Obrázky na stránke
PDF
ePub

ille vero jam mihi æque est ignotus et obscurus. Quartus pater, est atavus. Lubin.

59 Ritu, &c.] Ratione, vel ordine cognationis, si stemma spectemus. Idem.

60 Munius] Ista ratione Manius mihi cognatus probatur esse, non ille quidem proximus; sed tamen cognatus. Casaubon.

61 Qui, &c.] Apud Athenas cum juvenes ludos cursu celebrabant, qui victor esset, primus facem tollebat: deinde sequenti se tradebat, et secundus tertio: similiter omnes, donec currentium numerus impleretur. Vet. Sch.-Qui, &c.] Reprehendit jam hæredipetam, cujus impudentiam perstringit, qui major natu ac senior, junioris mortem avide ejusque bonis inhiare non erubescebat.—Qui, &c.] Omitto Manium, inquit; sed tu mi hæres, quem naturæ propiorem mihi fecit, quam sit Manius, et ad quem lege naturali mea hereditas prius perventura est quam ad illum, cur de hæreditate mea, viventis adhuc es sollicitus? Tum in agonibus, posterior cursor facem poscebat priorem, non contra: quare inepte exposueris, Qui prior es in cursu. Lampades autem tradebant non currentes, sed decurso spatio: sicut hæreditatem non tradit, qui vivit, sed qui vixit. Casaubon.Prior] Natu major, annosior.-In, &c.] In hoc curriculo, vel stadiodromo vitæ humanæ.-Lampada] Allegorice, pro Ipsis bonis et facultatibus. Lubin.

62 Sum, &c.] Dialogismus Persii et hæredis ad finem usque. Sensus est: Ego sum tibi hæres, tanquam lucri Deus, qui mea bona gratuito tibi offeram. Ego huc ad te, ut ille Mercurius dextra tenens marsupium pingitur, cum bonis meis tanquam Deus venio, eaque tibi gratis, sine tuo merito, offero.-Mercurius] Lucri Deus. Idem.

63 Pingitur] Pingebatur Mercurius dextra marsupium tenens, quod supra

caput hirci jacebat, sinistra caduce. um tenebat. Ad pedes hircus et gallus erant.-An, &c.] An recusas accipere quicquid ego tibi gratis offero? -Gaudere] Hilari animo accipere, tanquam lucrum adventitium. Idem.

64 Deest, &c.] Verba hæredis Persii hæreditatem adire recusantis, ex adjunctis, quod summa bonorum Persii aliqua parte imminuta sit.-Minui] Respondet Persius: Si aliquid deest, mihi deest, non tibi; mihi minui, non tibi: tibi autem quicquid id est, quod reliqui, totum et integrum est, nihilque tuæ summæ deest, nam nihil tibi debebatur. Idem.

65 Ubi, &c.] Id est, Si sapis, o hæres, cave et fuge illud ex me quærere, ubi illud sit, vel ubi illud reliquerim, quod Tadius mihi olim in testamento reliquit. Non enim teneor tibi rationem reddere. Idem.

66 Neu, &c.] Nec patruus mihi esto, nec dicta imperiosa, censoria, et paterna, quibus uti solent patres in repetenda rerum filiis creditarum ratione, mihi pro meis facultatibus quas tibi relinquo, repone, et retribue. Idem.

67 Fænoris, &c.] Tractum est hoc a patribus qui dicunt filiis suis: Hoc, quod vobis lucri de fœnore accessit, ad fructum, id est, ad usum vitæ vobis proficiat: reliquum vero pecuniæ reservate integrum. Vet. Sch.-Fœnoris] Olim cum relictam a me hereditatem administrabis, rem amplifica; et fœnoribus auge tuam sortem. Fænoris merces, est Merces mutuo datæ pecuniæ.-Hinc, &c.] Hinc ex fœnore, non ex sorte. Sumptus, τà èπithdela kaď μépav. Casaub. Turneb. xxx. 7.

68 Quid, &c.] Verba hæredis hæreditatem imminutam esse molestissime ferentis.-Reliquum] Verbum Persii cum stomacho pronunciandum. Heus, puer, nunc delicatiora fercula mihi compara; jam cibos meos lautos pingues impensius unge. Quasi dicat: Nihil tibi relinquere, et omnia ante

mortem consumere, stat sententia. Lubinus. Nunc, &c.] Quando video divitias meas pluris a te fieri, quam vel amorem meum, vel etiam virtutes. Casaub.

69 Mihi, &c.] Egone, ut olere duro et salsamentis misere victitem, quo filius tuus partas servatasque opes sudore meo, abdomini serviens, dilapidet? hoc placet, mi heres? Casaub.Festa] Cum lautius vivendum. Lubin. 70 Urtica] Ex qua tenuioribus vilissimum olus. Lubin.

71 Nepos] Ambigue et ingeniose dixit. Aliquis ex posteris tuis nepos et luxuriosus hæres.-Anseris] Quæ olim in summis delitiis habebantur. Intelligit autem jecur. Lubin.

matronarum.

72 Cum, &c.] Ut cum cœperit fastidire plebeiam et vulgivagam Venerem, pecuniæ vi irrumpat in thalamos nobilium virginum ac Non dicit hoc Persius ex doctrina Stoicorum, quibus peccata omnia paria; sed ex vulgi opinione, quæ latum discrimen inter ista ponebat. Singultire, hic est, fastidire copiam alicujus rei. Casaubonus. Vel palpitabit. Vago] Varia, vel concessa et licita Venere.

73 Patritiæ, &c.] Rem habeat cum nobili fœmina.-Mihi, &c.] Egone ut me macerem ac fiam ossa ac pellis, iste nepos ventrem ingluvie promittat? Trama heic quæ Prudentio nervorum textura, Een Geraemte. Casaubon. Turneb. xxx. 7.

74 At, &c.] Hæredi, vel nepoti.Omento] Pinguedine, qualis in omento. Sunt autem pope victimarii, qui se hostiarum visceribus prope curabant. Lubinus.

75 Vende, &c.] Concludit Satyram Ironica concessione, ut aliquis per fas nefas hinc inde opes accumulet, nul lumque finem accumulando inveniat. Casaubon. Vel, Redime omnes lucri faciendi occasiones, vel jactura animæ, id est, vitæ. Idem.-Excute, &c.] Pervagare, penetra.-Solers] Ad lucrum

prudens, et circumspectus. Lubin.

76 Omne, &c.] Extremos Indos, ultimam Thylen. Ne sit] Argumentum a fine, ne quis alter ditior et opulentior videatur, et ne quis mango præstantior et numerosior sit Cappadocas pueros pingues et bene habitos, et inamœna machina, in qua venales exponuntur pavisse, et majores quæstus fecisse. Præstantior, &c.] Helle

nismus.

77 Cappadocas, &c.] Gladiatores dicit. Nam apud antiquos venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra inspici. Vel, quia Cappadoces dicerentur habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda : qui nutriti in tormentis, a pueritia, equuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant, et cum in pœna perdurarent, ad falsa testimonia se bene venundarent.-Pavisse] Legitur et plausisse : quoniam venales antequam in catasta imponantur, cantant universi pariter more gentis suæ. Vet. Sch.-Cappadocas] Synecdoche, pro Omnibus mancipiis. Magna enim servorum multitudo inde ex Cappadocia Romam advehebatur. Lubinus.- Pluusisse] Plau dere, palpo percutere, aut plana manu ferire quod videntur fecisse mangones, ad ostentandam evežíav et bene curatam cutem suorum mancipiorum: et confirmat hanc interpretationem vox pingues. Casaub. Turneb. XXII. 8. et xxx. 7. Regio Armeniæ finitima. Lubin.—Catasta] Pegma ligneum, in quo suos venales collocabant, cum illos vendebant, aut ad venditionem parabant. Casaubon.-Rigida] Inamœna vel robusta. Lubin.

78 Rem, &c.] Verba Persii ad avarum, opes tuas conduplica. Feci] Respondet avarus.5.-Redit, &c.] Quasi in plicam, ut decuplex sit. Metaph. a vestibus. Lubinus. Vel, Quæ nondum tendit neque explet marsupium: sed adhuc hians et laxum est os illius. Casaub.

79 Depinge, &c.] In editione Pithæi est depunge, quod perplacet. Translatum a libræ scapo: ubi punctis notatæ sunt ponderum mensuræ. Heic igitur Persius avarum heredem urget, doceat se ubi sistat: nimirum id voluit paucis ostendere, avaros finem consequi nunquam. Casaubonus.

80 Inventus, &c.] Specie proverbii hoc dicitur, quasi diceret: Doce me finem tuæ avaritiæ: atqui modum imponere tuæ avaritiæ non magis potes tu, quam olim potuit Chrysippus finem soritis invenire, et ubi resistendum esset definire. Ait vero Persius, tui Chrysippe acervi: quia multum in eo Chrysippus sudaverat, ut finitorem

acervi inveniret: sed frustra. Casaub. Turnebus xxx. 7.- Chrysippe] Stoicus hic Philosophus Cleanthis discipulus. -Acervi] Syllogismi acervalis vel soritis, qui cum esset captiosus infinitis quæstionibus, excogitarat Chrysippus rationem, quomodo illi respondendum esset. Dixerat enim oportere novxiášev, quiescere: quod hic Persius vocat sistere, priusquam in immensum crescat. Lubin.-Inventus, &c.] Chrysippus philosophus Stoicus. Syllogismum σwpírny vocavit, quem per adjectionem et detractionem ex acervi frumentarii similitudine ostendit. Vet, Sch.

NOTITIA LITERARIA

DE

PERSIO

EX

Jo. Alb. Fabricii Bibliotheca Latina, a Jo. Aug. Ernesti auctius edita, 11. 12.

[EX ED. BIPONT. 1785.]

PERSII ÆTAS.

3

A. PERSIUS FLACCUS natus Volaterris, eques 2 Romanus, æqualis Lucani poëtæ, et una cum eo Annæi Cornuti, 3 philosophi Stoici, auditor, vix duodetriginta annos natus, obiit anno imperii Neronis nono. Reliquis Persii poëmatis juvenilibus jussu Cornuti

NOTE

1 Persii, dubito an nostri, effigies in marmore apud Fulv. Ursinum pag. 46. elog. in thesaur. Antiq. Græcarum Gronoviano T. 3. a a a a. Fuit et Caius Manius Persius homo doctissimus, de quo Cicero de Orat. 11. 6. et de Fin. 1. 3. refert Lucilium dicere solitum : 'Persium hæc legere nolo, Lælium Decimum volo.' Alius Julius Persius in Apuleii Floridis.

2 Ita plerisque persuasum est auctore Eusebio in Chron. et scriptore vitæ Persii, licet ipse se poëta Ligurem, e Tigulia prope portum Lunæ, innuere videtur, Sat. vI. 6. sq. Vide Caspari Massæ, et Ludovici Aprosii

dissertationes Italico idiomate scriptas de patria Persii, quæ recusæ leguntur ad calcem libri Raphaëlis Soprani de Scriptoribus Liguriæ; Gregorium Leti in Italia regnante parte IV. pag.373. Adde August. Oldoinum in Athenæo Ligust. p. 80. sq.

3 Cornutum suum multis laudat Persius Satira v. quæ ridicule inscribitur etiam in Schreveliana editione, 'ad Magistrum Equitum Cornutum,' pro eo, quod legi debebat, 'ad Magistrum Annæum Cornutum.' De Cornuto et ejus scriptis dixi lib. 111. Bibl. Græcæ cap. 15. pag. 398. sq.

« PredošláPokračovať »