'at, salinum perterebrandum sit. Turneb. x. 22. 130 Perages] Vitam vives.—Si, &c.] Id est, Si sancte et pie velis vivere, et jusjurandum colere. Idem. 140 Jam pueris, &c.] Jam ab Avaritia persuasus, ad iter succinctus et paratns, pueris et servis tuis sarcimas, pellem et oenophorum accommodas et aptas. Alii legunt hic : Jam puer is.—Pellem] Manticam intelligit, vel involucrum, cui vestes et alia ad iter necessaria includebant. Et, &c.] OEnophorum vas vinum ferens : oîvos emim vinum est, de quo est illnd : * Vertitur oenophoris fundus, semtemtia uobis.' Vet. Sch. OEnophorum] Vas vinarium, quasi vinum ferens. Turneb. xx. 1. 141 Ocyus, §c.] Duplici imtellectu : vel, ut sint verba Damæ servos suos compellantis: Ocyus hæc ad navem mihi deferte. Vel, sunt Poëtæ : Ocyus tu ad navim festiuas, et properas. Nihil, $c.] Verba Poëtæ. Nihil te remoratur, quim e vestigio mare Egæum vasta trabe, et magnis mavibus rapias, et trajicias. Lubin. 142 AEga um] Pro omni mari. Est enim Ægæum pars maris Mediterranei prope Græciam, Europam ab Asia dividens. Rapias] Velociter petas et rapide seces. Hyperbole. —Nisi, &c.] Nihil te navigaturum remoratur, nisi sola Luxuria.—Solers] Blanda, et ingeniosa contra Avaritiae persuasiones. Illa enim prædulce malum.— Ante] Anteqnam maviges. Idem. 143 Seductum] Nisi illa te antequam navem conscendas, suis illecebris seductum, et a proposito et priori sententia deturbatum moveat, et moneat.—Quo, &;c.] Quasi dicat: Quomam tu, insane et stolide, tanta animi concitatione ruis ? et quid tibi vis, et quid quæris ? Idem. 144 Calido, &;c.] Ut sit: Tibi furioso et insano, sub calido et incenso pectore, mascula et atra bilis ita intumuit, qua percitus insanis et furis. —Mascula, &c.] Fortis, virilis, et valida. Luhin. 145 Intumuit] Ita dicit, ut vehementiam iræ aut furoris notet.—Urna, &c.] Cicuta calorem in mobis frigoris sui vi extinguit. Unde sacerdotes Cereris Eleusiniæ liquore ejus ungebantur, ut a concubitu abstinerent. Vet. Sch.—Quam] Quam bilem vel insaniam integra cicutæ urna suo frigore non extinxerit, nec integra Ellebori libra hunc insaniæ furorem sanaverit. Lubin.—Quam, &c.] Cicutam vulgo appellarunt herbam catharcticam, ut Horatius: * Quæ poterunt munquam satis expurgare cicutæ.” Si quis cicutam hic intelligit, quæ róvetov Græce dicitur, næ is magnopere errat. Per cicutam hic lathyridem intelligit, quæ caulem habet ferulaceum et concavum imamemque. Unde apud Poëtas cicuta pro calamis quibus fistulant pastores Salmas. Plin. Exer. Turn. xxi. 8. xx. 1.—Urna] Hyperbole. Cum vel obulns cicutæ hominem extinguat. Lubin. 146 Tun', &c.] Verba Luxuriæ ad Damam: Tune vir talis, et tantus, in talibus dignitatibus constitutus navigabis?—Tibi, &c ] Recenset incommoda navigationis. Id est, Adeone insanis, ut tibi tanto viro, canmabinis

rudentibus sedem fulciri velis, $edemti in transtris vice mensæ, et duras rudentes tibi sedilia esse ; qui in elegantibus et mollibus lectulis discumbere antea solitus sis. Ergo fulto ad hominem, non ad transtrum referendum.—Fulto, &c.] Tibi imposito ut fulciaris. Turnebus xx. 1. 147 Caena, &c.] Sordida et famelica. —Transtro] Transtra remigum sedilia sunt in navibus.— Vejentanumque] Erat autem vinum Vejentanum, saporis admodum ingrati, et mascebatnr Veiis in opido Hetruriæ.— Rubellum] A colore rubro. Lubin. 148 Eachalet] Exhalare hic pro fundere vel emittere vinum, quod exhalat tetrum picis odorem. Casaub.— Pice, &;c.] Foetida et male olenti pice corruptum: pice enim vasa, et omnia pæne in mavibus oblita.—Obba, &;c.] Poculum latioris fundi, ita ut sedere videatur. Propire vcro dolium vel utrem significat. Lubin. 149 Quid petis] Satius est Romæ sine labore et periculis parvum lucrum facere, quam in mari non sime vitæ discrimine magnum.—Hic] Romæ nimirum.—Quincunce, &c.] Usura mediocri et moderata. Estautem quincunae pars assis, quinque uncias habens, quem modestum appellat, quod olim legibus probaretur. Opponuntur autem inter se quincunae modestus, et avidi deunces. Deunae integer assis est, demta mma uncia, vel undecim unciae. Turnebus xx. 1. 150 Nutrieras] Paulatim auxeras. Pulcre dixit, pro fœnore.—Peragant] Praestent, exhibeant.—Avidos] Inexplebiles et avaros, quos “avaritia augeri cupis. Sudore] Emphatice. Periculo ac labore, dum peregrinus mavigas. Alii sudare legunt. Lubin. 151 Indulge, &c.] Adhortatur jam Luxuria Damam ad voiuptatem ex adjunctis.— Curpamus, &;c.] Delitiis fruamur. Est autem Metaph. a fructibus.—Nostrum, &c.] Ex Epicureorum sententia dicit, qui illud tantum

« PredošláPokračovať »