Obrázky na stránke
PDF

post auctoris mortem abolitis, utpote indignis luce, solus ad nos pervenit liber seae Satirarum ' doctus et argutus, sed cum acerbis * salibus plenus, tum ita obscurus, ut propterea aliquibus abjiciendus esse videretur.

CODICES.

Codicem Persii scriptum antiquissimum in Bibliotheca prædicatorum Vindobonensium memorat, ex eoque versum affert Vadianus in Epistola ad Rud. Agricolam, qua Melæ suo præfatur. Juvenalis et Persii autem codex scr. in Bibl. Gersdorfia in Ephemerid. literar. Lips. 1710. memoratur, itemque Ludov. Cendratæ notæ Mss. in Sat. 1. et 11. in Bibliotheca Rhedigeriana : in Labbei autem Bibliotheca nova Mss. p. 68. comment. in Persium Cantalycii e Sec. x III.°

[ocr errors]

1 P. Pithoeus testatur, in antiquo Ms. singulas paginas hanc inscriptionem præ se tulisse : * Thebaidorum Persii Satira,' et in extremo : * Explicuit Persii Thebaidorum Satira feliciter.'

2 Hinc Severi appellationem Persius tulit, ut Lucilius a Juvenale dictus est ardens, Catullus doctus ab Ovidio, Horatius a Persio vafer dicitur, Lucretius a Lucano difficilis. Confer Bælii Lexicon in Persio, qui propter singularem carminum obscuritatem non dubitat Latinorum Lycophromem appellare. Neque ignotum est, quod passim narratur de S. Hieronymo, qui non capiens ejus tenebras, * intellecturis ignibus illa dedit,' abjectoque libro * si non vis intelligi,' dixit, * non debes legi.' Minus præclare de Persio sentit Vavassor libro de ludicra dictione p. 239. sq.

3 Communicavit et nobiscum pro benignitate sua egregia Vir illustriss. et patronus nobis summo colendus opere, Heideggerus, amplissimæ Reip. Turicensis a consiliis et Tribunus,

Codicem Persii Ms. chartaceum fol. min. sed juniorem eumque sæculo xv. scriptum ab Adamo Wernher Temarensi, ab an. 1483. ad an. 1491. Pædagogus is fuit Ludovici principis hæredis Archipalatini, tum Prof. publicus juris Can. im Acad. Heidelbergensi, defunctus d. 7. Sept. 1537. ; (quod docuit vir doctissimus, sed præmature vivis ereptus Car. Wund, Prof. eloq. et hist. Heidelb. in progr. de origine et progr. fac. jurid. in Acad. Heidelb. P. 11. p. 14. et 111. p. 2. sq. Adde ejus epitaphium in M. Adami Apogr. Monum. Heidelb. p. 15.) poëta id temporis haud imcelebris, (quem et Reuchlini amicitia floruisse non testatur solum tetrastichum a Wundio ex Conr. Gesmeri bibl. univ. p. 3. adductnm, sed et Carmen in ejus laudem dictum in Scenicis progymnasm. Heidelb. 1498. 4. ; inde a Jac. Burckardo in Comm. de linguæ lat. in Germania fatis vol. 11. p. 262. sq.) Is autem in Persii sui fronte posuit epitaphium a se fictum :

[blocks in formation]

Sub finem fol. 24. (a) (tot enim habet Ms.) legitur:
A. Persii Flacci Satirarum finis.

Tum subjicitur, quod Palatinis certe haud ingratum fuerit : Illustrissimum principem Philippum comitem palatinum Rheni et ducem Bavarie sacri Romani Imperii archidapiferum principem electorem accedat ad Caliopen carmen heroicum Illustrissimo Principi Philippo, &c. Suo genitori Ludwico, &c. S. P. D.

Si placet has reserans genitor clarissime chartas

Nostre primicias Muse hec lege carmina: nostra

Si sint dicenda, quæ ex prosa carmina feci.

Vale.

Si placet has chartas clementia vestra recludat

Illustris princeps pater et legat hec metra nostra

Si sint dicenda, quæ ex prosa carmina feci.

Fol. 24. (b.) quæ ultima est pag. (credo Rohrbacensem) ludicra s. inaspersa leguntur varia Adæ Wernheri vectiva, quæ nihil huc pertinent. in quendam Augustinum-Brechtel,

RECENSUS EDITION U M

PERsII,

LONGE AUCTIOR FABRICIO-ERNESTIANO ET IN QUATUOR . - ÆTATES DIGESTUS

[ocr errors]

Persii AETAs 1. natalis 1469.—1499. ; quæ ad Persium tum separatim sine loco et anno, tum Romæ ap. Udalr. Gallum (an. 1470.) cum Juvenale editum origines refert. Has exceperunt Brixienses ab an. 1473. et Mediolanenses Zarotinæ ab an. 1474.; Venetæ dein, quarum 1. cum Comm. Barth. Fontii prodiit 1480. Ab alterius commentatoris Jo. Britannici cura commendatur Brixiensis II. 1481. Uterque juncti comparent in Veneta vI. 1491. Persius vero vel solus, vel cum Juvenale edi consuevit.

Sine anno et loco: Persii Satyræ ; quam scriptor Catal. Bibl. Hulsianæ omnium principem censet ex versu, qui in fine legitur:

Explicit ignotus per totum Persius orbem.

— Persii Flacci nobilissimi Satyrici unicus, sed elegantissimus Saty- , rarum liber fol. occurrit in Cat. Bibl. Uffenbach. T. 11. App. Incunab. artis typogr. Additt. n. 346. p. 817.

— 4. Persius cum glossis Scipionis Ferrarii Georgii filii de Monferrato, memoratur Engelio in Bibl. select. p. 123. Idem Scipio etiam in Val. Flacci Argonaut. glossas edidit.

Sine anno, Persii Satyræ ; cujus ed. vetustatem, certe in Gallia , principatum, colligit scriptor Cat. Bibl. Huls. ex versibus in fine :

Delpk. et Var. Clas. Pers. •T

Excepit claros Andegavense poëtas
Ut studium, Persi, tu cito sculptus ades:

Gallorum egregias sic sculptus perge per Urbes,
Ut possit spatium cernere glossa suum.

1474 Ferrariensis, fol. Persius memoratur Fabricio. 1475 Lovaniensis, fol. Persius—' per Joannem de Westphalio, arte characterisandi novissima,' ut in fine dicitur. Ita Fabricius. 1480 Veneta 1. Fontii, fol. Auli Persii Flacci poëtæ Satyrarum opus.—Constat 28. foliis iisque signatis, sed caret paginarum numero et custode. Præmissa Bartholomæi Fontii dedicatio ad Laur. de Medicis. Textum notæ ambiunt. In fine legitur : * A. Persii Flacci Satyrarum finis MccccLxxx. Venetiis.' 1482 Daventriæ, fol. Persius. Vid. Corn. a Beughem incunab. Typogr. p. 105. — Veneta II. fol. min. Persii Satyræ cum Comm. B. Fontii, per Bapt. de Tortis. Extat in Bibl. Arcbipal. Manhemii. — Veneta III. fol. Persii Satyræ, cum Comm. Barth. Fontii.—A. Persii Flacci Satyrarum finis. Anno M.cccc.LxxxII. Mensis Decembris die xxiv. per me Magistrum Renaldum de Novimagio Theutonicum Venetiis impressum. De his duabus Venetis vide Beughem. l. c. pag. 105. Bauerum l. c. p. 185. Goetzium in, memorab. Bibl. Dresd. T. III. p. 120. n. 207. et Catal. Bibl. Trajectino-Batavæ (editum 1718. f.) in Libr. f. p. 87. 1484 Veneta Iv. fol. Persius, cum Comm. Fontii—per Bapt, de Tortis, teste Fabricio. 1485 Veneta v. fol. Persius, cum Comm. Fontii per Anton. de Bactibobus. Cf. Lengnich Beitræge zur Kenntuiss seltener Bücher &c. 2 Theil. p. 120. Extat quoque in Bibl. Archipal. Manhem. hujus amni editio. 1491 Veneta vI. fol. Persius cum Comm. Jo. Britannici Brixiani et Barthol. Fontii.—Impressum Venetiis per Bernardinum Benalium Bergomensem et Matheum Capcasam Parmensem anno nativ. Dom. Mccccxci. d. III. Aug. Sic in Engelii Bibl. select. p. 115. sub Terent. et in Cat. librorum in Bibl. Goetting. in duplo extantium an. 1784. p. 16. n. 120. (b.) 1492 Veneta vII. fol. Persius c. Comm. Jo. Britannici per Barth. de Ragozzonibus. Vid. Lengnichii Beitræge &c. P. II. p. 120.

« PredošláPokračovať »