Obrázky na stránke
PDF
ePub

101 Natura medendi] Ars et ratio cere. medicinæ. Idem.

102 Peronatus] Perone calceatus. Est autem pero genus calceamenti

rustici. Idem.

103 Luciferi rudis] Astrorum, stellæ polaris, et Cynosuræ ignarus et imperitus hic pro omnium stellarum cognitione ponitur.-Exclamat] Præ ira et indignatione.-Melicerta.] Fuit Inus et Athamantis regis Thebarum filius, qui, cum pater Athamas furiosus, matrem persequeretur, una cum matre se in mare præcipitem dedit, et miseratione Deum in marina Numina transmutati. Quasi ille ægre ferat suam ditionem, mare, ab rudibus adeo, et imperitis navigari.-Periisse] Remotum et ablatum esse. Casaub.

104 Frontem, &c.] Pudorem. Templum enim pudoris est frons. Vet. Sch.-Frontem] Id est, Pudorem. Hinc perfricare frontem. Id est, Pudorem et verecundiam removere.Tibi, &c.] Sensus est: Si ars vitæ humanæ tibi recto talo vivere, id est, certo, excelso et erecto gradu in virtutis et honestatis via incedere, dedit, et concessit, liber es.-. -Recto, &c.] Metaph. ab illis qui non sunt Scauri, nec obtortis pedibus incedunt, ad animum. Græcis oploπodeîv ev Tập Bio. Est enim talus hic ima pars pedis, sive os quod juxta calcaneum extuberat. Turnebus XVIII. 12.

105 Ars] Ratio et Sapientia, ars vitæ humanæ.-Et, &c.] Id est, Ita verum a falso, bonum a malo discernis et dignoscis, ut falsa veritatis et vitia virtutis specie, nulla ratione te possint decipere tibique imponere. Lubin.

106 Subærato] Quod subtus vel interius æs loco auri habeat.-Mendosum, &c.] Id est, Non solidum crepat, sed maligne respondet percussum, ut Sat. III. dixit, et absurdum sonum edit. Ut et tu ita quid verum aut fictum, quid genuinum, et adulterinum, possis discernere et internos

Idem.

107 Quæque, &c.] Id est, Si in omnibus rebus quid bonum, quid malum, quid faciendum, quid demittendum exacte adeo discernere, et dignoscere novisti. Solebant enim bona tanquam candida, albo lapillo, mala tanquam atra et adversa, nigro signare.Vicissim] Id est, et contra, vel rursum. Idem.

108 Illa, &c.] Quæ sequenda nimirum, colore albo, et benigno.-Mox hæc] Mala nimirum et fugienda, nigro. Idem.

109 Et, &c.] Id est, Si moderata a Diis exoptas, et tua sorte contentus vivis.-Presso lare] Re domestica non nimis magnifica, sed mediocri, et humili.-Dulcis, &c.] Facilis, benignus, et liberalis. Idem.

110 Jam, &c.] Definitio liberalis hominis, ex effectis: Ut jam granaria et horrea, quibus frumenta condis, astringas, nec nimis patefacias: jam nunc eadem laxes, et liberalius inde largiaris.-Jam, &c.] Id est, Modo.

Idem.

111 Inque, &c.] Id est, Si nullum avaritiæ et sordium signum in te appareat, et adeo es excelsi animi, ita ut in trivio nummum fixum in luto a pueris, ut sordidos cognoscant, et irrideant, possis transcendere et præterire. Lubin. Vel, Si is es tu, qui possis contemnere lucrum turpe et quod lutulet. Hinc luteum lucrum apud Augustinum. Casaub.

112 Nec, &c.] Id est, Si non immensa et incredibili opum cupiditate et lucri desiderio teneris; nec gluto gulosus, et inexplebilis: non secus ac helluones, et famelici, ubi edulium aliquod lautius viderunt, salivam deglutiunt, quasi illud jam spe devorent. Gluto sorbere, qui avide gluttit. Gluttus est pars colli qua cibi transmittuntur: ficta vox per Onomatopœiam: nam glut est imitatio soni, quem edit liquor per angustum tramitem means. - Mercurialem] Ideo

dixit, quia ipsum Deum lucri dicunt. Unde et cum sacello pingitur, et a negotiatoribus plurimum colitur. Vet. Sch-Saliva Mercurialis, cupiditas devorandi lucri. Casaub. Salivam, &c.] Periphrasi lucrum notat, cui Mercurius præest. Lubin.

113 Hæc, &c.] Sensus est: Si has omnes virtutes enumeratas tibi vendicare potes, et dicere: Hæc mea bona sunt, hæc ego teneo, et possideo: Tum demum esto vere liber: vere sapiens, idque omnium prætorum vindicta, et ipso adeo Jove dextro favente, et propitio. Idem.

115 Sin, &c.] Sin vero tu harum virtutum, quæ liberum demum absolvunt, nullam habes: sed cum antea nostræ farinæ, ejusdem pravitatis, et malitiæ nobiscum fueris. Metaph, a panibus. Ejusdem farina] Per omnia similis, ejusdem saporis, et conditionis. Nostra dixit, modestia caussa. Idem.

116 Pelliculam, &c.] Sumta allegoria ab illis, qui corporis vitia egregiis vestimentis tegunt, vel qui alios colores induunt, veteri tamen pelle retenta. Transferendum ad mentem, -Fronte] Externo corporis habitu. Id est, Si quis faciem tuam videat, quantivis precii, politus, syncerus, honestissimus, et optimus. Idem.

117 Astutam, &c.] Id est, Vulpis calliditatem et astutiam.- Vapido] Nebuloso, turbido, minus bono, veterum vitiorum pleno. Metaph. ab aëre turbido. Idem.

matio, quod nihil secundum rationem agat, sed in omnibus peccet; id est, Ratio et sapientia, unde vera libertas, tibi nihil omnino sui haberi concessit; id est, Stultissimus es.-- Digitum, &c.] Digito sublato ostende, victum te esse a vitiis. Tractum a gladiatoribus, qui victi, ostensione digiti veniam a populo postulabant. Vet. Sch.-Digitum, &c.] Loquitur ex sententia Stoicorum, qui ne digitum quidem recte a stultis exseri posse demonstrabant. A solo autem sapiente recte aliquid geri, idque ut probaret, rem sumsit perfacilem, et in qua tamen stultus Dama peccet. Id est, Ne minimum quidem corporis membrum movere potes, quin in culpam et reprehensionem incurras. Turneb. xx. 1.

120 Et, &c.] Subintellige, Vel in quo tu non pecces.-Sed, &c.] Sensus est: Sed tu etiam nullo thure litabis, nullis sacrificiis, nullis victimis a DEO impetrabis, ut vel minima semuncia rectæ rationis, exigua mica salis, et sapientiæ, in stultis, et animo servis hæreat. Casaubonus scribit, hæc ita non accipienda esse ut sonant verba: sed, nulla argumentorum ratione obtinebis, oỷk KVIKhσEIṢ. Translatum a rebus sacris.

121 Hæreat in, &c.] Ut sapiens ulla ex parte sit, qui non totus sapit: Ratio Stoicorum; quia virtutes se mutuo consequuntur. Et nil medium est inter virtutem et vitium. Casaub. -Semuncia, &c.] Dimidiata particula sapientiæ. Est autem semuncia dimidia uncia, poniturque hoc loco pro re admodum exigua. Lubin.

118 Quæ, &c.] Quæ superius tibi attributam veram libertatem, et sapientiam, illud jam repeto, et reposco, tibique adimo, et funem vel habenas, servitutis, ante tibi laxatas, et remissas reduco, retraho, et inhibeo. -Supra] Dixit enim supra: liberque et sapiens.' Lubin.-Repeto] Sic omnia fere exemplaria, non relego, quod et minus convenit huic loco. Casaub. 119 Nil, &c.] Assumtionis confir- congruenter saltaverit; ita neque tu,

'Esto

122 Hæc, &c.] Id est, Non miscentur contraria.-Nec, &c.] Ut quicunque fossor tantum est, et rusticus, tantum abest, ut pantomimum, et artificiosum saltatorem imitetur, ut ne quidem ad tres tantum numeros, tonos, et rhythmos saltationis Bathylli Pantomimi Satyri unquam apte, et

cum malus, et stultus sis, vel in minimis secundum rationem vixeris. Catera] Id est, In rebus cæteris omnibus. Locutio Græca. Nam Græci Kaтà subintelligunt. Id est, Quoad cætera. Fossor] Homo agrestis, servas, imperitus, idiota. Idem.

123 Tres, &c.] Ita dicit, ut exiguitatem rei exprimat. Id est, Non obtinebis, ut qui reliqua tota vita pro insipiente ac stulto te geras: in quibusdam tamen actionibus sapiens dicaris. Numeros] Ita dicit, quod in hujusmodi saltationibus sunt certæ pedum dimensiones. Moveare, &c.] Bathyllus pantomimus fuit, Mæcenatis libertus. Vet. Sch.—Satyri, &c.] Fuit Bathyllus Chironomus Pantomimus, et saltator gesticulatione utens, et fuit Mæceuatis libertus, quem a Satyra saltatione, et pedum agilitate, cum eximius saltator esset, Satyrum vocat; non qui saltat Satyrum, sed qui non minus bene quam Satyrus aliquis saltat. Casaub.—Tres, &c.] Ubi Satyrum Bathyllum vocat pantomimum Bathyllum. Ita omnes antiqui libri in eo versu legunt: at doctissimi viri saturum ibi malunt. masius.

Sal

124 Liber ego] Altera Damæ prolepsis, qui nullis Persii argumentis edomitus, liberum tamen se esse contendit.-Unde, &c.] Quæso unde hoc tibi sumis et usurpas, quod te liberum dicas, cum tot rebus, tot imperiosissimis dominis subditus et subjectus sis? Lubin.

125 An, &c.] An tu adeo bardus et stupidus es, ut existimes nullum alium esse dominum, nisi a quo vindicta prætoris te liberat?-Dominum] Alium scilicet, quam corporis. Corporis domini sunt homines: animi, vitium et affectus.-Vindicta, &c.] Cujus dominatum virga, servi caput tangens, dissolvit. Idem.

126 I, puer] Sensus est: Ubi ego vel alius quisquam dominus imperiosa voce pronuncio: I, puer, et strigiles

defer ad balnea Crispini. Cessas adhuc nugator? Tale servitium, et mandata minantia, te non territant, urgent, et impellunt?—Strigiles] Illis in balneis utebantur. Erant autem velamenta, quibus sudor abstergebatur.-Crispini] Hic Crispinus ordinis Senatorii fuit, et Claudio imperante præfectus prætorii fuit, consularibus insignibus donatus. Lubin.

127 Si, &c.] Dominus nimirum aliquis, ubi hæc imperiosa voce dixerit. -Servitium acre] Corporis sc. et civile. Idem.

128 Te, &c.] Eipwvik@s hæc dicuntur, et sine interrogatione omnino legenda. Casaub.—Nec, &c.] Id est, Nulla extrinseca, aut externa violentia, ut verbera aut flagra, te invadit, et nervos ac membra corporis tui externo dolore adficit. Lubin.

129 Sed, &c.] Antapodosis dissimilitudinis. Sensus est: Sed quamvis nullo corporis servitio externo detinearis, tamen si intus et in jecore, pectore et animo tuo, alii imperiosissimi domini tibi nascuntur, et contrarii adfectus te in quævis flagitia agitant, quæso, qua fronte liberum te appeilas?—In jecore] In quo sedem adfectuum arbitrabantur. Egro] Multis vitiis et animi morbis adfecto. Idem.

[ocr errors]

130 Nascantur, &c.] Adfectus omnium gravissimi, et imperiosissimi, et sævissimi.-Qui, &c.] Id est, Quomodo tu non pari servitio premeris? -Exis] Abis vel evadis: sic dicimus impune abire. Idem.

131 Atque hic] Servus scilicet, qui corpore servitium servit.—Ad strigiles] Ad balnea deferendos, et alia herilia imperia exsequenda.-Scutica] Flagellum. Idem.

132 Mane, &c.] Inducit jam Damam tanquam pigrum, ab Avaritia exci tari, et objurgari.-Piger] Ut notet eum etiam pigritiæ inservire.-Surge] Verba Avaritiæ per Prosopopœiam Damam ad quæstum faciendum èx

citantis.-Eia] Hortantis. Idem.

133 Negas] Poëtæ verba; id est, Si tu te surrecturum negas, illa ulterius instat, et, surge, iterum inquit. -Non queo] Si tu dicas: Non queo surgere. Surge] Verbum Avaritiæ, importune Damam lecto excutientis. Idem.

134 Et, &c.] Verba Damæ, quid agendum sit dubitantis. — Rogitas] Verbum Avaritiæ, cum indignatione pronunciandum. - Et, &c.] Verba Avaritiæ, rogasne adhuc quid agas? naviga, advehe Ponto peregrinas merces.-Superdas] Erat Pontici piscis genus, qui in Mæotide optimus capiebatur.- Ponto] Mare Scythiæ, ad quod Ovidius relegatus. Lubin.

135 Custoreum] Castoris testes. Est enim pharmaci genus.-Stuppas] Linum vile.-Ebenum] Lignum Guaia cum, nascitur in India et Æthiopia, solidum valde et ponderosum.— Lubrica Coa] Vina ex Insula Co, quæ Cycladum in mari Egæo. Lubrica dicit, nam alvum laxant, et emolliunt. Idem.

136 Tollere, &c.] Novum, et optimum piper.-Primus] Alios mercatores præoccupa et anteverte, ut eo carius distrahas.--E sitiente, &c.] Qui e navi domum, vel in forum piper deportet. — Sitiens] Non simpliciter Toλudios, sed qui sitim diu tolerat. Casaub.

137 Verte, &c.] Negotiare, et speciem pro specie commuta. Vet. Sch. -Verte, &c.] Negotiare, et speciem pro specie commuta. Vel verte pro averte, id est, decipe, circumscribe. Casaub.-Jura] Pejera: talia enim suadet avaritia, omnium malorum radix.-Sed, &c.] Respicit autem eo, quod homines- pœnarum metu, non honestatis amore plerumque peccatis abstineant. Heu, &c.] Alii legunt Eheu. Respondet Avaritia: Heu tibi misero! heu homo barde et stolide! si cum Jove vivere, ejusque mandata exsequi contendas, nunquam

rem facies, et vitam inopem ac miseram perages. Lubin.

138 Baro, &c.] Lingua Gallorum barones, vel varones, dicuntur servi militum, qui utique stultissimi sunt, servi videlicet stultorum. Vet. Sch. --Baro] Hujus vocabuli quater meminit Cic. ep. ult. lib. IX. Quidam legunt Varo et Vare: ut Metaph. sit a corpore ad animam.-Baro] Barde, stulte, et stolide. Regustatum. Quod aliquoties cum eodem sale appositum sit. Sic dicimus: Als xpáμẞn ávaтos, Lubin.- Digito, &c.] Inopiam summam notat, cui ut micas pauculas reliquas salino tenaciter adhærentes revellat, salinum perterebrandum sit. Turneb. x. 22.

139 Perages] Vitam vives.-Si, &c.] Id est, Si sancte et pie velis vivere, et jusjurandum colere. Idem.

140 Jam pueris, &c.] Jam ab Ava. ritia persuasus, ad iter succinctus et paratus, pueris et servis tuis sarcinas, pellem et œnophorum accommodas et aptas. Alii legunt hic: Jam puer is.-Pellem] Manticam intelligit, vel involucrum, cui vestes et alia ad iter necessaria includebant. Et, &c.] Enophorum vas vinum ferens: olvos enim vinum est, de quo est illud: Vertitur œnophoris fundus, sententia nobis.' Vet. Sch. -Œnophorum] Vas vinarium, quasi vinum ferens. Turneb. x. 1.

141 Ocyus, &c.] Duplici intellectu : vel, ut sint verba Damæ servos suos compellantis: Ocyus hæc ad navem mihi deferte. Vel, sunt Poëtæ : Ocyus tu ad navim festinas, et properas.- Nihil, &c.] Verba Poëtæ, Nihil te remoratur, quin e vestigio mare gæum rasta trabe, et magnis navibus rapias, et trajicias. Lubin.

142 Egaum] Pro omni mari. Est enim Egaum pars maris Mediterranei prope Græciam, Europam ab Asia dividens. Rapias] Velociter petas et rapide seces. Hyperbole. Nisi, &c.] Nihil te navigaturum

Blanda, et ingeniosa contra Avaritiæ persuasiones. Illa enim prædulce malum. - Ante] Antequam naviges. Idem.

remoratur, nisi sola Luxuria.-Solers] rudentibus sedem fulciri velis, sedenti in transtris vice mensæ, et duras rudentes tibi sedilia esse; qui in elegantibus et mollibus lectulis discumbere antea solitus sis. Ergo fulto ad hominem, non ad transtrum referendum.-Fulto, &c.] Tibi imposito ut fulciaris. Turnebus xx. 1.

143 Seductum] Nisi illa te antequam navem conscendas, suis illecebris seductum, et a proposito et priori sententia deturbatum moveat, et moneat. Quo, &c.] Quasi dicat: Quonam tu, insane et stolide, tanta animi concitatione ruis? et quid tibi vis, et quid quæris? Idem.

144 Calido, &c.] Ut sit: Tibi furioso et insano, sub calido et incenso pectore, mascula et atra bilis ita intumuit, qua percitus insanis et furis. -Mascula, &c.] Fortis, virilis, et valida. Lubin.

145 Intumuit] Ita dicit, ut vehementiam iræ aut furoris notet.-Urna, &c.] Cicuta calorem in nobis frigoris sui vi extinguit. Unde sacerdotes Cereris Eleusiniæ liquore ejus ungebantur, ut a concubitu abstinerent. Vet. Sch.-Quum] Quam bilem vel insaniam integra cicutæ urna suo frigore non extinxerit, nec integra Ellebori libra hunc insaniæ furorem sanaverit. Lubin.—Quam, &c.] Cicutam vulgo appellarunt herbam catharcticam, ut Horatius: Quæ poterunt nunquam satis expurgare cicutæ. Si quis cicutam hic intelligit, quæ Kúvelov Græce dicitur, næ is magnopere errat. Per cicutam hic lathyridem intelligit, quæ caulem habet ferulaceum et concavum inanemque. Unde apud Poëtas cicuta pro calamis quibus fistulant pastores Salmas. Plin. Exer. Turn. xxI. 8. xx..1.—Urna] Hyperbole. Cum vel obulus cicutæ hominem extinguat. Lubin.

146 Tun', &c.] Verba Luxuriæ ad Damam: Tune vir talis, et tantus, in talibus dignitatibus constitutus navigabis?-Tibi, &c] Recenset incommoda navigationis. Id est, Adeone insanis, ut tibi tanto viro, cannabinis

147 Cœna, &c.] Sordida et famelica. Transtro] Transtra remigum sedilia sunt in navibus.— Vejentanumque] Erat autem vinum Vejentanum, saporis admodum ingrati, et nascebatur Veiis in opido Hetruriæ.-Rubellum] A colore rubro. Lubin.

148 Exhalet] Exhalare hic pro fundere vel emittere vinum, quod exhalat tetrum picis odorem. Casaub.Pice, &c.] Foetida et male olenti pice corruptum: pice enim vasa, et omnia pæne in navibus oblita.-Obba, `&c.] Poculum latioris fundi, ita ut sedere videatur. Propire vcro dolium vel utrem significat. Lubin.

149 Quid petis] Satius est Romæ sine labore et periculis parvum lucrum facere, quam in mari non sine vitæ discrimine magnum.—Hic] Romæ nimirum.-Quincunce, &c.] Usura mediocri et moderata. Est autem quincunx pars assis, quinque uncias habens, quem modestum appellat, quod olim legibus probaretur. Opponuntur autem inter se quincunx modestus, et avidi deunces. Deunx integer assis est, demta una uncia, vel undecim unciæ. Turnebus XX. 1.

150 Nutrieras] Paulatim auxeras. Pulcre dixit, pro fœnore.—Peragant] Præstent, exhibeant.-Avidos] Inexplebiles et avaros, quos avaritia augeri cupis. Sudore] Emphatice. Periculo ac labore, dum peregrinus navigas. Alii sudare legunt. Lubin.

151 Indulge, &c.] Adhortatur jam Luxuria Damam ad voluptatem ex adjunctis.- Carpamus, &c.] Delitiis fruamur. Est autem Metaph. a fructibus.-Nostrum, &c.] Ex Epicureorum sententia dicit, qui illud tantum

« PredošláPokračovať »