Obrázky na stránke
PDF
ePub

Vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est

Occipiti cæco, posticæ occurrite sannæ.

Quis populi sermo est? quis enim? nisi carmina molli Nunc demum numero fluere, ut per leve severos Effundat junctura ungues. Scit tendere versum Non secus, ac si oculo rubricam dirigat uno. Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum,

65

Apuliæ sitibunda. O vos sanguis nobilis, queis datum est vivere sine oculis in occipitio, evitate derisionem posteriorem.) Quid populus dicit? Quid enimvero diceret, nisi versus jam tandem currere metro facili, adeo ut connexio sinat ire ungues asperos per politum. Ille homo, inquit, novit scribere versus non aliter quam si uno oculo regat lapillum rubeum. Seu juvat scribere in mores, seu contra

scripsisse tantum; quæ lectio et elegantior longe est, et planior; sic et qui

NOTE

61 Patricius sanguis] Patricii sunt Senatorum filii: designantur hic quilibet Nobiles Romani. Horat. ad Pisones: Vos o Pompilius sanguis.'

62 Occipiti] Occiput pars capitis posterior, sicut anterior sinciput.

Occurrite] Subeant licet ludibrium et derisionem plebeii; at vos, o Nobiles Romani, ne existimate fortunas et famam vestram pendere a versiculis ab illis faciendis tantisper abstinete, aut saltem bonos facite. At mementote vos carere Jani oculis adeoque derisionem secretam timete eorum ipsorum, qui coram vobis applaudunt.

Postica sanna] Sanna est derisio facta distorto vultu; postica, quæ fit post et a tergo hominis derisi.

63 Quis populi sermo est] Supra habes, de me, ante parenthesim: id est, quid de meis versiculis sentit populus, quid dicit? inquit Poëta vanæ gloriæ cupiditate excæcatus.

Quis enim? &c.] Quis alius esset sermo, id est, quid aliud dicere posset, nisi elegantes et sublimes esse tuos versus? Respondet adulator.

64 Ut per leve severos] Tam molles et politi sunt tui versus, ut similes

sint levigato marmori, supra quod sine remora ducuntur et fluunt ungues.

66 Rubricam] Genus est terræ fossilis, coloris rubri, quæ primum reperta ad urbem Sinopem, ad littus Euxini maris in Paphlagonia, unde vocatur etiam Sinopis. Plin. xxxv. 6. hæc utilis ad notandas lineas, Architectis, &c.

Oculo dirigat uno] Metaphora a Fabris, qui lineam ducturi rectam, et hanc seu creta seu rubrica notaturi, alterum claudunt oculum, ne radii visuales distrahantur, et aberrent.

67 Sive opus in mores] Sive scribenda Comœdia. Ita vetus Interpres ; et alii quidam ejus auctoritatem secuti. Repugnat Casaubonus, et jungit hæc, in mores, in luxum; explicatque de Satira, quæ tunc usitatissima erat, cum alioqui Comœdiæ scriptio jampridem frigere incœpisset.

In luxum] Hæc verba Satiræ materiam procul dubio exhibent: sicut, mores, Comœdiæ, quæ morum est expressio et vitæ communis adumbratio. Siquidem ea, ut mox dixi, separanda sunt.

In prandia Regum] Sive scribenda

Dicere, res grandes nostro dat Musa poëtæ.
Ecce modo heroas sensus afferre videmus
Nugari solitos Græce, nec ponere lucum
Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes,
Et focus, et porci, et fumosa Palilia fœno;

70

delicias, seu in prandia Regum, Musa inspirat sublimia nostro Vati. Ecce nunc cernimus nonnullos scribere heroum facta, qui solebant tractare nugas Græce, et non peritos describere nemus; nec celebrare agrum abundantem, in quo cophini, et caminus, et sues, et festa Palis Deæ fœno ardente fumantia: ex quo rure prodiit

dam Editi præferunt. Casaubon.-69 Hanc scripturam, videmus, etiam vetustissimi quidam Libri servant: firmat quod sequitur, cum videas: et ita superius, Hic neque more probo videas: placet tamen docemus, cum Bongarsii Codice, et nonnullis aliis. Refero enim ad doctores juventutis, qui eorum inanes animos rerum cognitione ad magna prius aspirare præcipiebant, quam in planis

NOTE

telligi possunt, sicut et nugari Græce soliti, cum Romæ juvenes Linguam primum Græcam doceri consuevissent. Verum his omnibus omissis, placet interpretari; in scribendo lascivire, more Græcorum, quibus id

Tragoedia quæ Principum facta continet. Alludit hic Persius ad Thyestæ cœnam, in qua ille coctos filios ab Atreo fratre, inscius rei, et imprudens devoravit. Vide Senecam Tragicum. 68 Res grandes, &c.] Ironica sunt familiare in descriptionibus, et in ista. aliis passim.

69 Ecce modo heroas, &c.] Heroicum carmen scribendum nonnullos cernimus suscipere, etiam imperitos.

70 Nugari solitos Græce] An qui carmina Græcorum inepte in Latinos versus transferunt, ut fecit Actius Labeo ? An qui Linguam Græcam vix dum delibarunt, neque adeo satis eruditi videntur ad tale tantumque opus, quale est Epicum Carmen, quod summos per omnia Poëtas requirit? Legunt aliqui: Ecce modo heroas sensus afferre docemus, nugari solitos Græce: aiuntque reprehendi ipsos Magistros ac Præceptores, qui discipulos suos instituendo ad grandiloquentiam, non tam ad sublimem, quam ad turgidum ineptumque stylum eos deducebant: quod videntur confirmare sequentia: ubi, nec ponere lucum artifices, &c. rudes tirunculi in

Nec ponere lucum artifices, &c.] Vix peritos tractare ut decet faciliora argumenta, in quibus solent tirones exerceri: qualia sunt descriptio nemoris, laudatio rei rusticæ. Vide Horat. initio Artis Poëticæ. Suspicatur hic Casaubonus Persium habuisse in animo ineptum aliquem sui temporis Poëtam, qui de re rustica carmen aliquod inconditum composuisset, quo forte congesserat inepte plurima, ut festa Palis, urbis Romæ Originem, Cincinnati Dictatoris Historiam: et leviuscula multa studiose complexus fuerat, ut corbes, focum, porcos, &c. At suspicionem ille suam nullo fulcit argumento.

71 Rus saturum] Agrum abundantem rebus omnibus.

72 Palilia] Pales Dea Pastorum, ab iis colebatur XI. Kal. Mai. id est,

Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,
Cum trepida ante boves dictatorem induit uxor,
Et tua aratra domum lictor tulit: euge poëta!
Briseis quem venosus liber Accî,

Est nunc,

735

Remus, et tu quoque, o Quinti, atterens aratrum sulcata humo, quem ante boves conjux attonita vestivit Dictatoris veste, et viator reportavit aratrum tuum in ædes tuas. Macte, o Vates; reperitur jam aliquis, quem delectent scripta tur

et humilibus stylum exercuissent. Casaubon.-72 Parilia Edit. Steph. et multæ Edd.-74 Quem dictatura. Ms. Gal.-76 Attii Ms. R. Brisei vetus lectio est; et Acci; non Brisæi, neque Acti vel Atti. Sed pro Brisei lego Briseis: notis-simum fœminæ nomen ex Homero, et aliis Poëtis: ejus casus Tragœdiæ nemo

NOTE

vigesima prima die Aprilis. Festum agebant ad arcendos lupos et morbos a pecore: vel ut felix esset et fæcundus pecoris partus: unde legunt quidam, Parilia. Vide Athen. 1. viii. sub finem. Ovid. IV. Fastorum.

Fumosa] Quia congestis fœno et stipula ignem accendebant Rustici, in Paliliis, transilientesque expiari se credebant. Ovid. Fast. IV. 'Moxque per ardentes stipulæ crepitantis acervos Trajicias celeri strenua membra pede.' Et post: Omnia purgat edax ignis, vitiumque metalli Excoquit; idcirco cum duce purgat oves.'

rem Romanam in tuto collocasset, liberato Consule L. Minutio, quem obsessum in Algido monte jam dies aliquot tenebant Æqui hostes. Tit. Liv. III. 27. et sequentibus.

Uxor] Racilia: trepida, sive præ gaudio, sive præ stupore ob inexpec tatum honorem, et discrimen rerum Romanarum.

75 Euge Poëta] Bono esto animo: en alii tecum amant etiam antiqua, obsoleta, turgida. Ironice, et satirice.

76 Briseis] Sic magis placet cum aliis legere, Briseis, (quod nomen puellæ est, de qua Homerus passim in Iliade, et Ovid. Epist. 3.) ut sit titulus Tragœdiæ ab Accio scriptæ ; quemadmodum ponitur mox Antiopa Pacuvii Tragoedia. Alii legunt, Brisei ;

73 Unde Remus] Quo ex agro prodiit Remus cum fratre scilicet Romulo; et Romam condiderunt circa Paliliorum diem. Ovid. Fast. IV. Dentalia] Dentale pars aratri lig- quod Bacchi cognomen tribuitur Acnea cui præfigitur vomer.

Quinti] Unde tu quoque prodiisti, o Quinti Cincinnate, qui ex aratro ad Dictaturam es evocatus. Tit. Liv. 1. III.

74 Dictatorem induit] Dictatura, summus Romanorum Magistratus sex mensibus durabat: licebat tamen ante tempus abdicare: quod fecit Lucius ille Quintius, post dies sexdecim, rediitque ad opus rusticum, postquam

cio, vel quod in Bacchi clientela sunt Poëtæ Tragici, vel quod Bacchas Tragoediam scripserat.

Venosus liber] Quasi venis prominentibus tumens. Porro quid Turnebum moverit ut legendum esse, navosus, suspicaretur, nec ego suspicari possum.

Acci] Cave legas, Actii. Nec enim loquitur hic Persius de Labeone Actio, de quo jam satis, sed de Lucio

Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, ærumnis cor luctificabile fulta.
Hos pueris monitus patres infundere lippos
Cum videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi
Venerit in linguas ? unde istud dedecus, in quo
Trossulus exsultat tibi per subsellia levis ?
Nilne pudet, capiti non posse pericula cano

80

gida Accii Brisei. Modo reperiuntur homines, quos detineat Pacuvius, et Antiopa salebrosa animum tristem habens doloribus obsessum. Quandoquidem cernis parentes lippientes suggerere hæc præcepta juvenibus, rogasne unde ista dicendi patella ad os pervenerit ; et unde hoc probrum veniat, ad quod tibi subsilit Eques Romanus politus, per sedes inferiores. Nullone pudore afficeris quod nequeas arcere

potest negare. Casaubon.-82 exultet Ms. Gal.-84 Quid vocat tepidum de

NOTE

Accio vetere Poëta et Pacuvii coætaneo, paulo tamen juniore, quem laudant Tull. pro Archia Poëta. Macrob. Saturnal. 1. 7. Item vi. 1. 2. et 5. Valerius Max. 11. 7. art. 11. Vide et Lylium Giraldum.

77 Pacuvius] Brundusinus, antiquus Tragœdiographus, imo Tragœdorum Princeps, aliquanto junior Plauto, Ennii ex sorore nepos fuisse dicitur. M. Pacuvii et L. Accii colloquium ex occasione factum Tarenti, lege apud Agellium XIII. 2. item utriusque elogia apud Quintil. x. 1. Duorum horumce Poëtarum stylus quidem asper et durus, attamen interlucet sententiis.

Verrucosa] Quasi verrucis et tumoribus aspera.

78 Antiopa] Lyci Thebarum Regis uxor ob Jovis concubitum a viro repudiata. Titulus est Tragœdiæ Pacuvianæ, cujus meminit Tullius initio 1. 1. de Finibus.

Ærumnis fulta] Id est, suis se miseriis sustentans, indurans: vel circumcincta calamitatibus. Metaphora satis dura, quam ex ipso Pacuvio depromtam hic reprehendi nonnulli

autumant; sicut et vocem, luctificabile.

79 Hos pueris monitus] Nempe, ut veteres Poëtas sectentur.

80 Sartago] Vas patulum in quo cibi friguntur. Metaphora pro strepitu ferventis sartaginis, cui similem edit sonum oratio confusa, et vocibus novis simul et obsoletis conferta.

81 Dedecus] Infame dicendi scribendique genus.

82 Trossulus] A Trossulo Tuscorum oppido sine peditum ope capto, Equites Romani cognominati sunt Trossuli. Accipiunt alii pro, Torosulus diminut. a Torosus; ut notentur homines delicatuli.

Subsellia] Vel quibus spectabant Ludos Equites Romani, vel quibus recitationes audiebant, ut supra fuse explicui, ad eum locum: Sede leges celsa.

83 Nilne pudet] Jam eos insectatur Persius qui lenocinia verborum tam studiose imo tam stulte adhibent, ut in eo vim orationis constituant, ipsisque in causis capitalibus valere putent: adeo sua illos excœcat vana ostentationis et gloriæ inanis cupido.

85

Pellere, quin tepidum hoc optes audire, DECENTER?
Fur es, ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis
Librat in antithetis: doctas posuisse figuras
Laudatur: bellum hoc: hoc bellum? an, Romule, ceves?
periculum a capite albo, imo cupias auscultare frigidum illud verbum, convenienter?
Prado es, inquit Pedio accusator. Ecquid Pedius respondet? Criminationem
expendit in antithesibus politis. Erudita adhibuisse schemata, laudi vertitur.
Pulchrum illud. Illud, ais, pulchrum est? Numquid turpiter adularis, o Romane?

6

center? placebat legere trepidum, quod verbum est Horatii et Persii: prorsus ita dictum superius. ingentes trepidare Titos: qui locus valde confirmat nostram emendationem. Atque hanc lectionem invenimus annotatam in uno eorum veterum codicum, quos a clarissimo Bongarsio accepi: verum tamen et liber ille, et ceteræ omnes membranæ, quibus usi sumus, consentiunt cum vulgatis: videtur etiam Sidonius Apollinaris hunc locum imitatus, ut sæpe alios, cum scribit in Epistola ad Faustum 1. IX. Quænam est cuiquam peritiæ cervix tanta, quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus persequatur?' Vocantur autem tepida Sidonio dicta mediocria, nec primæ notæ; ita hic capi ea vox potest: ut sit audire tepidum decenter velle laudari vel modica laudatione. Tepere, fervere, frigere, frigefacere sic sæpe usurpantur. Casaubon. Equidem malim trepidum legere; ita ut trepidum decenter significet acclamationes hominum trepidantium, patronique orationem, ad suas aures compositam, parum continenter cum lætitiæ significatione excipientium. Kanigius.--85 Malim doctus. Juvenalis, 'doctus spectare lacunar.' Casaubon. — 87 bellum hoc, hoc bellum? Edit.

-

NOTE

84 Quin tepidum] Etiam cum reus 86 Librat] Velut in contraria lance capitis periculo liberandus orationeque solida defendendus, captas laudem e futili verborum aucupio, quam potius vera eloquentia quærere deberes.

85 Pedio] Pedius Blesus sub Nerone a Cyrenensibus accusatus est expilasse templum Esculapii. Cornel. Tacit. Annal. 1. XIV. damnatusque et Senatu motus est. Ponitur hic pro quolibet Romani fori oratore et patrono.

Pedius quid] Id est, quid respondet, qua ratione removet illatum sibi sacrilegii crimen?

Rasis] Id est, politis et elaboratis. Quintil. Ix. 3. in ipso fine. Ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis, et pariter cadentibus, et consimilibus, irascentem, flentem, rogantem? Cum in his cura verborum deroget affectibus fidem; et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur.'

opponit criminationibus non valida,
ut oporteret, argumenta, sed meras
verborum exornationes et figuras ;
periodorum affectatos numeros et
quasi appensos, homœoteleuta, ho-
mœoptota, Isocola, &c. fortasse quia
scit hos flosculos ac rhythmos apud
Neronem valere, his se tuetur. D.
Hieronym. Epist. ad Pammachium.
'Non pudet Christianos et Sacerdo-
tes Dei, quasi de rebus ludicris aga-
tur, verbis dubiis hærere, et ambiguas
librare sententias, quibus loquens ma-
gis quam audiens decipitur.'

Antithetis] Latine, Contrapositum,
Figura est per quam contraria con-
trariis respondentia in oratione po-

nuntur.

Doctas] Legunt alii, Doctus, id est, peritus et gnarus adhibendi tales figuras a Gorgia Rhetore inven

tas.

87 Bellum hoc] Inquiunt vani illi scriptores, vel adulatores.

[ocr errors]
« PredošláPokračovať »