Obrázky na stránke
PDF

tempusse vixisse putabant, quod genio indulsissent. Vel, Ea demum pars vitæ tuæ, quam mihi, id est, voluptatibus, impendis, vera est vita. Casaub. Turneb. xx. 11. 152 Cinis] Mortuorum enim corpora cremabantur, et in cinerem resolvebantur.—Et Manes] Sic Horat. * Jam te premet mox fabulæque Manes.' Ponit autem Manes pro exequiis, et corpore funerato.—Fabula] Id est, Sermo tamtum de te supererit, præterea mihil. Lubin. 153 Hoc quod, &c.] Horat. * Dum loquitur fugit invida ætas.' Vet. Sch. Vive memor, &c.] Sic Horatius: * Dum licet, in rebus jucundis vive beatus ; Vive memor, quam sis ævi brevis.'—Fugit, &c.] Id est, Tempus vitæ celeriter elabitnr. — Hoc, &c.] Hoc ipsum temporis momentum, quo hæc tibi dico, pars est decerpta inde, et quæ ubi perierit, nunquam sit reditura. Casaub. Turneb. xx. 1. 154 En quid,&c.] Jam Poëtæ verba sequuntur. En egregie et liberrime liberte M. Dama, quid jam agis ? quid ad hæc respondes ? Nimirum omnium vilissimum es mancipium, et ab his duobus imperiosissimis domimis in diversum, ceu hamo piscis, distraheris. Duplici, &c.] Diversis blanditiis et illecebris Avaritiæ et Luxuriæ. — In, &c.] In contrarias partes traheris. Lubin. 155 Hunccine, &c.] Subintellige hamum vel dominum potius.— Subeas, &c.] Id est, Necesse est, ut alternatim vel alternis vicibus modo Avaritiæ, modo Luxuriæ dominium subeas, et ut alternis vicibus Avaritiæ, et Luxuriæ servias.—Alternis] Egregium vocabulum per vices. Nomen pro adverbio. Idem. 156 Oberres] Ita dicit, quia dubii et incerti errant. Idem. 157 Nec, &;c.] N ec tu cum uni illorum dominorum sive Avaritiæ, sive Luxuriæ obstiteris, ejusque servitii jugum semel excusseris, et imperio

instanti et impellenti parere negaris: statim vincula servitutis te omnimo rupisse, et jam liberum esse dicas.— Semel] Non enim semel aliquid recte fecisse satis est, sed requiritur virtutis ἐιs.—Instanti, &;c.] Urgente dominio Avaritiæ, et Luxuriæ. Idem. 158 Rupi, &c.] Id est, Jam liber sum, et omne servitutis jugum excussi. Idem. 159 Nam, &;c.] Ut canis ad funem vel vinculum alligata, ubi diu multumque cum fune et vinculo luctata est, tandem eluctatur, et nodum vinculi abripit, abrumpit, et aufugit. Et tamen illa camis cum fugit, longa vinculi et catenæ pars, qua rursus facile comprehendi, et ad antiquum dominum reduci potest, illi a collo trahitur: Ita dum tu fugis, te non effugis; sed semper præteritorum vitiorum semina tecum geris, quæ elapsum ad pristinos dominos, adfectus, et vitia reducant, atque rursus servitutis vincula collo injiciant.— Arripit, &c.] Lego abripit. Lubin. 161 Dave, &c.] Hunc locum ex Menandri Eunucho traxit, in quo Davum servum Chærestratus adolescens alloquitur, tamquam amorem Chrysidis meretricis derelicturus: idemque tamen ab ea recvocatus ad illam redit. Apud Terentium personæ immutatæ sunt. Vet. Sch.—Dave, &c.] Chaerestratus, ut est apud Mænandrum, sollicite cogitans, caput scabens, et vivum crudumque unguem inter meditandum abrodens, hæc ait, servumaque suum Davum compellat: o Dave, jubeo et impero, ut hæc quæ dicturus sum, cito credas, et certo futura statuas: Ego jam demum aliquando præteritos dolores, et molestias ex meretricio amore perceptas, finire, et Chrysidi valedicere meditor, et certo apud animum constitui. Lubin. 162 Praeteritos] Quos antehac perpessus sum.—Crudum, &c.] Quod imtente aliouid meditantes faciunt. Lub. 163 An, &c.] An ego cognatis meis siccis, sobriis et honestis, tanquam probrum et dedecus obstem et obsim? Verba indignationis plena. Lub. 164 An rem, &c.] Id est, Universa patrimonii mei bona.—IBumore, &c.] Fama mimus bona. Idem. 165 Limem, &c.] Ad obscoenam domum meretriciam, ad quam sæpe adolescentes patrimonii sui naufragium faciunt.— Frangam] Atteram, perdam, dilapidem.—Udas, &c.] Udas fores dixit, quas amatores solentumguento perfundere, et ante januam illarum noctem vigiliis, et cantu transigere. Vet. Sch.—Dum,&;c.] Dum vino et unguento madidus et perfusus, ebrius ante fores Chrysidos meretricis, nocturno tempore cum extincta face, me a transeuntibus agnoscar, camto. Notat multiplicem juvenum insaniam in suffundendis illis modo vino, modo aqua in cardinibus, modo lachrymis. Nec male referas ad lenarnm anuum potationes, Casaub. 167 Euge, &c.] Verba Davi servi lætantis et gratulamtis. Euge, præclare, puer Chaerestrate, nunc vir es, laudo te : Sic tandem sapias, et quid te dignum sit, consideres, et Diis depellentibus et averruncis agnam macta, et sacrifica, quod te a meretrice, tamquam a mala bestia, liberarimt.— Diis depellentibus] Dii depellentes et Averrunci dicuntur Castor et Pollux; Græcis άλe£tkakou kai άποτporaiot, qui prodigia et portenta averruncabant. Turneb. xx. 1. 168 Percute] Macta, sacrifica. — Sed, $c.] Sed tu, o Dave, censesne illam, ubi a me deserta fuerit, ploraturam misereque adflictandam? Quod saxeus ego et truncus sim, si perpeti queam. Idem. 169 Nugaris] Verba Davi. Ergo tu nugaris et vacillas, mec firmus in proposito tuo perseveras. Lubin.— INuguris] Nugas agis cum dicis te velle priores dolores finire: mam ecce ad ingenium redis. Vel sic: Lepidus

mngator es, cum vis videri misericordia duci propter Chrysidis lacrymas; quin tu potius te miserare. Casaub.— Alludit ad petulantem meretricum morem, quæ juvenes amatores solea ct crepida, castigabant, eorumque mates pulsabant. Turneb. xx. 1. 170 Ne, &;c.] ' Sunt autem verba Davi dominum suum salse irridentis. Quasi dicat: Mi domine liere, me festines et trepides usque adeo, ut a servitute meretricia libereris, ne imdigne usque adeo illud jugum meretriciiim tibi videatur, ut more feræ, retibus vef cassibus a meretrice irretitus, ut te liberes et exsolvas, casses mordendo rodas et incidas. Frustra enim illud facies; nam brevi te ultro rursus illi in servitutem dedes. Est Aliegoria, a feris. Est autem Ne velis, hoc loco, Ne non caussale, sed imperandi vim habet.—Arctos, &c.] Vincula firma et valida. Vide Proverbiium : Casses rodere. Lubim. • 171 Nunc, &;c.] Id est, Tibi jam quidem fortis, et imperturbatus videris : at si illa te vocet, continuo aliter animatus eris, et victus labasces uno verbo quam citissime. Lubin. 172 Quidnam, §c.] Loeus ex Terentii Eumucho. Sensus est: Nonne nunc eam accedam : cum ultro ab ipsa accersar, et illa ultro mihi snpplex accedat ? Idem. 173 Si, &;c.] Vera libertas, non illa corporis est, quam prætor, et pilea donánt ; sed animi, qua quis totus et integer, adfectibus et cupiditatibus valedicit, et nunquam illorum retibus rursus implicatur. Lubin.—Integer.] Non fracto animo ex amoris affectu, sed άγιγs ac vere integer. Casaub. 174 Hic hic] Qui nimirum adfectibus valedixit, munquam rursus collum suum illorum jugo subditurus. Hic ille liber est, quem quærimus. Lubin. 175 Festuca, &c.] Viudictam vel virgam intelligit prætoris. Lictor autem dicit, non quod lictor eum manumiserit, sed quod eum liberum et teatum jactitet ; ubi a praetore manumissus est. Apparebant enim Prætori 6. lictores.—In, &c.] Id est, In eo beatum prædicat, quod festuca vel virga prætoris, ipsius caput tangit. Idem. 176 Jus, &;c.] Probat ulterius Damam non esse liberum ex adjuncta ambitione : quod illa ducatur, ac proinde liber esse nequeat.—Palpo] Auferendi casus, non nominandi. Est autem Palpus a palpando. Hic pro blanditiis et illecebris ponitur; quibus homines ad honores alliciuntur. Lubin. Pro tollit, alii libri habent ducit : nec male ducere eum dicitur ambitio, qui ejus causa facit omnia ; ac forte ad amicos deductores camdidatorum respexit. Casaub.—Hiantem] Quasi honoris avidum. Lubim. 177 Cretata] Candidata. Nam qui honores aspirabant, candidati et albis candidisque vestibus incedebant. Lubin.—Vigila, &;c.] Ludis Floralibus omnia semina spargebantur in populum, ut Tellus velut muneribus suis placaretur. Vet. Sch. Maxime propter officia salutationum, quas ante diluculum inchoabant. De labore et vigiliis candidatorum multa Cicero variis locis. Casaub. Vel, ita dicit, quia ambitio hominem non facile sinit quiescere.—Et, &c.] Solebant ambitiosi ludis, viscerationibus, congiariis, et largitionibus, populi gratiam captare. Lubin. 178 Rixanti, &;c.] In legendis leguminibus inter se rixanti, contendenti, et litiganti.—Floralia] Festa in honorem Floræ meretricis instituta, obscoena, et infanda. Erat autem Flora Dea, quæ floribus præest, et leguminibus colitur. De cujus obscoenis sacris vide Lactant. 1. 20. Lubin. Sed hic intelliguntur omnes ludorum species, quos edebant Magistratus, popularem gratiam captamtes. Casaub. 179 Aprici, &c.] Solent senes in Delph. et Var. Clas.

sole hiberno apricantes xal eiAm6epoûwves circa meridiem calidiore, de nugis hoc genus garrire : unde Græcorum proverbium μeo mußpivòs λήpos. Casaub. Turneb. xx. 1.—Quid, &;c.] Quam populo placere, et in admiratione et gratia esse. Ironice. Lubim. 180 Herodis, &c.] Herodes apud Judæos regnavit temporibus Augusti, in partibus Syriæ. Herodiani ergo diem natalem Herodis observant, ut etiam Sabbata: quo die lucernas accensas, et violis coronatas in femestris ponunt. Vet. Sch.—Herodis dies] Persius de superstitione hic agens, exempla ponit eorum hominum, qui Judaicis aut Asiaticis et Ægyptiacis ritibus Romæ uterentur; Judaica religio Romæ peregrina censebatur, solis Judæis urbem incolentibus permissa. Herodis dies, sunt dies quos colit populus qui Herodi paruit: Judæi nempe. Sed præstat interpretari de propria illorum Judæorum secta, qui ab Herode magno, pridem vita defuncto, Herodiani sunt dicti, qui Herodem pro Christo colebant. Dies ergo Herodis, appellat natalem diem Herodis, non quidem veræ yevéorews, sed suscepti regni apud Judæos: nam et illi dies vocabantur natales. Casaub.—Unctaque, &c.] Modum ostendit, quo ille dies ab Herodianis colebatur. Omnium pene gemtium communis fuit ritus, ad gaudii significationem ignem accendere: nec solum in templis lumina accendebant, sed etiam domi quisque suæ, eaque januis ac fenestris appendebant. Casaub. Turneb. xxii. 12. Uncta ergo dicit ob oleum, quod ex lucernis exudabat. Lubim. 181 Dispositæ] In fenestra ordine positæ, et ordinatæ.—Pinguem] Lucem cum pingui nebula aut fumo emiserint.— Vomuere] Pro, Emisere. 182 Portantes, &;c.] Græci scriptores celebrationes diei festi duabus vocibus designare solent, φωσι και o req)av6paori, luminibus et coronamentis. Casaub.—Violas] Coronabant autem et aras, et simulacra Deorum, et fores et januas suas. Lubin.—Rubrum] Catinum rubro colore tinctum intelligit, quod forte argillæ genus rubrum fuerit ; unde illa fictilia conficiebantur, quod cauda thymni compleetebatur. Est autem Hypallage, pro Vas amplexum caudam thymni, et cauda pro toto pisce. Lubin. 183 Natat] Respicit forte ad præceptum Horatii, pisces in magna patina poni debere. Lubin. Vel cum ait, natat, ostendit ex jure solitum comedi. Casaub.—Tumet] Téμeu. 184 Labra, &c.] Id est, Tacito murmure preces tuas superstitiosas concipis et emittis. Lubin. Vel, Frequentas Judæorum proseuchas, et una cum ipsis, murmure vota tua ibi concipis. Casaub. Recutitaque, &;c.] Instituta Judaeorum significat, prop-ter circumcisionem : quam, auctores suos secuti, faciunt. Vet. Sch.—Recutita, &;c.] Recutita dicit ob Judæos apellas, circumcisos, recutitos et præputiatos. Lubin. 185 Tunc, &c.] Id est, Postquam pervasit et occupavit anile hoc vitium ; nigri lemures, supple timentur. Casaub. Mox uma, mox alia superstitio servum te sollicitat: tunc enim nigri lemures, et spiritus nocturni mortalibus adversi et noxii, et pericula ovo in sacrificiis vel inter sacrificandum rupto: tunc gramdes illi .venerandi, et longævi Cybeles matris magnæ Deum sacerdotes et lusca Isidis sacerdos alia superstitione te anxium habent, &c.—Ovoque, &;c.] Sacerdotes, qui explorandis periculis sacra faciebant, observare solebant ovum igni impositum, utrum in capite, an in latere desudaret. Si autem rmp-tum effluxerat, periculum ei portendebat, pro quo factum fuerat, vel rei familiari ejus. Vet. Sch. 186 Hinc, &c.] Galli sacerdotes Cybeles erant, a Gallo Phrygiæ fluumine, cujus aquam qui bibissent, red

[ocr errors]

debantur insani. Et in illo furore genitalia sibi amputabant.—Grundes] Pingues sacrificiis, vel grandævi. Lubin. Postquam animus superstitione depravatus est, tunc adeuntur Matris Deum sacerdotes, et Isiaci : utrumque genus hominum male audiebat. Casaub.—Cum, &c.] Sistrum sacerdotes Isidis portant. Lusca autem, ideo, quod nubiles deformes cum maritos non invenerint, ad ministeria Deorum se conferamt. Vet. Sch.— Sistro] Crepitaculum erat Isidis sacerdotum, άτὸ τοῦ α etew, a quatiendo.— Lusca] Nam nubiles deformes vel aliquo corporis defectu vitiatae, cum maritos non invenirent, ad ministeria Isidis se conferebant. Lubin. 187 Incussere Deos] Inculcaverunt et denunciarunt unicuique iram et poenam Deorum, vel pericula a Diis, qui hujusmodi superstitiosis remediis se non , præmunivissent. Lubin. Deos, &c.] Deos Syrios intelligit, Venerem et ejus filium, fortasse etiam Adonidem, qui Veneri rápe8pos. Salmas. Turneb. xx. 1.—Si non] Vel ter a te, antequam gustes, nominatum. Alii enim caput a jejunis gustatum, contra artem magicam valere credebatur. Lubin. 189 Dixeris, &;c.] Si hæc inter stnltos milites, et varicosos et corruptos centuriones dixeris, continuo Pulfenius bardus ille Centurio, illa cachin. no excipit, et crassum et immane ridet, et omnem Philosophiam vix uno obolo emerit: et centum Græcos Philosophos et sapientes vix curto centusse, centum curtatis et immimutis assibus licetur, et æstimat.— Varicosos] Proprie illi qui venas tumidiores habent. Idem. 190 Crassum] Pro crasse. Alii Crassum, nomen proprium esse censent.— Pulfenius] Nomen proprinm bardi militis. Alii legunt Vulpenius. —Centum, &c.] Philosophos Stoicos intelligit.—Curto, &c.] Centum assibus curtatis et imminutis. Est enim

[merged small][merged small][ocr errors]

IN hac ultima Satyra in incredibilem Romanorum avaritiam invehitur, ad quam notandam, occasionem captat a dissimilitudine studiorum Persii et Cæsii Bassi Poëtarum, et imperitæ multitudinis Romanæ. Lubin. 1 Admovit] Hanc Satyram scribit Persius ad Cæsium Bassum Poëtam Lyricum, quem fama est, in prædiis suis positum, ardente Vesuvio monte Campaniæ, et late ignibus abundante, cum villa sua ustum esse. Hic ergo, dum viveret, Roma ad Sabinos necessario transibat, ubi brumali tempore in calido loco carmina scribebat. Vet. Sch.—Admovit] Ubi jam demum, o Cæsi Basse, te hyemare credam ? admovitne te hyems suo frigore, et aëris inclementia foco Sabino in agro tuo, in quem te secessisse mihi relatum est? Vel : Utrum agis in Sabimis?—Bruma] Seu frigoris inclementia te ad focum compulit ?—Basse] Cæsium Poëtam Lyricum intelligit. Idem. 2 Jamne lyra] Ecquid jam lyra tibi vivit et viget? Ecquid jam severo, gravi, et tetrico pectine chordas lyrae percutis, et pulsas?—Tetrico pectine] Gravem et se verum stylum, vel carmen denotat. Vani vero qui tetricum hic intelligunt de Sabino monte Tetrico. Alii pro Tetrico legunt, tritae. — Vivunt] Metaph. personant vel pulsantur. Idem. 3 Mire, &c.] Admirandus es artifex

et opifex, qui mira ingenii dexteritate veterum vocum primordia numeris et versibus excitare, et marem strepitum, masculum et virilem sonitum fidis et lyræ a Græcis ad Romanos translatæ, et Latinæ intendisse. —Numeris] Carmine.— Veterum, &c.] Vel, Quod antiquarius fuerit hic Caesius, antiquitatis dictionibus usus sit, vel, Quod Poëmata scribat, quæ omnium prima apud mortales credita. Horat. * Fuit hæc sapientia quondam.' Turmeb. xxx. 7. 4 Atque, &;c.] Denotat Lyricorum Poëtarum subjectum : fortem et animosum sonitum, ut Pindari et aliorum heroum, et fortium virorum facta præclara.—Intendisse] Intemsione nervorum, eorumque pulsu expressisse, et accinuisse.—Latina] A Græcis ; per te et Horat. ad Latinos translatæ. Lubim. 5 Moae, &;c.] Id est, Qui mirus es artifex ad juveniles jocos, et amores vel sibus agitandos. Et honesto pollice decoro, et docto Poëmate egregios senes, eorumque sales, et joca describendo. Idem. 6 Lusisse] Jucunde versibus descripsisse.—Mihi, &c.] Seipsum Persius significat secessisse in Liguriæ fines, videlicet propter Fulviam Sisemmiam matrem suam, quæ post mortem prioris viri ibi nupta erat. Vet. Sch.—Mihi, &c.] Verba Persii de se ; et est ύraAλαγή. Ego numc fruor te

« PredošláPokračovať »