Obrázky na stránke
PDF

Vos, o patricius sanguis, quos vivere fas est

Occipiti cæco, posticæ occurrite sannæ.
Quis populi sermo est ? quis enim ? nisi carmina molli

Nunc demum numero fluere, ut per leve severos

[merged small][merged small][ocr errors]

Non secus, ac si oculo rubricam dirigat uno.
Sive opus in mores, in luxum, in prandia regum,

Apuliæ sitibunda.

occipitio, evitate derisionem posteriorem.) Quid populus dicit?

O vos sanguis nobilis, queis datum est vivere sine oculis in

Quid enimvero

diceret, nisi versus jam tandem currere metro facili, adeo ut connexio sinat ire

ungues asperos per politum.

Ille homo, inquit, novit scribere versus non aliter

quam si uno oculo regat lapillum rubeum. Seu juvat scribere in mores, seu contra

[ocr errors]

scripsisse tantum ; quæ lectio et elegantior longe est, et planior ; sic et qui

[ocr errors]

61 Patricius sanguis] Patricii sunt Senatorum filii : designantur hic quilibet Nobiles Romani. Horat. ad Pisones: “ Vos o Pompilius sanguis.' 62 Occipiti] Occiput pars capitis posterior, sicut anterior sinciput. Occurrite] Subeant licet ludibrium et derisionem plebeii; at vos, o Nobiles Romani, ne existimate fortunas et famam vestram pendere a versiculis: ab illis faciendis tantisper abstinete, aut saltem bonos facite. At mementote vos carere Jani oculis adeoque derisionem secretam timete eorum ipsorum, qui coram vobis applaudunt. Posticæ sannæ] Sanna est derisio facta distorto vultu ; postica, quæ fit post et a tergo hominis derisi. 63 Quis populi sermo est] Supra habes, de me, ante parenthesim : id est, quid de meis versiculis sentit populus, quid dicit ? inquit Poëta vanæ gloriæ cupiditate excæcatus. Quis enim? &c.] Quis alius esset sermo, id est, quid aliud dicere posset, nisi elegantes et sublimes esse tuos versus? Respondet adulator. 64 Ut per leve severos] Tam molles et politi sunt tui versus, ut similes

sint levigato marmori, supra quod sine remora ducuntur et fluunt umgues. 66 Rubricam] Genus est terræ fossilis, coloris rubri, quæ primum reperta ad urbem Sinopem, ad littus Euxini maris in Paphlagonia, unde vocatur etiam Sinopis. Plin. xxxv. 6. hæc utilis ad notandas lineas, Architectis, &c. Oculo dirigat uno] Metaphora a Fabris, qui lineam ducturi rectam, et hanc seu creta seu rubrica notaturi, alterum claudunt oculum, ne radii visuales distrahantur, et aberrent. 67 Sive opus in mores] Sive scribenda Comoedia. Ita vetus Interpres; et alii quidam ejus auctoritatem secuti. Repugnat Casaubonus, et jungit hæc, in mores, in luxum ; explicatque de Satira, quæ tunc usitatissima erat, cum alioqui Comoediæ scriptio jampridem frigere incoepisset. In lurum] Hæc verba Satiræ materiam procul dubio exhibent: sicut, mores, Comoediæ, quæ morum est expressio et vitæ communis adumbratio. Siquidem ea, ut mox dixi, separanda sumt. Jn prandia Regum] Sive scribenda Tragœdia quæ Principum facta comtinet. Alludit hic Persius ad Thyestæ coenam, in qua ille coctos filios ab Atreo fratre, inscius rei, et imprudens devoravit. Vide Senecam Tragicum. 68 Res grandes, &;c.] Ironica sunt ista. 69 Ecce modo heroas, &c.] Heroicum carmen scribendum nonnullos cernimus suscipere, etiam imperitos. 70 Nugari solitos Graece] An qui carmina Græcorum inepte in Latinos versus transferunt, ut fecit Actius Labeo ? Am qui Linguam Græcam vix dum delibarunt, meque adeo satis eruditi videntur ad tale tantumque opus, quale est Epicum Carmen, quod summos per omnia Poëtas requirit ? Legunt aliqui: Ecce modo heroas sensus afferre docemus, nugari solitos Graece: aiuntque reprehendi ipsos Magistros ac Præceptores, qui discipulos suos instituendo ad grandiloquentiam, mom tam ad sublimem, quam ad turgidum ineptumque stylum eos deducebant: quod videntur confirmare sequentia : ubi, nec ponere lucum artifices, &c. rudes tirunculi in

Dicere, res grandes nostro dat Musa poëtæ.
Ecce modo heroas sensus afferre videmus

Nugari solitos Græce, nec ponere lucum 70
Artifices, nec rus saturum laudare, ubi corbes,
Et focus, et porci, et fumosa Palilia foeno ;
delicias, seu in prandia Regum, Musa inspirat sublimia nostro Vati. Ecce nunc

cernimus nonnullos scribere heroum facta, qui solebant tractare nugas Græce, et non peritos describere nemus; nec celebrare agrum abundantem, in quo cophini, et caminus, et sues, et festa Palis Deæ fæno ardente fumantia: eae quo rure prodiit

------

dam Editi præferunt. Casaubon.—69 Hanc scripturam, videmus, etiam vetustissimi quidam Libri servant: firmat quod sequitur, cum videas : et ita superius, Hic neque more probo videas: placet tamen docemus, cum Bongarsii Codice, et nonnullis aliis. Refero enim ad doctores juventutis, qui eorum inanes animos rerum cognitione ad magna prius aspirare præcipiebant, quam in planis

[ocr errors]

telligi possunt, sicut et nugari Græce soliti, cum Romæ juvenes Linguam primum Græcam doceri consuevissent. Verum his omnibus omissis, placet interpretari ; in scribendo lascivire, more Græcorum, quibus id familiare im descriptionibus, et in aliis passim. Nec ponere lucum artifices, &c.] Vix peritos tractare ut decet faciliora argumenta, in quibus solent tirones exerceri: qualia sunt descriptio nemoris, laudatio rei rusticæ. Vide Horat. initio Artis Poëticæ. Suspicatur hic Casaubonus Persium habuisse in animo ineptum aliquem sui temporis Poëtam, qui de re rustica carmem aliquod inconditum conposuisset, quo forte congesserat inepte plurima, ut festa Palis, urbis Romæ Originem, Cincinnati Dictatoris Historiam : et leviuscula multa studiose complexus fuerat, ut corbes, focum, porcos, &c. At suspicionem ille suam nullo fulcit argumento. 71 Rus saturum] Agrum abundantem rebus omnibus. 72 Palilia] Pales Dea Pastorum, ab iis colebaturxI. Kal. Mai. id est,

Unde Remus, sulcoque terens dentalia, Quinti,

Cum trepida ante boves dictatorem induit uxor,

Et tua aratra domum lictor tulit: euge poëta!
Est nunc, Briseis quem venosus liber Acci,

[ocr errors]

Remus, et tu quoque, o Quinti, atterens aratrum sulcata humo, quem ante boves conjuae attonita vestivit Dictatoris reste, et riator reportarit aratrum tuum in aedes tuas. Macte, o Vates ; reperitur jam aliquis, quem delectent scripta tur

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

vigesima prima die Aprilis. Festum rem Romanam in tuto collocasset,

agebant ad arcendos lupos et morbos a pecore: vel ut felix esset et foecundus pecoris partus: unde legunt quidam, Parilia. Vide Athen. l. viii. snb finem. Ovid. iv. Fastorum. Fumosa] Quia congestis fœno et stipula ignem accendebant Rustici, in Paliliis, transilientesque expiari se credebant. Ovid. Fast. iv. * Moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos Trajicias celeri strenua membra pede.” Et post : * Omnia purgat edax ignis, vitiumque metalli Excoquit; idcirco cum duce purgat oves.” 73 Unde Remus] Quo ex agro prodiit Remus cum fratre scilicet Romulo ; et Romam condiderunt circa Paliliorum diem. Ovid. Fast. Iv. Dentalia] Dentale pars aratri lignea cui præfigitur vomer. Quinti] Unde tu quoque prodiisti, o Quinti Cincinnate, qui ex aratro ad Dictaturam es evocatus. Tit. Liv. l. iiI. 74 Dictatorem induit] Dictatura, summus Romanorum Magistratus sex mensibus durabat: licebat tamen ante tempus abdicare : quod fecit Lucius ille Quintius, post dies sexdecim, rediitque ad opus rusticum, postquam

liberato Consule L. Minutio, quem obsessum in Algido monte jam dies aliquot tenebant Æqui hostes. Tit. Liv. iii. 27. et sequentibus. Uror] Racilia : trepida, sive præ gaudio, sive præ stupore ob inexpectatum honorem, et discrimen rerum Romanarum. 75 Euge Poëta] Bono esto animo: en alii tecum amant etiam antiqua, obsoleta, turgida. Ironice, et satirice. 76 Briseis] Sic magis placet cum aliis legere, Briseis, (quod momen puellæ est, de qua Homerus passim im Iliade, et Ovid. Epist. 3.) ut sit titulus Tragœdiæ ab Accio scriptæ ; quemadmodum ponitur mox Antiopa Pacuvii Tragoedia. Alii legunt, Brisei ; quod Bacchi cognomen tribuitur Accio, vel quod in Bacchi clientela sunt Poëtæ Tragici, vel quod Bacchas Tragoediam scripserat. Venosus liber] Quasi venis promimentibus tumens. Porro quid Turnebum moverit ut legendum esse, maerosus, suspicaretur, nec ego suspicari possum. Accí] Cave legas, Actii. Nec enim loquitur hic Persius de Labeone Actio, de quo jam satis, sed de Lucio

Sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur
Antiopa, ærumnis cor luctificabile fulta.
Hos pueris monitus patres infundere lippos
Cum videas, quærisne, unde hæc sartago loquendi
Venerit in linguas ? unde istud dedecus, in quo
Trossulus exsultat tibi per subsellia levis ?
Nilne pudet, capiti non posse pericula cano

[ocr errors]

gida Accii Brisei. Modo reperiuntur homines, quos detineat Pacuvius, et Antiopa salebrosa animum tristem habens doloribus obsessum. Quandoquidem cernis parentes lippientes suggerere haec præcepta juremibus, rogasne unde ista dicendi patella ad os perremerit ; et unde hoc probrum veniat, ad quod tibi subsilit Eques Romanus politus, per sedes inferiores. Nullone pudore qfficeris quod nequeas arcere

[ocr errors]

potest negare. Casaubon.—82 exultet Ms. Gal.—84 Quid vocat tepidum de

[ocr errors]

Accio vetere Poëta et Pacuvii coætameo, paulo tamen juniore, quem laudant Tull. pro Archia Poëta. Macrob. Saturnal. i. 7. Item vi. 1. 2. et 5. Valerius Max. III. 7. art. 11. Vide et Lylium Giraldum. 77 Pacuvius] Brundusimus, antiquus Tragoediographus, imo Tragoedorum Princeps, aliquanto junior Plauto, Ennii ex sorore nepos fuisse dicitur. M. Pacuvii et L. Accii colloquium ex occasione factum Tarenti, lege apud Agellium xiii. 2. item utriusque elogia apud Quintil. x. 1. Duorum horumce Poëtarum stylus quidem asper et durus, attamen interlucet sententiis. Verrucosa] Quasi verrucis et tumoribus aspera. 78 Antiopa] Lyci Thebarum Regis uxor ob Jovis concubitum a viro repudiata. Titulus est Tragœdiæ Pacuvianæ, cujus meminit Tullius initio 1. 1. de Finibus. Ærumnis fulta] Id est, suis se miseriis sustentans, indurans: vel circumcincta calamitatibus. Metaphora satis dura, quam ex ipso Pacuvio depromtam hic reprehendi nonnulli

autumant: sicut et vocem, luctificabile. 79 Hos pueris monitus] Nempe, ut veteres Poëtas sectentur. 80 Sartago] Vas patulum in quo cibi friguntur. Metaphora pro strepitu ferventis sartaginis, cui similem edit sonum oratio confusa, et vocibus novis simul et obsoletis conferta. 81 Dedecus] Infame dicendi scribendique genus. 82 Trossulus] A Trossulo Tuscorum oppido sine peditum ope capto, Equites Romani cognominati sunt Trossuli. Accipiunt alii pro, Torosulus diminut. a Torosus; ut motentur homines delicatuli. Subsellia] Vel quibus spectabant Ludos Equites Romani, vel quibus recitationes audiebant, ut supra fuse explicui, ad eum locum : Sede leges celsa. 83 Nilne pudet] Jam eos insectatur Persius qui lenocinia verborum tam studiose imo tam stulte adhibent, ut in eo vim orationis constituant, ipsisque in causis capitalibus valere putent : adeo sua illos excoecat vana ostentationis et gloriæ inanis cupido.

Pellere, quin tepidum hoc optes audire, dEcENTER ?
Fur es, ait Pedio. Pedius quid ? crimina rasis

Librat in antithetis: doctas posuisse figuras

Laudatur: bellum hoc: hoc bellum ? an, Romule, ceves ?

periculum a capite albo, imo cupias auscultare frigidum illud verbum, convenienter? Prædo es, inquit Pedio accusator. Ecquid Pedius respondet ? Criminationem erpendit in antithesibus politis. Erudita adhibuisse schemata, laudi vertitur. Pulchrum illud. Illud, ais, pulchrum est ? Numquid turpiter adularis, o Romane?

-------

center? placebat legere trepidum, quod verbum est Horatii et Persii : prorsus ita dictum superius. ingentes trepidare Titos: qui locus valde confirmat mostram emendationem. Atque hanc lectionem invenimus amnotatam in uno eorum veterum codicum, quos a clarissimo Bomgarsio accepi: verum tamen et liber ille, et ceterae omnes membramæ, quibus usi sumus, consentiunt cum vulgatis: videtur etiam Sidonius Apollinaris hunc locum imitatus, ut sæpe alios, cum scribit in Epistola ad Faustum l. 1x. * Quænam est cuiquam peritiae cervix tanta, quive hydrops, ut etiam tepida vestra non ferventissimis laudibus persequatür ?' Vocantur autem tepida Sidonio dicta mediocria, nec primæ notae ; ita hic capi ea vox potest: ut sit audire tepidum decenter velle laudari vel modicaTlaudatione. Tepere, fervere, frigere, frigefacere sic saepe usurpantur. Casaubon. Equidem malim trepidum legere ; ita ut trepidum decenter significet acclamationes hominum trepidantium, patronique orationem, ad suas aures compositam, parum continenter cum lætitiæ $ignificatione excipientium. Kaemigius.—85 Malim doctus. Juvenalis, * doctus spectare lacunar.' Casaubon. 87 bellum hoc, hoc bellum? Edit.

[ocr errors]
[ocr errors]

84 Quin tepidum] Etiam cum reus capitis periculo liberandus orationeque solida defendendus, captas laudem e futili verborum aucupio, quam potius vera eloquentia quærere deberes. 85 Pedio] Pedius Blesus sub Neronea Cyrenensibus accusatus est expilasse templum Æsculapii. Cornel. Tacit. Annal. l. xiv. damnatusque et Sematu motus est. Ponitur hic pro quolibet Romani fori oratore et patrono. Pedius quid] Id est, quid respondet, qua ratione removet illatum sibi sacrilegii crimen? Rasis] Id est, politis et elaboratis. Quintil. Ix. 3. in ipso fine. * Ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis, et pariter cadentibus, et consimilibus, irascentem, flentem, rogantem? Cum in his cura verborum deroget affectibus fidem ; et ubicumque ars ostentatur, veritas abesse videatur.'

86 Librat] Velut in contraria lamce opponit criminationibus nom valida, ut oporteret, argumenta, sed meras verborum exornationes et figuras ; periodorum affectatos numeros et quasi appensos, homoeoteleuta, homoeoptota, Isocola, &c. fortasse quia scit hos flosculos ac rhythmos apud Neronem valere, his se tuetur. D. Hieronym. Epist. ad Pammachium. * Non pudet Christianos et Sacerdotes Dei, quasi de rebus ludicris agatur, verbis dubiis hærere, et ambiguas librare sententias, quibus loquens magis quam audiens decipitur.' Antithetis] Latine, Contrapositum, Figura est per quam contraria comtrariis respondentia in oratione ponumtur. Doctas] Legunt alii, Doctus, id est, peritus et gnarus adhibendi tales figuras a Gorgia Rhetore inventas. 87 Bellum hoc] Inquiunt vani illi scriptores, vel adulatores.

« PredošláPokračovať »