Obrázky na stránke
PDF

ille vero jam mihi æque est ignotus et obscurus. Quartus pater, est atavus. Lubin. 59 Ritu, &;c.] Ratione, vel ordine cegnationis, si stemma spectemus. Idem. 60 Munius] Ista ratione Manius mihi cognatus probatur esse, non ille quidem proximus ; sed tamen cognatus. Casaubon. 61 Qui, &c.] Apud Athenas cum juvenes ludos cursu celebrabant, qui victor esset, primus facem tollebat: deinde sequenti se tradebat, et secundus tertio: similiter omnes, donec currentium numerus impleretur. Vet. Sch.—Qui, &c.] Reprehendit jam hæredipetam, cujus impudentiam perstringit, qui major natu ac senior, junioris mortem avide ejusque bonis inhiare non erubescebat.—Qui, &c.] Omitto Manium, inquit ; sed tu mi hæres, quem naturæ propiorem mihi fecit, quam sit Manius, et ad quem lege naturali mea hereditas prius perventura est quam ad illum, cur de hæreditate mea, viventis adhuc es sollicitus ? Tum in agonibus, posterior cursor facem poscebat priorem, non contra: quare inepte exposueris, Qui prior es in cursu. Lampades autem tradebant non currentes, sed decurso spatio : sicut hæreditatem non tradit, qui vivit, sed qui vixit. Casaubon.— Prior] Natu major, annosior.—In, &;c.] In hoc curriculo, vel stadiodromo vitæ humanæ.—Lampada] Allegorice,

, pro Ipsis bonis et facultatibus. Lubin.

62 Sum, &c.] Dialogismus Persii et hæredis ad finem usque. Sensus est: Ego sum tibi hæres, tanquam lucri Deus, qui mea bona gratuito tibi offeram. Ego huc ad te, ut ille Meféurius dextra tenens marsupium pingitur, cum bonis meis tanquam Deus venio, eaque tibi gratis, sine tuo merito, offero.—Mercurius] Lucri Deus. Idem.

63 Pingitur] Pingebatur Mercurius dextra marsupium tenens, quod supra

caput hirci jacebat, sinistra caduceum tenebat. Ad pedes hircus et gallus erant.—An, &c.] An recusas accipere quicquid ego tibi gratis offero? —Gaudere] Hilari animo aceipere, tanquam lucrum adventitium. Idem. 64 Deest, &;c.] Verba hæredis Persii hæreditatem adire recusantis, ex adjunctis, quod summa bonorum Persii aliqua parte imminuta sit.—Minui] Respondet Persius : Si aliquid deest, mihi deest, non tibi ; mihi minui, non tibi : tibi autem quicquid id est, quod reliqui, totum et integrum est, nihilque tuæ sumnæ deest, nam nihil tibi debebatur. Idem. 65 Ubi, &c.] Id est, Si sapis, o hæres, cave et fuge illud ex me quærere, ubi illud sit, vel ubi illud reliquerim, quod Tadius mihi olim in testamento reliquit. • Non enim teneor tibi rationem reddere. Idem. 66 Neu, §c.] Nec patruus mihi esto, nec dicta imperiosa, censoria, et paterna, quibus uti solent patres in repetenda rerum filiis creditarum ratione, mihi pro meis facultatibus quas tibi relinquo, repone, et retribue. Idem. 67 Faenoris, &c.] Tractum est hoc a patribus qui dicunt filiis suis: Hoc, quod vobis lucri de fœmore accessit, ad fructum, id est, ad usum vitæ vobis proficiat: reliquum vero pecuniæ reservate integrum. Vet. Sch.— Faenoris] Olim cum relictam a me hereditatem administrabis, rem amplifica ; et fœnoribus auge tuam sortem. Faenoris merces, est Merces mutuo datæ pecumiæ.—Hinc, §c.] Hinc ex foenore, nom ex sorte. Sumptus, τὰ éritfjöeia kgê iìuépav. Casaub. Turneb. xxx. 7. - 68 Quid,&c.] Verba hæredis hæreditatem imminutam esse molestissime ferentis.—Reliquum] Verbum Persii cum stomacho pronunciandum. Heus, puer, nunc delicatiora fercula mihi compara ; jam cibos meos lautos pimgues impensius unge. Quasi dicat: Nihil tibi relinquere, et omnia ante mortem consumere, stat sententia. Lubinus.—Nunc, &c.] Quamdo video divitias meas pluris a te fieri, qnam vel amorem meum, vel etiam virtutes. Casaub. 69 Mihi, &;c.] Egone, ut olere daro et salsamentis misere victitem, quo filius tuus partas servatasque opes sudore meo, abdomini serviens, dilapidet ? hoc placet, mi heres ? Casaub.— Festa] Cum lautius vivendum. Lubin. 70 Urtica] Ex qua tenuioribus vilissimum olus. Lubin. 71 Nepos] Ambigue et ingeniose dixit. Aliquis ex posteris tuis nepos et luxuriosus hæres.—Anseris] Quæ olim in summis delitiis habebantur. Intelligit autem jecur. Lubin. 72 Cum, &c.] Ut cum coeperit fastidire plebeiam et vulgivagam Venerem, pecuniæ vi irrumpat in thalamos mobilium virginum ac matronarum. Non dicit hoc Persius ex doctrima Stoicorum, quibus peccata omnia paria; sed ex vulgi opinione, quæ latum discrimen inter ista ponebat. Singultire, hic est, fastidire copiam alicujus rei. Casaubonus. Vel palpitabit.— Vago] Varia, vel comcessa et licita Venere. 73 Patritiae, &c.] Rem habeat cum mobili fœmina.—Mihi, &;c.] Egome ut me macerem ac fiam ossa ac pellis, iste nepos ventrem ingluvie promittat ? Trama heic quæ Prudentio nervorum tertura, Eem Geraemte. Casaubon. Turneb. xxx. 7. 74 At, &;c.] Hæredi, vel nepoti.— Omento] Pinguedine, qualis in omento. Sunt autem popæ victimarii, qui se hostiarum visceribus prope curabant. Lubinus. 75 Vende, &c.] Conclndit Satyram Ironica concessione, ut aliquis per fas nefas hinc inde opes accumulet, nullumque finem accumulando inveniat. Casaubon. Vel, Redime omnes lucri faciendi occasiones, veljactura animæ, id est, vitæ. Idem.—Excute, &;c.] Pervagare, penetra.—Solers] Ad lucrum

prudens, et circumspectus. Lubin.

76 Omne, &c.] Extremos Indos, ultimam Thylem.—Ne sit] Argnmentum a fime, me quis alter ditior et opulentior videatur, et ne quis mango præstantior et numerosior sit Cappadocas pueros pingues et bene habitos, et inamoena machina, in qua venales exponuntur pavisse, et majores quæstus fecisse.—Præstantior, &c.] Hellenismus.

77 Cappadocas, &c.] Gladiatores dicit. Nam apud antiquos venales gladiatores in catasta ponebantur, ut in eis possent omnia membra inspici. Vel, quia Cappadoces dicerentur habere studium naturale ad falsa testimonia proferenda: qui nutriti in tormentis, a pueritia, equuleum sibi facere dicuntur, ut in eo se invicem torqueant, et cum in poena perdurarent, ad falsa testimonia se bene venundarent.—Pavisse] Legitur et plausisse : quoniam venales antequam in catasta imponantur, cantant umiversi pariter more gentis suæ. Vet. Sch.—Cappadoeas] Synecdoche, pro Omnibus mancipiis. Magna enim servorum multitudo inde ex Cappadocia Romam advehebatur. Lubinus. Plausisse] Plaudere, palpo percutere, aut plana manu ferire : quod videntur fecisse mangomes, ad ostentandam eùe£tav et bene curatam cutem suorum mancipiorum: et confirmat hanc interpretationem vox pingues. Casaub. Turmeb. xxii. 8. et xxx. 7. Regio Armeniæ finitima. Lubin.—Catasta] Pegma ligneum, in quo suos venales collocabant, cum illos vendebant, aut ad venditionem parabant. Casaubon.—Rigida] Inamoena vel robusta. Lubin.

78 Rem, &c.] Verba Persii ad avarum, opes tuas conduplica.—Feci] Respondet avarus.—Redit, &;c.] Quasi in plicam, ut decuplex sit. Metaph. a vestibus. Lubinus. Vel, Quæ nondum tendit meque explet marsupium : sed adhuc hians et laxum est os illius. Casaub.

79 Depinge, &;c.] In editione Pithoei est depunge, quod perplacet. Translatum a libræ scapo: ubi punctis notatæ sunt ponderum mensuræ. Heic igitur Persius avarum heredem urget, doceat se ubi sistat: nimirum id voluit paucis ostendere, avaros finem consequi nunquam. Casaubonus.

80 Inventus, &;c.] Specie proverbii hoc dicitur, quasi diceret: Doce me finem tuæ avaritiæ : atqui modum imponere tuæ avaritiæ non magis potes tu, quam olim potuit Chrysippus finem soritis invenire, et ubi resistendum esset definire. Ait vero Persius, tui Chrysippe acervi : quia multum in eo Chrysippus sudaverat, ut finitorem

acervi imveniret: sed frustra. Casaub. Turnebus xxx. 7.— Chrysippe] Stoicus hic Philosophus Cleanthis discipulus. —Acervi] Syllogismi acervalis vel soritis, qui cum esset captiosus infinitis quæstionibus, excogitarat Chrysippus rationem, quomodo illi respondendum esset. Dixerat enim oportere javxd£eiv, quiescere : quod hic Persius vocat sistere, priusquam in immensum crescat. Lubin.— Inventus, &c.] Chrysippus philosophus Stoicus. Syllogismum σωρ{την voeavit, quem per adjectionem et detractionem ex acervi frumentarii similitudine ostendit. Vet. Sch.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Jo. Alb. Fabricii Bibliotheca Latina, a Jo. Aug. Ernesti auctius edita, II. 12.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

A. PERsius * Flaccus natus Volaterris, eques * Romanus, æqualis Lucani poëtæ, et una cum eo Annæi Cornuti, * philosophi Stoici, auditor, vix duodetriginta annos natus, obiit anno imperii

[merged small][merged small][ocr errors]

1 Persii, dubito an nostri, effigies in marmore apud Fulv. Ursinum pag. 46. elog. in thesaur. Antiq. Græcarum Gronoviano T. 3. a a a a. Fuit et Caius Manius Persius homo doctissimus, de quo Cicero de Orat. 11. 6. et de Fin. I. 3. refert Lucilium dicere solitum : * Persium hæc legere nolo, Lælium Decimum volo.' Alius Julius Persius in Apuleii Floridis.

2 Ita plerisque persuasum est auctore Eusebio in Chron. et scriptore vitæ Persii, licet ipse se poëta Ligurem, e Tigulia prope portum Lunæ, innuere videtur, Sat. vi. 6. sq. Vide Caspari Massæ, et Ludovici Aprosii

dissertationes Italico idiomate scriptas de patria Persii, quæ recusæ le- . guntur ad calcem libri Raphaëlis Soprani de Scriptoribus Liguriæ ; Gregorium Leti in Italia regnante parte iv. pag. 373. Adde August. Oldoinum in Athenæo Ligust. p. 80. sq. 3 Cornutum suum multis laudat Persius Satira v. quæ ridicule inscribitur etiam in Schreveliana editione, * ad Magistrum Equitum Cornutum,' pro eo, quod legi debebat, * ad Magistrum Annæum Cornutum.* De Cornuto et ejus scriptis dixi lib. III. Bibl. Græcæ cap. 15. pag. 398. sq.

« PredošláPokračovať »