Obrázky na stránke
PDF
ePub

pore maris Ligustici commoti vehementius, ut per hyemem solet. Erat autem apud matrem Fulviam Sisenniam, quæ Liguri cuidam aut Lunensi nupserat. Casaub. Turneb. Nunc] Alias enim Romæ dego.-Ligus ora] Pro Ligustica. Est autem Ligus hoc loco fœmininum, et ad ora refertur. Lubin.

7 Intepet] Temperatiorem, et mitiorem aërem præbet. Indicat Liguriam magis tepidam hyemis tempore esse, quam in aliis regionibus.Meum, &c.] Hetruscum vel Ligusticum intelligit.—Hybernat] Sævit, vel a navigiis vacat. Sicut enim naves hibernare dicimus, sic et mare, cum non navigatur. Vet. Sch.-Hybernat] Sævit, et a navigiis vacat.-Qua, &c.] Lunæ opidi amanitas declaratur ex adjuncto portu; id est, Ubi summa loci amœnitas, qua nimirum altissimi scopuli ingens ab utraque parte latus dant et efficiunt.-Qua] Id est, Ubi. Latus, &c.] Id est, Ingentes sui partes, vel, ingentia brachia ab utraque parte protendunt, et porrigunt. Idem.

8 Et littus] Id est, Ubi littus in se recipit multam vallem, et planiciem et tutum a ventis et frigore quasi sinum, et gremium. Multa, &c.] Videtur vallem appellare curvaturam lunati littoris; unde et Luna dictus. Casaub.

9 Lunai, &c.] Inserit versum Ennii, qui et ipse hunc portum collaudavit, et commendavit: et cives ad mercaturam invitavit.-Est, &c.] Precium scilicet. Lubin.

10 Cor jubet, &c.] Hunc versum ad suum carmen de Ennii carminibus transtulit. Vet. Sch.-Cor, &c.] Pro Ennio cordato, et ingenioso.-Destertuit] Id est, Somniandi finem fecit. Obiter Ennii vanitatem perstringit. Id est, Postquam expergefactus non amplius delirat, sed jam cor habet; id est, Cordatus et sapiens est. Quamvis sint qui cordis mentione respiciant ad illud Ennii, quo dixit sibi tria

corda esse, quia tres linguas calleat, Latinam, Græcam, et Oscam. Idem. 11 Mæonides] Homerus. Somniarat autem Ennius se Homerum esse factum.-Quintus] Non numeri, sed Ennii prænomen est. Id est,Jam rursus Quintus Ennius ex pavone Pythagoreo factus. Aniles Pythagoricæ nugæ. Turneb. xxx. 7.

12 Heic, &c.] In hoc loco, ego dego in tranquilla pace, et ocio : vulgi, et quid populus de me sentiat, securus. Et, &c.] Nec curo, quid Auster ventus ille meridionalis suo calore pecudi infelix, noxius et pestilens præparet, et portendat: indicat autem se vita Stoicum esse, et nullis adfectibus perturbari. Lubin.

13 Securus, &c.] Non curo, non invideo, quod vicinus meus me ditior, et quod ejus agelli angulus, nostro vel meo longe pinguior et fertilior

est.

14 Et si, &c.] Etsi omnes homines mali et ignobiles ditescunt, ego tamen miser esse, iisque invidere nolim.

15 Usque, &c.] Id est, Semper ego nolim. Lubin. Vel nunquam adducar, ut dolorem ex ea re ullum capiam. Casaub.

16 Curvus] In terram pronus more tristium et dolentium.-Ob id] Eo nomine, quod alii fortunati sunt, et ditescunt.-Minui, &c.] Id est, Tædio, et dolore, et aliorum rebus secundis consumi, et contabescere. Senium pro tædio ponit.-Sine uncto] Uncto et delicato cibo. Lubin,

17 Et, &c.] Solebant avari esculenta et poculenta annulo obsignare, ne furtim aliquid auferretur. Lubin.— In, &c.] Duplex nota minutissimarum sordium est, quam hic recenset: prior, obsignare lagenas in quibus non vinum sit, sed vappa, id enim est vapida lagena. Deinde cum resignandæ sunt, tanto studio observare an salva et integra sint signa, ut uaso contingat lagenas. Casaub. Turneb. XXX. 7.

18 Discrepet, &c.] Sensus est: Ego quidem ita vivo, nec contra dico, quin alii aliter vivant, et illi quidem discrepent, et dissideant ab hisce meis moribus. Est autem concessio. Geminos, &c.] O Horoscope, qui unus et idem es, tamen producis in lucem geminos eisdem parentibus, eodem tempore satos, et natos, vario ingenio, dissimilibus studiis, diversis moribus.-Horoscope] Illud temporis momentum est, intra quod quisque nascitur: quasi temporis inspectio.Varo] Vario, dissimili, dissentienti ingenio. Lubin.

19 Producis] In lucem ex utero materno profers. Contra alogos illos astrologos, qui putant eodem tempore, et sub eadem constellatione natos similiter esse adfectos.-Selis, &c.] Inde fit, ut inter geminos etiam alter sit, et inveniatur, qui adeo vafre et callide suas opes adservet, ut alius extreme sordidus et avarus, misere et renuiter victitet, alius siccum sine ullo liquamine olus comedat; solis autem diebus natalibus lautius aliquanto vivere sustineat, olus alias siccum tingat, et ungat, idque muria genere liquaminis vilissimo, illaque in calice emta. Lubin.

20 Tingat] Leviter tangat, et imbuat.-Siccum] Alias, et nullo uncto vel liquamine imbutum.-Muria] Liquaminis genus vilissimum, quod ex thynnorum tabe conficiebatur, ut garum ex scombrorum. Est etiam aqua salsa in qua aliquid fuit maceratum ant servatum.-In, &c.] Id est, In exiguo vasculo parce, ne diebus profestis aliquid supersit. Muria autem et similia in calice emere, moris fuit. Lubin.

21 Ipse, &c.] Id est, Adeo avarus, et sordidus, ut piper tanquam rem sacram et religiosam minimeque tangendam, parce admodum, et minutatim patinæ instillet, et quasi irroret. -Ipse] Eupaσis. Aliis enim hæc non concredit. Hic, &c.] Exemplum prodigi. At hic alius, vel alter puer ex

geminis tanquam magnanimus bonorum suorum possessor, grandia bona, ingentes opes, dente, gula, peragit, dilapidat et absumit. Idem.

22 Magnanimus] Avari enim pusillanimes, ut qui habeantur, non habeant divitias. Lubin.-Puer] Hic pro stulto, non ætate, sed moribus. Casaub.-Utar, &c.] Id est, Ego autem contra utar meis facultatibus, utar, inquam, illis; sed tamen ita ne illis abutar, et in luxuriæ vitium incidam, nec nimis lautus et delicatus libertis meis et servis, rhombos, et preciosos pisces per extremam luxuriam appo

nam.

23 Lautus] Liberalis nimis, delicatus, prodigus. Lubin.-Rhombos] Piscis plani genus, Romæ olim in delitiis habitus. Een Tarbot.-Ponere] In cibum apponere.

24 Turdarum, &c.] Cognoscere turdorum sapores. Solent enim quidam gulæ dediti, tantæ subtilitatis habere palatum, ut dignoscant turdos, an cellanus, an terrarius sit: an masculus, an fœmina. Turdarum dixit abusive, cum turdorum debuerat, ut Horatius ponit: 'Pene macros, arsit, dum turdos versat in igni.' Vet. Sch.-Nec, &c.] Id est, Nec more extreme delicatorum et luxuriosorum nimium solers sim, et subtilis meo palato, ut salivam tenuem, ét saporem minimo discrimine distantem turdorum juniperis pastorum, et aliorum possim dignoscere, et discernere. Dixit autem turdarum abusive pro Turdorum. Lubinus.- Salivam] Salivam pro gustu ponunt. Hinc salivam movere Latini dicunt, quæ gustum excitant et proritant. Salmas. Turneb.xxx.7.-Solers, &c.] Et maxima solertia internoscam et discernam. Lubin.

25 Messe, &c.] Id est, Faciendus est sumtus pro ratione facultatum, et sumtus messe propria vel annuis propriorum agrorum proventibus metiendi sunt. Lubin. Vivere messe tenus; nihil quicquam de reditu reliquum facere; id est, tenus; totum enim

semper includit illud, de quo dicitur. Casaubonus. Et, &c.] Contra parsimoniam nimiam. Fas est quod terra nascitur, granaria, et frumenta tua emolere, et panes inde conficere, vel ad alios usus adhibere. Granaria pro frumento in granario recondito. Lub. -Fas, &c.] Quid cogitas, inquit, o stulte, dum assidue bona congeris in horrea et granaria? quin potius promis quæ servas condita, et amicis pauperibus illa elargiris? Casaub.

26 Emole, &c.] Pro Exhauri molendo, ac quotidie liberaliter insumendo. Casaub.-Quid, &c.] Occurrit objectioni avari. At metuo, ne consumto illo frumento, paupertate premar. Respondet Persius: Tu tantum officia tua ac munia fideliter exsequere, et nihil ibi defuturum est: tu tantum ara, sere, occa, et rustica opera diligenter obi, et altera messis, altera seges, aliud frumentum tibi in herba est, tibi in agro resurget et crescet. Recte metuas dixit: avari enim cupiunt et metuunt, unde pusillanimes; ut contra prodigus, magnanimus superius dicitur.-Ocea] Grandes glebas cædere, et ligonibus frangere. In, &c.] Vide Proverbium: Tua messis in herba est.' Turneb. xxx. 7.

27 At, &c.] Hæc sequentia interpretes Persii verba esse censent. Sed sunt avari, parsimoniam suam defendentis, eique honestissimam rationem prætexentis, qui simulat se accumulare opes, ut olim amicis egentibus possit benefacere. Sensus est: Ego quidem libenter liberalius mea bona insumerem. At hominis officium mihi contradicit, et vocat, exigit et requirit, ut egentibus et naufragis amicis opituler.-Trabe, &c.] Descriptio naufragi. Amicus meus inops, calamitosus, et naufragus, trabe rupta, et navi fracta, vix enatando evadens, saxa Bruttia, et scopulos Lucani, et Brutii maris, prendit, et ne submergatur, amplectitur. Et sic rem suam omnem et spém et vota sua surda, et Diis tanto nau

fragio non audita, Ionio mari condidit, et naufragio amisit, et perdidit. Lub.

29 Ionio] Pars maris Mediterranei, quæ supra fauces Adriatici inter Siciliam et Cretam expanditur.-Jacet, &c.] Naufragus amicus.—Et, &c.] Dii in quorum tutela navis fuit. Quorum statuas et simulacra de puppe ablata, secum e naufragio eripuit, et ad littus detulit. Turneb. xix. 2.

30 Ingentes, &c.] Navium tutelam dicit, quam in puppibus habent, vel pingunt. Vet. Sch.-De, &c.] Ex consuetudine veterum, qui in puppi sacrarium, velut lararium quoddam habebant.-Jamque, &c.] Id est, Ratis laceræ, et fractæ pars, et costa ipsis mergis et avibus marinis, dum se aquis immergunt, obvia est. Lubin.

31 Costa, &c.] Pro parte navis.→ Nunc, &c.] Verba avari. Hic jam opus est in tanta calamitate amici, ut liberalitatem exerceas: nunc opus est ut non tantum ex messe, reditibus et fructibus, sed et de vivo cespite, et virenti agello aliquid auferas et frangas, particulam aliquam fundi et prædiorum amico inopi largiaris, et distribuas, unde vitam, victum et amictum sibi sustentet. Est autem Cespes vivus, proprie herba, una cum terra avulsa. Idem.

32 Ne, &c.] Naufragi casum suum in tabula depictum, stipem mendicantes, circumferebant. - Oberret] Ut mendicantes, ab uno ad alium erret.

33 Cærulea] In qua aqua pelagi cærulea depicta.-Sed, &c.] Si liberalius victitaveris, heres tuus infensus et iratus, quod rem, hereditates, et opes tuas imminueris et curtaveris, ubi mortuus fueris, parum honorifice te sepeliet.-Cœnam, &c.] Silicernium intelligit, quæ cœna in mortuorum solatium Diis Manibus inferebatur, et una cum funere cremabatur. Silicernium, quasi silentes umbræ eam cernerent. Idem.

34 Curtaveris] Imminueris, consumseris. Urna ossa] Vetus sepe

[ocr errors]

liendi ratio innuitur, qua cremati cadaveris reliquiæ, ossa, vel cineres, multis odoribus, aromatibus, et unguentis perfundebantur, et condebantur. Idem.

35 Ossa, &c.] Sine unguentis: vel inhonora, sepulturæ honore carentia. Vet. Sch.-Inodora] Quæ nullum odorem emittunt, et surdum spirant. Dabit] Ad sepulturam exhibebit.— Cinnama] Synedoche; pro omni aromate, cinnama et casia hic ponuntur : vel, pro unguentis ex illis.-Surdum, &c.] Quorum odor obtusus, surdus, et insensibilis.-Spirent] Redoleant, fragrent. Lubin.

36 Casia] Quibus nos pro cinnamomo utimur. Quod hic vocat: Peccent ceraso, id est, Ceraso admixto adulteratæ sint.—Nescire, &c.] Dissimulans, negligens, nihil curans. Idem.

37 Tune, &c.] Verba futuri hæredis, indignatione plena: Tune opes, et bona tua adhuc salvus et incolumis, imminues et atteres, cum ea servare deberes in apparatum funeris tui? Casaubonus.-Bestius] Nomen hæredipetæ, aut avari cujusdam, quem per prosopopœiam loquentem introducit. -Urget] Accusat, damnat, et reprehendit. Turn. XXX. 7.

38 Doctores] Periphrasis Philosophorum.-Ita fit] Verba Bestii cum indignatione proferenda.-Postquam, &c.] Id est, Postquam hæc nostra sapientia maris expers et Romana, nobis cum peregrinis mercibus venit, et admissa est in urbem. Lubin.

39 Cum, &c.] Emphasin habet. Illo enim delicatiores cibos condiebant.Pulmis] De arbore intelligit. Vide Plin. XIII. 4.-Nostrum, &c.] Id est, nostra hæc sapientia cismarina et Romana, non amplius Græca. Lubinus.Maris, &c.] Id est mollis et effoeminata. Vel sapientia quam vulgo docemur, transmarina, id est, Græca, Casaubonus. Turneb. xxx. 7.

tes.-Crasso, &c.] Solent rustici, cum oleum defuerit, adipe pecudum in pultem misso, pro oleo uti. Vet. Sch. -Crasso, &c.] Pingui condimento. Solebant enim rustici, cum oleum deesset, adipe pecudum olei loco uti.Vitiarunt] Infecerunt, condierunt. Lubinus. Crassum unguen, pro exquisitis delitiis; ut supra crassa amoma, id est, eximia. Aliter autem locus hic accipiendus, quam ut verba sonant : nam Romani cum luxuriæ assueverunt, non unxere impensius pultes

suas:

verum iis neglectis, lautiores cibos expetiverunt. Casaubonus.

41 Hæc] Vel, Quid heres de te sentiat: vel, Ut mortuus honorifice sepeliaris. Malim hæc legi sine interrogatione: ut concessio sit ironica, ad irridendam eorum fatuitatem, qui vivunt misere, suum assidue genium defraudantes, eo impulsi metu, ne cœnam funeris iratus heres negligat. Hoc sane, ait Persius, jure metuas: sed tum cum eris cinere ulterior, id est, cum fueris fato functus.-At tu, &c.] Heus tu, quisquis meus hæres futurus es, illa quæ dictarus sum aliquanto a turba seductior, et remotior audi, et ausculta. Lubin.

42 A turba] Remotis arbitris. Idem. 43 Missa, &c.] Sensus est: Num tu ignoras, quod a Claudio Caligula Cæsare laurus, victoriæ index, cum litteris ad senatum missa est, ob egregiam Romanorum victoriam, et insignem cladem et stragem Germanæ pubis. Cui victori jam sacrificia et victimæ in triumphum parantur, et ab omnibus aris vetus et frigidus cinis et pulvis excutitur, et altaria ad sacrificia præparantur.-Laurus] Pro laureata Epistola qua suam victoriam, S. P. Q. imperatores annunciabant. Lubinus. 44 Germanæ, &c.] Pro Germanis puberibus. Idem.

45 Frigidus, &c.] Vetus, qui longo tempore igni sacrificiorum non inca, luit.-Excutitur] Ad nova sacrificia

40 Fæniseca] Rustici fœnum secan- reparanda removetur,-Postibus] Qui

bus captivorum arma in judicium vic- saxis repurgatus. Turnebus xxx. 7.— toriæ adfigebantur. Lubin.

46 Chlamydes] Chlamys erat militaris vestis, pallio astrictior, et brevior. -Lutea, &c.] Vestes militares villosa, quibus utebantur in hybernis. Idem. 47 Esseda] Erant vehicula Gallica vel Belgica, corio vel panno cooperta. -Locat] Accommodat ducibus Germanis captivis.-Casonia] Caligulæ uxor, effrenatæ libidinis mulier. Hæc Caligula poculum amatorium porrexit, quo ille in furorem versus.—) -Rhenos, &c.] Germanos, Rheni accolas. Idem. Dorleans legit, rhedas.

48 Diis, &c.] Quare Diis immortalibus hujus victoriæ et triumphi auctoribus, et Caligulæ ducis Genio, ob res præclare et egregie gestas, centum paria gladiatorum in theatrum et arenam inducere et producere constituo. Munera autem gladiatoria, et ludos adeo cruentos in religionis parte numerabant.-Genio] Naturæ Deo, cujus ductu et auspicio res tam feliciciter cessit. Turneb. xxx. 7.

49 Quis, &c.] Scilicet, Quo minus hæc faciam.-Aude] Tu autem hæres sume tantam animi confidentiam, et aude mihi contradicere. Eo magis et majoribus sumptibus hæreditatem, cui inhias, exhauriam. Casaubon.

50 Væ, &c.] Væ tibi, nisi mihi adsentiaris. -Oleum, &c.] Quin etiam oleum, et artocreas, cibum ex pane et carne, atque adeo epulum, et congiarium populo largior. Idem.

51 An, &c.] An tu, o heres, illud fieri vetas et prohibes?-Dic, &c.] Quasi hæres ringatur ad hæc et murmuret ideo dicit, dic clare, quid mussas, ecquid hæc res tibi molesta est? -Non, &c.] Verba hæredis, et dicit, se non adeo impedire, vel prohibere, quo minus animo morem gerat. Et sequentia Persii sunt: Est mihi ager exossatus et satis fertilis soli, ut facile hæredem invenire possim. Idem.

52 Exossatus, &c.] Fœcundus et fertilis, et probe cultus, a lapidibus et

Age, &c.] Sensus est: Age, si janı nullus mihi cognatus, nullus qui mihi consanguinitate conjunctus fiet, non interea tamen omni hærede destituor: sed viam Appiam peto, et ad pauperem vicum Bovillas, et in valle Aricina ad clivum Virbii accedo: ibi vero Manius hæres ultro mihi præsto est.

55 Accedo, &c.] Bovillæ sunt vicus ad undecimum lapidem Appiæ viæ: quia aliquando in Albano monte ab ara fugiens taurus jam consecratus, ibi comprehensus est. Inde Bovillæ dictæ. Vet. Sch. - Bovillas] Pauper vicus erat Romæ proximus, ubi Clodius a Milone interfectus est. Mss. Bovillæ, non Bobilla. Lubin.

56 Clivumque, &c.] Quatuor millibus ab urbe est Virbii clivus, qua iter est ad Ariciam, et ad nemus Dianæ, ubi Virbius colitur, id est, Hippolytus, quod bis in vitam prolatus sit. Nota autem apud Virgilium fabula est.-Mannius] Mannium dicit deformem et ignotum hominem, eo quod Maniæ dicuntur indecori vultus personæ, quibus pueri terrentur. Vet. Sch.-Clivumque, &c.] Qui quatuor millibus ab urbe aberat, qua ad Aritiam et Nemus Dianæ, ubi Virbius vel Hippolytus colebatur, ibant.Manius] Hic Manius, cujus posteri hic habitabant, Aricinum lucum Dianæ consecrarat. Vide Erasmum in Proverbio: Multi Manii Ariciæ.' Di cit autem hic Manium pro quovis ib habitante. Turneb. xxx. 7.

57 Progenies, &c.] Objectio. Verum ille est terræ filius, homo obscuro loco natus, et a tua familia alienus: qualem hæredem scribere absurdum est.

-Quare, &c.] Respondet Persius: Et si terræ filius est et ignotus, non tamen est alienus, quia atavus meus itidem ignotus est, et terræ filius: nam et ejus genus incertum est. His adde etiam unum, et adhuc etiam unum, et quære quis quintus vel sextus pater et atavus, aut tritavus meus fuerit;

« PredošláPokračovať »