Obrázky na stránke
PDF

pore maris Lignstici commoti vehementius, ut per hyemem solet. Erat autem apud matrem Fulviam Sisenniam, quæ Liguri cuidam aut Lunensi nupserat. Casaub. Turneb. Nunc] Alias enim Romæ dego.—Ligus ora] Pro Ligustica. Est autem Ligus hoc loco fœmininum, et ad ora refertur. Lubin. 7 Intepet] Temperatiorem, et mitiorem aërem præbet. Indicat I,iguriam magis tepidam hyemis tempore esse, quam in aliis regionibus.— Meum, &;c.] Hetruscum vel Ligusticum intelligit.—Hybernat] Sævit, vel a mavigiis vacat. Sicut enim naves hibernare dicimus, sic et mare, cum non navigatur. Vet. Sch.—Hybernat] Sævit, et a navigiis vacat.—Qua, &;c.] Lunæ opidi amoenitas declaratur ex adjuncto portu ; id est, Ubi summa loci amoemitas, qua nimirum altissimi scopuli ingens ab utraque parte latus dant et efficiunt.—Qua] Id est, Ubi. Latus, &c.] Id est, Ingentes sui partes, vel, ingentia brachia ab utraque parte protemdunt, et porrigunt. Idem. 8 Et littus] Id est, Ubi littus in se recipit multam vallem, et planiciem et tutum a ventis et frigore quasi simum, et gremium. Multa, &;c.] Videtur vallem appellare curvaturam lunati littoris; unde et Luna dictus. Casaub. 9 Lunai, &c.] Inserit versum Ennii, qui et ipse humc portum collaudavit, et commendavit: et cives ad mercaturam invitavit.—Est, &c.] Precium scilicet. Lubin. 10 Cor jubet, &;c.] Hunc versum ad suum carmem de Ennii carminibus transtulit. Vet. Sch.—Cor, &;c.] Pro Emmio cordato, et ingenioso.—Destertuit] Id est, Somniandi finem fecit. Obiter Ennii vanitatem perstringit. Id est, Postquam expergefactus mon amplius delirat, sed jam cor habet ; id est, Cordatus et sapiens est. Quamvis sint qui cordis mentione respiciant ad illud Ennii, quo dixit sibi tria

corda esse, quia tres linguas calleat, Latinam, Græcam, et Oscam. Idem. ' 11 Maeonides] Homerus. Somniarat autem Ennius se Homerum esse factum.—Quintus] Non numeri, sed Ennii prænomen est. Id est,Jam rursus Quintns Ennius ex pavone Pythagoreo factus. Aniles Pythagoricæ nugae. Turneb. xxx. 7. 12 Heic, &c.] In hoc loco, ego dego in tranquilla pace, et ocio : vulgi, et quid populus de me sentiat, securus.—Et, &;c.] Nec curo, quid Auster ventus ille meridionalis suo calore pecudi infelix, noxius et pestilens præparet, et portemdat: indicat autem se vita Stoicum esse, et nullis adfectibus perturbari. Lubin. 13 Securus, &;c.] Non curo, non imvideo, quod vicinus meus me ditior, et quod ejus agelli angulus, nostro vel meo longe pinguior et fertilior est. 14 Et si, &c.] Etsi omnes homines mali et ignobiles ditescunt, ego tamen miser esse, iisque invidere nolim. ' 15 Usque, &c.] Id est, Semper ego molim. Lubin. Vel nunquam adducar, ut dolorem ex ea re ullum capiam. Casaub. 16 Curvus] In terram pronus more tristium et dolentium.—Ob id] Eo nomine, quod alii fortunati sunt, et ditescunt.—Minui, &c.] Id est, Tædio, et dolore, et aliorum rebus secundis consuini, et contabescere. Senium pro. tædio ponit.—Sine uncto] Uncto et delicato cibo. Lubin, 17 Et, &;c.] Solebant avari esculenta et poculenta annulo obsignare, ne furtim aliquid auferretur. Lubin.— In, &c.] Duplex mota minutissimarum sordium est, quam hic recenset: prior, obsignare lagenas in quibus non vinum sit, sed vappa, id enim est vapida lagena. Deinde cum resignandæ sunt, tanto studio observare an salva et integra sint signa, ut naso contingat lagemas. Casaub. Turneb. xxx. 7.

18 Discrepet, &;c.] Sensus est: Ego quidem ita vivo, nec contra dico, quin alii aliter vivant, et illi quidem discrepent, et dissideant ab hisce meis moribus. Est antem concessio. — Geminos, &c.] O Horoscope, qui unus et idem es, tamen producis in lucem geminos eisdem parentibus, eodem tempore satos, et natos, vario ingenio, dissimilibus studiis, diversis moribus.—Horoscope] Illud temporis momentum est, intra quod quisque mascitur: quasi temporis inspectio.— Varo] Vario, dissimili, dissentienti ingenio. Lubin. 19 Producis] In lucem ex utero materno profers. Contra alogos illos astrologos, qui putant eodem tempore, et sub eadem constellatione natos similiter esse adfectos. — Solis, &c.] Inde fit, ut inter geminos etiam alter sit, et inveniatur, qui adeo vafre et callide suas opes adservet, ut alius extreme sordidus et avarus, misere et renuiter victitet, alius siccum sime ullo liquamine olus comedat; solis autem diebus natalibus lautius aliquanto vivere sustineat, olus alias siccum tingat, et ungat, idque muria genere liquamimis vilissimo, illaque in calice emta. Lubim. 20 Tingat] Leviter tangat, et imbuat.—Siccum] Alias, et nullo uncto vel liquamine imbutum.—Muria] Liquamimis genus vilissimum, quod ex thymnorum tabe conficiebatnr, ut garum ex scombrorum. Est etiam aqua salsa in qua aliquid fuit maceratum ant servatum.—In, &;c.] Id est, In exiguo vasculo parce, ne diebus profestis aliquid supersit. Muria autem et similia in calice emere, moris fuit. Lubin. 21 Ipse, §c.] Id est, Adeo avarus, et sordidus, ut piper tanquam rem sacram et religiosam minimeque tamgendam, parce admodum, et minutatim patinæ instillet, et quasi irroret. —Ipse] *Eupaoris. Aliis enim hæc non concredit.—Hic, §c.] Exemplum prodigi. At hic alius, vel alter puer ex

geminis tanquam magnanimus bonorum suorum possessor, grandia bona, ingentes opes, dente, gula, peragit, dilapidat et absumit. Idem. 22 Magnanimus] Avari enim pusillanimes, ut qui habeantur, non habeant divitias. Lubin.—Puer] Hic pro stnlto, non ætate, sed moribus. Casaub.—Utar, §c.] Id est, Ego autem contra utar meis facultatibus, utar, inquam, illis ; sed tamen ita ne illis abutar, et in luxuriæ vitium incidam, nec nimis lautus et delicatus libertis meis et servis, rhombos, et preciosos pisces per extremam luxuriam appomiam. 23 Lautus] Liberalis nimis, delicatus, prodigus. Lubin.—Rhombos] Piscis plani genus, Romæ olim in delitiis habitus. Een Tarbot.—Pomere] In cibum apponere. 24 Turdarum, &;c.] Cognoscere turdorum sapores. Solent enim quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellanus, an terrarius sit : am masculus, an fœmina. Turdarum dixit abusive, cum turdorum debuerat, ut Horatius ponit: * Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni.' Vet. Sch.—Nec, &c.] Id est, Nec more extreme delicatorum et luxuriosorum nimium solers sim, et subtilis meo palato, ut salivam tenuem, et saporem minimo discrimine distantem turdorum juniperis pastorum, et aliorum possim dignoscere, et discernere. Dixit autem turdarum abusive pro Turdorum. Lubinus. Salivam] Salivam pro gustu ponunt. Hinc salivam morere Latini dicunt, quæ gustum excitant et proritant. Salmas. Turneb. xxx. 7.—Solers, &c.] Et maxima solertia internoscam et discernam. Lubim. 25 Messe, &c.] Id est, Faciendus est sumtus pro ratione facultatum, et sumtus messe propria vel annuis propriorum agrorum proventibus metiendi sunt. Lubin. Vivere messe tenus; nihil quicquam de reditu reliquum facere ; id est, tenus ; totum enim semper includit illud, de quo dicitnr. Casaubonus.—Et, &c.] Contra parsimoniam nimiam. Fas est quod terra nascitnr, granaria, et frumenta tua emolere, et panes inde conficere, vel ad alios usus adhibere. Granaria pro frumento in granario recomdito. Lub. —Fas, &c.] Qnid cogitas, inquit, o stulte, dum assidue bona congeris in horrea et granaria ? quin potius promis quæ servas condita, et amicis pauperibus illa elargiris ? Casaub. 26 Emole, &;c.] Pro Exhauri molendo, ac quotidie liberaliter insumendo. Casaub.—Quid, &c.] Occurrit objectioni avari. At metuo, ne consumto illo frumento, paupertate premar. Respondet Persius : Tu tantum officia tua ac munia fideliter exsequere, et nihil ibi defuturum est : tu tamtum ara, sere, occa, et rustica opera diligenter obi, et altera messis, altera seges, aliud frumentum tibi in herba est, tibi in agro resurget et crescet. Recte metuas dixit: avari enim cupiunt et metuunt, unde pusillamimes; ut contra prodigus, magnanimus superius dicitur.—Occa] Grandes glebas caedere, et ligonibus frangere.— Im, &;c.] Vide Proverbium : * Tua messis in herba est.' Turneb. xxx. 7. 27 At, &;c.] Hæc sequentia interpretes Persii verba esse censent. Sed sunt avari, parsimoniam suam defemdentis, eique honestissimam rationem prætexentis, qui simulat se accumulare opes, ut olim amicis egentibus possit benefacere. Sensus est: Ego quidem libenter liberalius mea bona insumerem. At hominis officium mihi contradicit, et vocat, exigit et requi' rit, ut egentibus et manfragis amicis opituler.—Trabe, &c.] Descriptio naufragi. Amicus meus inops, calamitosus, et naufragus, trabe rupta, et navi fracta, vix enatando evadens, saxa Bruttia, et scopulos Lucami, et Brutii maris, prendit, et me submergatur, amplectitur. Et sic rem suam omnem et spem et vota sua surda, et Diis tanto mau

fragio mom audita, Ionio mari condidit, et naufragio amisit, et perdidit. Lub. 29 Ionio] Pars maris Mediterranei, qnæ supra fauces Adriatici inter Siciliam et Cretam expanditur.—Jacet, &c.] Naufragus amicus.—Et, &c.] Dii in quorum tutela navis fuit. Quorum statuas et simulacra de puppe ablata, secum e naufragio eripuit, et ad littus detulit. Turneb. xix. 2. 30 Ingentes, &c.] Navium tutelam dicit, qnam in puppibus habent, vel pingunt. Vet. Sch.—De, &c.] Ex consuetudine veterum, qui in puppi sacrarium, velut lararium quoddam habebant.—Jamque, &c.] Id est, Ratis laceræ, et fractæ pars, et costa ipsis mergis et avibus marimis, dum se aquis immergunt, obvia est. Lubin. 31 Costa, &;c.] Pro parte navis.— Nunc, &c.] Verba avari. Hic jam opus est in tanta calamitate amici, ut liberalitatem exerceas: munc opus est ut non tamtum ex messe, reditibus et fructibus, sed et de vivo cespite, et virenti agello aliquid auferas et frangas, particnlam aliquam fundi et prædiorum amico inopi largiaris, et distribuas, unde vitam, victum et amictum sibi sustentet. Est autem Cespes vivus, proprie herba, una cum terra avulsa. Idem. 82 Ne, &c.] Naufragi casum suum in tabula depictum, stipem memdicantes, circumferebant. — Oberret] Ut mendicantes, ab uno ad alium erret. 33 Cærulea] In qua aqua pelagi cærulea depicta.—Sed, &c.] Si liberalius victitaveris, heres tuus infensus et iratus, quod rem, hereditates, et opes tuas imminueris et curtaveris, ubi mortuus fueris, parum honorifice te sepeliet.—Caenam, &c.] Silicermium intelligit, quæ coena in mortuorum solatium Diis Mamibus inferebatur, et una cum fumere cremabatur. Silicernium, quasi silentes umbræ eam cernerent. Idem. 34 Curtaveris] Imminueris, consumseris.— Urnae ossa] Vetus sepeliemdi ratio immuitur, qua cremati cadaveris reliquiæ, ossa, vel cineres, multis odoribus, aromatibus, et umguentis perfundebantur, et condebantur. Idem. 35 Ossa, &;c.] Sine unguentis: vel inhonora, sepulturæ homore carentia. Vet. Sch.—Inodora] Quæ nullum odorem emittunt, et surdum spirant.— Dabit] Ad sepulturam exhibebit.— Cinnama] Synedoche; pro omni aromate, cinnama et casia hic ponuntur: vel, pro unguentis ex illis.—Surdum, &c.] Quorum odor obtusus, surdus, et insensibilis.—Spirent] Redoleant, fragrent. Lubin. 36 Casia] Quibus nos pro cinnamomo utimur. Quod hic vocat : Peccent ceraso, id est, Ceraso admixto adulteratæ sint.—Nescire, &;c.] Dissimulans, negligens, nihil curans. Idem. 37 Tune, &c.] Verba futuri hæredis, indignatione plena : Tune opes, et bona tua adhuc salvus et incolumis, imminues et atteres, cum ea servare deberes in apparatum funeris tui ? Casaubonus.—Bestius] Nomen hæredipetæ, aut avari cujusdam, quem per prosopopœiam loquentem introducit. —Urget] Accusat, damnat, et reprehendit. Turn. xxx. 7. 38 Doctores] Periphrasis Philosophorum.—Ita fit] Verba Bestii cum indigmatione proferenda.—Postquam, &c.] Id est, Postquam hæc nostra sapientia maris expers et Romana, nobis cum peregrimis mercibus venit, et admissa est in urbem. Lubin. 39 Cum, §c.] Enphasin habet. Illo enim delicatiores cibos condiebant.— Palmis] De arbore intelligit. Vide Plin. xiii. 4.— Nostrum, &c.] Id est, nostra haec sapientia cismarina et Romama, non amplius Græca. Lubinus.— Maris, &;c.] Id est mollis et effoeminata. Vel sapientia quam vulgo docemur, transmarina, id est, Græca. Casaubonus. Turneb. xxx. 7. 40 Faenisecae] Rustici fœnum secan

tes.—Crasso, &;c.] Solent rustici, cum oleum defuerit, adipe pecudum in pultem misso, pro oleo uti. Vet. Sch. —Crasso, &c.] Pingui condimento. Solebant enim rustici, cum oleum deesset, adipe pecudum olei loco uti.— 'itiarunt] Infecerunt, condierunt. Lubinus. Crassum unguem, pro exquisitis delitiis; ut supra crassa amoma, id est, eximia. Aliter autem locus hic accipiendus, quam ut verba sonamt : mam Romani cum luxuriæ assueverunt, non unxere imipensius pultes suas: verum iis neglectis, lautiores cibos expetiverunt. Casaubonus. 41 Hæc] Vel, Quid heres de te sentiat: vel, Ut mortuns honorifice sepeliaris. Malim hæc legi sine imterrogatione: ut concessio sit ironica, ad irridendam eorum fatuitatem, qui vivunt misere, suum assidue genium defraudamtes, eo impulsi metu, ne coenam funeris iratus heres megligat. Hoc sane, ait Persius, jure metuas: sed tum cum eris cinere ulterior, id est, cum fueris fato functus.—At tu, &c.] Heus tu, quisquis meus hæres futurus es, illa quæ dicturus sum aliquanto a turba seductior, et remotior audi, et ausculta. Lubin. 42 A turba] Remotis arbitris. Idem. 43 Missa, &;c.] Sensus est: Num tu ignoras, quod a Claudio Caligula Cæsare laurus, victoriæ index, cum litteris ad senatum missa est, ob egregiam Romanorum victoriam, et insignem cladem et stragem Germamæ pubis. Cui victori jam sacrificia et victimæ im triumphum parantur, et ab omnibus aris vetus et frigidus cimis et pulvis excutitur, et altaria ad sacrificia præparantur.—Laurus] Pro laureata Epistola qua suam victoriam, S. P. Q. imperatores amnunciabant. Lubinus. 44 Germanæ, &c.] Pro Germanis puberibus. Idem. 45 Frigidus, &;c.] Vetus, qui longo tempore igni sacrificiorum non incaluit.—Excutitur] Ad nova sacrificia reparanda removetur,—Postibus] Quibus captivorum arma in judicium victoriæ adfigebantur. Lubin. 46 Chlamydes] Chlamys erat militaris vestis, pallio astrictior, et brevior. —Lutea, &c.] Vestes militares villosæ, quibus utebantur in hybernis. Idem. 47 Esseda] Erant vehicula Gallica vel Belgica, corio vel panno cooperta. —Locat] Accommodat ducibus Germanis captivis.—Caesonia] Caligulæ uxor, effrematæ libidinis mulier. Hæc Caligulæ poculum amatorium porrexit, quo ille in furorem versus.—Rhenos, §c.] Germanos, Rheni accolas. Idem. Dorleans legit, rhedas. 48 Diis, &c.] Quare Diis immortalibus hujus victoriæ et triumphi auc

toribus, et Caligulæ ducis Genio, ob

res præclare et egregie gestas, centum paria gladiatorum in theatrum et arenam inducere et producere constituo. Munera autem gladiatoria, et ludos adeo cruentos in religionis parte numerabant.—Genio] Naturæ Deo, cujus ductu et auspicio res tam feliciciter cessit. Turneb. xxx. 7, 49 Quis, &c.] Scilicet, Quo minus hæc faciam.—Aude] Tu autem hæres sume tantam animi confidentiam, et aude mihi contradicere. Eo magis et majoribus sumptibus hæreditatem, cui inhias, exhauriam. Casaubon. 50 Væ, &;c.] Væ tibi, nisi mihi adsentiaris.—Oleum, &c.] Quin etiam oleum, et artocreas, cibum ex pane et carne, atque adeo epulum, et congiarium populo largior. Idem. 51 An, &c.] An tu, o heres, illud fieri vetas et prohibes ?—Dic, &;c.] Quasi hæres ringatur ad hæc et murmuret: ideo dicit, dic clare, quid mussas, ecquid hæc res tibi molesta est? —Nom, §c.] Verba hæredis, et dicit, se non adeo impedire, vel prohibere, quo minus animo morem gerat. Et sequentia Persii sunt: Est mihi ager exossatus et satis fertilis soli, ut facile hæredem invenire possim. Idem. 52 Exossatus, &c.] Fœcundus et fertilis, et probe cultus, a lapidibus et

saxis repurgatus. Turnebus xxx. 7.— Age, &c.] Sensus est: Age, si jam mullus mihi cognatus, nullus qui mihi consanguinitate conjunctus fiet, non interea tamen omni hærede destituor: sed viam Appiam peto, et ad pauperem vicum Bovillas, et in valle Aricima ad clivum Virbii accedo: ibi vero Manius hæres ultro mihi præsto est. 55 Accedo, &c.] Bovillæ sunt vicus ad undecimum lapidem Appiæ viæ : quia aliquando in Albano monte ab ara fugiens taurus jam consecratus, ibi comprehensus est. Inde Bovillæ dictæ. Vet. Sch. Bovillas] Pauper vicus erat Romæ proximus, ubi Clodius a Milone interfectus est. Mss. Bovillæ, non Bobillae. Lubin. 56 Clivumque, &;c.] Quatuor millibus ab urbe est Virbii clivus, qua iter est ad Ariciam, et ad memus Dianæ, ubi Virbius colitur, id est, Hippolytus, quod bis in vitam prolatus sit. Nota autem apud Virgilium fabula est.—Mannius] Mannium dicit deformem et ignotum hominem, eo quod Maniæ dicuntur indecori vultus personæ, quibus pueri terrentur. Vet. Sch. Clivumque, &;c.] Qui quatuor millibus ab urbe aberat, qua ad Aritiam et Nemus Dianæ, ubi Virbius vel Hippolytus colebatur, ibant.— Manius] Hic Manius, cujus posteri hic habitabant, Aricinum lucum Dianæ consecrarat. Vide Erasmum im Proverbio : * Multi Manii Ariciæ.' Di cit autem hic Manium pro quovis ib habitante. Turneb. xxx. 7. 57 Progenies, &c.] Objectio. Verum ille est terræ filius, homo obscuro loco matus, et a tua familia alienus : qualem hæredem scribere absurdum est. —Quare, &c.] Respondet Persius: Et si terræ filius est et ignotus, non tamen est alienus, quia atavus meus itidem ignotus est, et terræ filius: nam et ejus genus incertum est. His adde etiam unum, et adhuc etiam unum, et quære quis quintus vel sextus pater et atavus, aut tritavus meus fuerit ;

« PredošláPokračovať »