Obrázky na stránke
PDF

Men' moveat ? quippe et, cantet si naufragus, assem
Protulerim? cantas, cum fracta te in trabe pictum
Ex humero portes. Verum, nec nocte paratum
Plorabit, qui me volet incurvasse querela.
Sed numeris decor est et junctura addita crudis.
Claudere sic versum didicit, Berecynthius Autin ;

[ocr errors]

Enimvero si canat is qui fecit naufragium, an me tangat, et ei nummum erogaverim ? Itane canis (dicam) quando te e scapula gestas adumbratum in tabula abrupta. Certe sincerum et non noctu comparatum edet dolorem, qui cupiet me flectere querimonia sua. At metris gratia inest, et connexio juncta immaturis. Edoctus est ita finire carmen: Berecynthius Attin, et Delphin qui secabat mare Glaucum. Ita subtraximus latus Apennino

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Hoc bellum] Repetit cum indignatione Persius : scilicet pulchrum hoc ducitis, o Romani ? Romule] Ponitur pro quolibet Romanorum. Ceves] An ita tnrpiter adularis, ut canes solent agitando clunes domino suo abblandiri ? 88 Men' moveat] Meme ad misericordiam provocet ? Assem] Ponitur pro quolibet nummo: proprie vero as est libralis nummus: idem quoque significat quod libra et pondo. Varro l. I. de Ling. Latina. 89 Cantas, cum, &c.] O Pedi, florido in sermone ludis et exultas, cum tamen mox ob crimina damnandus sis et movendus Senatu, tam stultus es nimirum, quam qui portans sui naufragii notas cantat hilariter: et tu, o IPoëta, qui omnem Carminis laudem repomis in levibus ornamentis figurarum, neutro illorum es sanior. In trabe] Trabs pro tabella accipitur. Pictum] Apud veteres, qui fecerant naufragium, hoc in tabella pictum circumferebant, ut stipem corrogarent. Tabellam vero postea in Nep

tuni alteriusve Dei opitulatoris templo suspendebant. Horat. Od. 1. 5. * Me tabula sacer Votiva paries indicat, nvida Suspendisse potenti Vestimenta maris Deo.' 90 Verum, &c.] Supple, ploratum plorabit ; sicut dicimus, vitam vivere. Nocte paratum] Meditatum et arte confictum. 91 Qui me volet, &c.] Poëta qui voluerit lectores movere, ne falsos tamtum colores et vana Carmimi ormamenta, de quibus ante, sed verum succum ac robur indat. Horatius in Arte : * Si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi.' 92 Sed muneris decor est] Retorquet malus Poëta: attamen in iis ipsis versibus quos reprehendis, inest concinnitas, inest aliquid ornatus et artificii, quanquam tu crudos vocas. Addita] Legunt quidam, abdita, id est, abstrusa, occulta, arte et ingenio conquisita. Crudis] Versibus non sat matura meditatione perfectis, vel, factis extempore, et magno numero, sine ullo labore, mullaque diligentia et industria profusis. 93 Claudere sic versum, &c.] Repo

Et, Qui cæruleum dirimebat Nerea delphin :
Sic, Costam longo subdurimus Apennino.
Arma virum, nonne hoc spumosum et cortice pingui ?
Ut ramale vetus prægrandi subere coctum.

[ocr errors]

longe patenti. Numquid non etiam illud carmem, Arma virum, spuma plenum est, et crasso induvio ? Sicut ramus annosus decoctus ingenti subere.

[ocr errors]

monuit Josephus Scaliger. Casaubon. Atys Edit. Steph. Attis Ms. R.95 Si pro Sic. C. Invenimus scriptum a Paenino : contra fidem antiquarum membranarum, et auctoritatem ` Quintiliani iv. 5. Casaubon.—97 vegrandi

[ocr errors]

nit Persius : ita nempe consuevit Nero rhythmos sectari, et vanas figuras duntaxat: ita suum de Aty Carmen rhythmicis implet, quasi una sint hæc vera carminis ornamenta. Attin] Nempe, ut rhythmns insit versibus, Attin, legendum, mon Attys: ut monet Jo. Scaliger, et alii doctissimi. Dio de Nerone, éku8ap®ömorev 'Atríva *) Bdxxas. Idem suggerunt veteres Glossæ. Berecynthius Attin] Attin, sive Attys, Phrygius puer admodum formosus adamatus Cybelæ, quæ a Berecyntho monte Asiæ minoris, ubi colebatur, cognomen adepta est: unde et ipse pariter Berecynthius dictus. De eo Carmen est Catulli sexagesimum quartum. Vide et Ovid. Fast. Iv. * Phryx puer in sylvis,' &c. 94 Dirimebat Nerea] Nando secabat mare. Persius arguit versum hunc tanquam audacioribus metaphoris inflatum. Nereus Deus marinus, metonymicós pro mari ponitur. Delphin] Hoc aliud esse aiunt Neronis Carmen de Arione, quem dorso excepit Delphin, et ad portum vexit. Lege Herodotum l. 1. Agell. xvi. cap. ultimo. Ovid. Fast. II. Plin. ix. 8. ubi agit de Delphinis, ipsoqne Arione. 95 Sic] Id est, per similem vanitatem, affectationem, errorem. Costam subduximus] Unam syllabam versui heroico tanquam longiori sub

trahere amavit Nero, substituto in tertia sede frequenter spondeo. Porro per costam Apennino subductam intelligit latus et certam partem Alpium, alludens ad Annibalem, qui igne et aceto eam perrupit, sibique suoque exercitui viam aperuit. Plutarch. in Vita Annibalis. Tit. Liv. l. xxi. Longo Apennino] Longe mons ille protensus per Italiam mediam excurrit ad fretum nsque Siculum. 96 Arma virum] Virgilii Æneidem intelligit. Nimirum reponit Persio monitor, vel quivis alius turgidorum versuum artifex et patronus: si tu nostra carmina non probas, quid, quæso, censes de Virgiliana JEneide ? An non et illi versus videbuntur spumosi et inflati ? Spumosum] Vano tumore velut spuma turgescens extrinsecus, sine ulla intus medulla et succo. Cortice pingui] Crasso, inflato, qualem habet suber. Vide Plin. xvi. 8. 97 Ut ramale vetus] Jungunt hæc aliqui cum præcedentibus, et tribuunt monitori, ut sit expolitio prioris semtentiæ. At doctiores sejungunt, ut sit Persii ad monitorem responsio : grandes quidem et sublimes sunt Virgilii versns, sed non inflati, imo dissipata spuma et tumore discusso velut cocti sunt et maturojudicio perfecti : similes ramo veteri, magno quidem, 100

Quidnam igitur tenerum, et laxa cervice legendum ?
Torca Mimalloneis implerunt cornua bombis:

Et, Raptum vitulo caput ablatura superbo

Eassaris: et, Lyncem Macnas flerura corymbis,

Ecquod ergo carmen molle, et pronuntiandum capite deflexo ? Nempe haec: inflarunt tubas terribiles sonis Bacchantium, et mox Agare ereptura caput ablatum

[merged small][ocr errors]

sed calore Solis et ætate paululum imminuto et siccato. Vide Quintil. l. x. Prægrandi] Alii legunt, vagrandi. Subere] Suber, arbor crassæ corticis, Plin. xvi. 8. Coctum] Maturum, durum, solidum. Et metaphorice, igne quasi judicii excoctum, et elaboratum ad amuss1m. 98 Quidnam igitur tenerum, &;c.] Excandescit momitor, et in Persium insurgit: ecquod ergo carmen tibi tandem probabitur ? Quod carmen Iegendum sine ulla affectatione, quia per sese commendationem habebit? An vero ullum est, qnod legi possit laaea certice, ac perinde magnum sonet et grande, quamvis haud erecta et superba legatur cervice ? quod quidem solenne est et solitum Poëtis inflatis turgidos suos versus legentibus, qui magnum quid de se ipsi suisque carminibus sentiunt, et aliis persuadere nituntur superbo illo suo gestu. 99 Torva Mimalloneis] Respondet ironice Persius: hæc nempe Neroniana, e Bacchis ejus, concinna sunt. Porro in istis versibus mollis est rhythmus et affectatus, ceterum quam temuis sensus, et verborum tumori quam minimum respondet ! Sunt qui negent versns hos Neronis esse, sed a Persio ad similitudinem Neronianorum confictos ut dicemus infra vs.

121. ad hæc verba : * Auriculas asini quis non habet?' Torva] Vel a terrendo quasi terra; vel torta a torquendo, id est, inflexa. Mimalloneis] Mimas, antis, Ioniæ mons, in quo Orgia Baccho celebrabantur. Hinc Bacchantes dictæ Mimallones. Implerunt cornua] Vento inflarumt, et cecinerunt. Id est, statim atque signum datum est Bacchantibus per tubas. Bombis] Vox ad imitationem soni facta. Proprie bombus est ille sonus quem edunt apes. 100 Vitulo] Pentheo, quem vitulum esse crediderunt furentes illæ mulieres, ipsaque Agave ejus mater. Horat. Sat. ii. 3. At Ovid. Metam. 111. aprum illis visum, ait, remque totam eleganter describit. Caput ablatura] Agave Bacchi Sacerdos ceteris Bacchantibus adjuta mortem intulit proprio filio Pentheo, eo quo non licebat, accedenti ; eique prima omnium caput ademit Bacchico furore percita. Superbo] Contemtori Orgiorum et Sacrorum Bacchi. Metamorphos. xiii. Bacchanalium Romæ originem, et abrogationem lege, si vis, apud Tit. Liv. xxxix. 8. et sequentibus. 101 Bassaris] Agave ita cognominata sicut et aliæ Bacchi sacrificulæ, a Bassara Libyæ loco, ubi colebatur Bacchus, ut vult Acron ; vel a Has

Euion ingeminat : reparabilis assonat Echo.
Hæc fierent, si testiculi vena ulla paterni
Viveret in nobis? summa delumbe saliva

Hoc natat in labris, et in udo est Mænas et Attin:

105

Nec pluteum cædit, nec demorsos sapit ungues.

buculo petulanti, et Maenas lyncem incurratura hederarum uris, sæpius clamat,

[ocr errors]

Am talia carmina conderentur, si in nobis vi

geret pars aliqua virtútis majorum ? Illud nihilominus carmen enerre fluit in labellis extrema salira ; et Maenas et Attin in humido est : neque percutit pulpitum,

----

locum sic legi : Summa delumbe saliva Hoc natat in labris jejuno; et Maenas et

[ocr errors]
[ocr errors]

ge et Ovid. Metam. 111. 5. et Ausonii Epigramma undecimum. „103 Testiculi] Metaph. paulo audacior et obscoemior. Id est, si virilitatis antiquæ et virtutis ac diligentiæ majorum nostrorum vestigium aliquod in nobis superesset. Horat. Epod. 15. * Si quid in Flacco viri est.' 104 Delumbe] Id est, sine lumbis, et sine viribus. Nam in illis corporis maxime robur apparet. Summa saliva natat] Ejusmodi carmen enerve pronuntiatur primoribus labris, ubi plurimum salivæ esse solet; non autem virili quadam voce et ex imo pectore educta. Et cum blaese, molliter, tenere pronuntiarunt illi Poëtastri, tum se egregios Poëtas arbitrantur, quia forte adulatorum acclamationes ineptas audierunt. 105 Et in udo est Maenas, &c.] In udo esse, et summa saliva natare, idem esse videtur. Potest etiam intelligi Persius conqueri quod Neromiana carmina perpetuo habeantur in ore adulatorum et ineptorum Romamorum ; adeoque semper in udo sint et in saliva natent. Quod simplicius est et magis placet. De Atty, et Mænade seu Bacchis, Neroniamis Carminibus, mox dictum est. 106 Pluteum] Pluteus significat hic Litera.'

* Sed quid opus teneras mordaci radere vero Auriculas ? vide sis, ne majorum tibi forte Limina frigescant: sonat hic de nare canina

neque redolet ungues arrosos.

[merged small][ocr errors]

At quorsum juvat perstringere aures delicatas reri

tate irritante ? Cave, si vis, ne fortasse januæ potentium fiant tibi frigidæ: nam

illic litera de naso canum nimis crepat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Attin Nec pluteum caedit, nec demorsos sapit ungues. Koemigius.—107 rodere vero

NOTAE

armarium, in quo libri reponuntur. Præterea plutei militares vocantur crates quædam corio opertæ, quibus ante se locatis hostium tela arcent milites dum faciunt opus. Lips. Poliorcet. lib. 1. dialog. 7. Nec pluteum caedit] Tale Carmen non ostendit percussum a Scriptore pluteum, et pulsatum præ indignatione, quod animus ad votum non suggereret. Quin ille parum solicitus fuit quam bonos, sed quam inultos et faciles funderet versus, unde mec mirum si exsuccum, enerve, et elumbe carmen est, quod sine delectu, sine labore, sine anxietate animi fuit compositum. Quintil. x. 3. citat hunc Persii locum. Nec demorsos sapit ungues] Præ amxietate animi in profunda meditatione defixi, diligenter et accurate scribere volentis ; non probantis omnino quæ scripsit, ac meliora quærentis. Quod boni Poëtæ solent. Horat. Sat. I. 10. * Et in versu faciendo Sæpe caput scaberet, vivos et roderet ungues.' 107 Sed quid opus, &c.] Rationes suas elusas a Persio animadvertens monitor adhibet mimas, ut a satirica dicacitate eum deterreat. Teneras auriculas] Aures Neronis et nobilium Romanorum reprehensionis

impatientes. Mordaci vero] Tuis Satiris niminm veracibus, quibus sine ulla cujusquam reverentia suos cuique etiam nolenti errores ostendis et exprobras acriter, salse, satyrice. Radere] Metaph. a Chirurgis, qui vulnera putrida cultro radunt ac purgant, et, si opus, secant. 109 Limina frigescant] Time potentiores ita offensos habere, ut frigide te excipiant, ab amicitia excludant; vel etiam mortem inferant, quæ frigidos facit. Horat. Sat. 11. 1. * O puer, ut sis Vitalis metuo, majorum ne quis amicus Frigore te feriat.' Sonat hic] In tuis Satiris nimium est acerbitatis : vel im domo Neronis ac nobilium ira et ultio frequens est. Hæc monitor. De nare canina litera] Litera canina est R. hanc enim canes videntur exprimere, dum restrictis labiis irritatos se significant, atque hirriunt. 110 Per me equidem] Respondet Persius per concessionem ironicam, si quidem ita vis, probentur omnia velut concinna, etiam quæ minime sunt. Alba] Sicut migrum pro malo, ita pro bono album ponitur. Pythagoras apud Laërtium : τὸ μέν λευκὸν τjs άγαθοῦ φύσews, τὸ δέ μέλαν κακοῦ.

« PredošláPokračovať »