Obrázky na stránke
PDF
ePub

Nil moror. Euge! omnes, omnes bene miræ eritis res.
Hoc juvat? Hic, inquis, veto quisquam faxit oletum.
Pinge duos angues: pueri, sacer est locus: extra

ceps pulchra. Non impedio quidquam: bene est. Omnia, omnia, inquam, eritis valde admirabilia. Istud placet: illic, ais, prohibeo, ne ullus fuciat stercus. Appinge binos serpentes. O juvenes, sancta est terra hæc: foras lotium mittile,

Ms. R. versu Ms. Gal.-111 omnes, et enim bene Ms. R. omn. etenim bene C. omnes, res omnes Ms. Gal. vidi hic vidi Ms. R.

NOTE

111 Omnes, omnes] Volo deinceps omnia, omnia, inquam, cum aliis admirari, ut tu facis, et jubes me tecum facere, o monitor.

Bene miræ eritis res] Ridicula versus clausula ridiculum adulatoribus consentiendi consilium egregie exprimit. Juxta illud Horatii præceptum Sat. 10. lib. 1. Et sermone opus est modo tristi, sæpe jocoso: Defendente vicem modo Rhetoris, atque Poëtæ, Interdum urbani parcentis viribus, atque Extenuantis eas consulto.'

112 Hoc juvat] Placet tibi meum hoc propositum, o monitor, bene est.

Hic, inquis, &c.] Hæc vel tua vel Neronis carmina satirica libertate violari prohibes; ab his abstinendum inquis, ut a sacro loco conspurcando: ergo ut sanctitatis eorum admonear, ne ea carpere mihi forte contingat, appone notas aliquas, quemadmodum in locis sacris appingi solent dracones et serpentes, sive ut Genios sacros ac Deos Tutelares exhibeant, sive ut terribilis illa species arceat profanos.

113 Pinge duos angues] Quod antiqui sub specie draconum et serpentum coluerint Deos et locorum Genios constat ex Herodoto 1. VIII. ubi de angue Arcis Athenarum custode, Deoque Tutelari verba facit. Item lib. II. ait circa Thebas sacros esse serpentes, qui mortui in Jovis æde

sepeliantur. Nota etiam est historia de serpente Epidaurio devecto Romam, et exstructa æde culto illic pro Esculapio, de quo lege Tit. Liv. lib. x. Florum, lib. xI. Pausaniam in Corinthiacis et alios. Virgilius autem Æneid. v. 82. postquam ex Anchisæ tumulo anguem exiisse retulit, subjungit de Enea, 'Incertus Geniumne loci famulumne parentis Esse putet.' Propertius Eleg. IV. 8. ‘ Lanuvium annosi vetus est tutela Draconis.' Hinc ergo est quod sacris locis Draconum figuræ appingerentur, ut auctor est Turnebus XIII. 12. et XIV. 4. ubi et locum hunc Persii affert. Cur denique sub specie serpentum atque draconum, locorum Genios, ac Deos, Heroasque colerent, pingerentque, Macrob. Saturn. I. 20. rationem videtur attingere, cum ait, ideo Salutis et Esculapii simulacris appingi draconum figuras, quia præstant ut humana corpora, velut infirmitatis pelle deposita, ad pristinum revirescant vigorem, sicut revirescunt dracones per annos singulos, pelle senectutis exuta. Unde concludere licet; serpentes, eo quod veluti quotannis juvenescunt, immor. talitatem bene significare, Deos et 'Heroas optime designare, ac propterea locis sacris appingi. Plutarchus aliam affert causam, sed meo judicio valde futilem, in Vita Cleomenis ad finem, ubi narrat fixi in cruce Cleo

[ocr errors]

Meiite discedo. Secuit Lucilius Urbem,

Te, Lupe, te, Muci; et genuinum fregit in illis.

115

Abeo. At Lucilius proscidit civitatem; te, o Lupe; et te, o Muti; et in istis

NOTE

menis corpus anguem fuisse circumplexum, hincque Divinitatis opinionem Regi accessisse, et Heroëm habitum Cleomenem Deorumque filium. Addit porro hujus rei et opinionis causam a sapientibus viris proditam esse, quod sicut e bobus apes, ex equis fuci, ex asinis crabrones generantur, sic ex humanis corporibus serpentes enascantur. Denique concludit: non ergo abs re veteres Heroibus dracones consecrasse. Dracones divino cultu honoratos affirmant porro Ælianus de animal. II. 2. 16. 17. et Plutarch. lib. de Iside et Osiride.

Pueri, sacer est locus] Adde etiam hoc interdictum, quo pueri deterreantur a polluendo sordibus loco; neve illic meiant: quod grande erat nefas. Horat. in Arte: Minxerit in patrios cineres.' Vide quæ Sueton. de Nerone lotio contaminante Deæ simulacrum. Sed et, urinam facere ad statuas Principum, capitale fuisse, docet Ælius Spartianus in Antonino Caracallo; ubi sic refert: 'Damnati sunt eo tempore qui urinam eo loco fecerant, in quo erant imagines Principis,' &c.

Extra meiite] Metaphorice significat : o Poëtæ Satirici, censuram vestram alio transferre quolibet, modo ab his abstineatis.

114 Discedo] Siquidem his parcendum, quæ sunt maxime reprehensione digna, inquit Persius, hinc mihi demigrandum. Abeo itaque; vix enim mihi temperarem (ut initio monui petulantem mihi lienem esse) quin satirica libertate uterer in his perinde ac in ceteris.

Secuit Lucilius] Seipsum redarguit Persius: Eccur vero discedam? Quid verebor facere, quod ante me alii impune fecerunt ?

Lucilius] C. Lucilius primus apud Romanos Satiras scripsit. Ac sicut Lucilium Horatius, Horatium Persius, alios omnes Juvenalis imitatus est; sic Lucilius secutus fuerat Ennium et Accium. Horat. Sat. 1. 10. 'Nil comis Tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Ennî gravitate minores? Coævum fuisse Scipioni Africano testatur idem Horat. Sat. II. 1. ubi et alibi passim in Sermonibus Lucilium carpit mordicus, quanquam magno aliis in pretio fu isse refertur; nec suam ipsi laudem detrahit Quintil. lib. x. Natus no

bili loco ex Arunca Ausoniæ urbe, anno uno antequam veniret Carthago in Romanorum potestatem. Scripsisse dicitur Satirarum libros plusquam triginta: at pervenerunt ad nos fragmenta tantum aliquot. Crinitus.

Urbem] Romam et potentissimos Romanorum acerrime insectatus. Horat. Sat. 1. 10. Sale multo Urbem defricuit.' Et lib. II. Sat. 1. Primores populi arripuit populumque tributim.' Juvenal. Sat. I. 'Ense velut stricto quoties Lucilius ardens Infremuit?'

115 Te, Lupe; te, Muci] Nominatim etiam carpere ausus est inter alios nobiles viros, Pub. Rutilium Lupum Consulem, et Titum Mucium Albutium valde potentem virum, his quidem versibus, quos etiam Cicero affert Lib. 1. de Finibus. 'Græcum te, Albuti, quam Romanum atque Sa

Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico
Tangit, et admissus circum præcordia ludit,
Callidus excusso populum suspendere naso.

Men' mutire nefas, nec clam, nec cum scrobe? 'Nusquam.'

rupit dentem intimum. Horatius solers pariter carpit quemlibet errorem apud familiarem deridentem; et exceptus circa cor, colludit, peritus subsannare populum naribus succussis. An mihi non licebit hiscere, ne quidem secreto, nequidem cum

NOTE

binum Municipem Ponti, tutamen Centurionum, Præclarorum hominum ac primorum, Signiferumque Maluisti dici: Græce ergo Prætor Athenis Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto. Xaîpe, inquam, Tite: Lictores, turma omnis, cohorsque, Xaípere: hinc hostis mi Albutius, hinc inimicus.' Et paulo post: Tubulus, si Lucius inquam, Si Lupus, aut Carbo aut Neptuni filius.'

Genuinum] Genuini vocantur dentium postremi, iidemque validissimi. Plin. II. 37. Festus, 1. vII. vult ita dictos, quod a genis dependeant.

Fregit] Suam omnem dicacitatem consumsit carpendis eorum vitiis.

116 Ridenti] Non indignanti, veľ etiam libenter audienti, quia callide et festive mordebat Horatius.

Amico] Vel cuicumque suo familiari, vel ipsi Mæcenati, cui nec pepercisse fertur. Certe illum videtur perstrinxisse Sat. I. 3. ubi ait: " Simplicior si quis, qualem me sæpe libenter Obtulerim tibi, Mæcenas, ut forte legentem Aut tacitum impellat quovis sermone, molestus; Communi sensu plane caret, inquimus; eheu Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam! Nam vitiis nemo sine nascitur: optimus ille est Qui minimis urgetur.' Attamen cum Persius dicat omne vitium tangi ab Horatio, et paulo post, populum excusso naso suspendi: malim interpretari sic: omne cujuscumque vitium Horatius

vafer tangit et solerter coarguit apud amicum ridentem, cum Satiras suas tam festivas ei recitat.

117 Et admissus circum præcordia, &c.] Ab amicis bene exceptus pergit eo libentius scribere et recitare Satiras. Hic nonnulli subtiliores sensus rimantur, et Persio attribuunt quod nunquam cogitavit: nimirum illi, leviora primum vitia carpit Mæcenatis Horatius, inquiunt, et cum se placuisse ob solertes jocos et festivam dicacitatem animadvertit, tum plusculum audet, et occultiora interioraque facinora non veretur arguere. Hoc scilicet est ludere circa præcordia? Verum uno ictu jugulat illos Interpretes quod statim dicit Persius, omne vitium reprehendi. Non igitur minora primo, deinde graviora.

Ludit] Nemini parcit, vitiosis sua ostendit vitia et culpat ille, nec tamen culpando offendit, adeo vafer est et callidus, ut ludendo jocandoque animi vulnera premat et curet.

118 Excusso populum, &c.] Expli cant quidam, porrecto et hilari, ut minus acerbus videatur etiam cum mordet; sed malim simplicius interpretari; succusso, quod et vox, suspendere, postulat. Certe cum ridemus aliquem, caput excutimus: et cum alicui insultamus acriter, arreptum etiam nasum succutimus. Erit igitur facilis et prona interpretatio, sive referas ad eum qui deridet, sive ad eum qui deridetur.

[ocr errors]

Hic tamen infodiam. Vidi, vidi ipse, libellė;
Auriculas asini Mida rex habet. Hoc ego opertum,
Hoc ridere meum, tam nil, nulla tibi vendo

120

fovea? Nullatenus licet. Attamen istic veluti scrobem faciam: et insusurrabo; o liber, aspexi, egomet aspexi. Eccui non sunt aures asinine? Ego istud occultum, meam istam derisionem, adeo parvi pretii licet est, non venundo tibi ullo carmine de

121 Apud Joannem Saresberiensem. lib. III. scribitur, Auriculas asini Midas habet; sed aliter in antiquissima Persii Vita, idque melius: nam priorem ejus vocis Græci Latinique corripiunt. Casaubon.

NOTE

[blocks in formation]

Nec clam] Quandoquidem etiam palam id facere licuit aliis, Lucilio, Horatio: annon saltem inter familiares fas mihi erit in vitia et errores stylum stringere?

Nec cum scrobe] Alludit ad fabulam de Mida, cui cum asininas esse aures tonsor vidisset, nec palam evulgare auderet, prurienti linguæ ut satisfaceret aliquatenus, terram effodit, et scrobi factæ insusurravit id quod viderat. Lege Ovid. Metamorph. lib. XI. cap. 4. et 5.

Nusquam] Nequaquam licet, ait monitor.

120 Hic tamen infodiam] Mihi vero temperare non possum, inquit Persius; quoquo modo sedandus est styli pruritus. Ergo, ut Midæ tonsor effossæ terræ, sic ego libello huic meo loquar, inscribam, et animi sensa committam: non temere quidem protrudam in lucem quod scripsero, sed scribam saltem, et scriptum velut infodiam et celabo apud me et apud paucos amicos, ut aliquando etiam posteri legant,

Vidi, vidi ipse] Erumpit indignatio mea: jam dico id quod vidi non ferendum: o libelle, ego ipse vidi, nec Delph. et Var. Clas.

semel vidi fatnum Neronis de carminibus judicium, stultamque nobilium Romanorum vel ignorantiam vel adulationem.

121 Auriculas asini, &c.] Dicitur Persius scripsisse: Auriculas asini Mida rex habet: correxisse autem Annæus Cornutus, Persii præceptor: quis non habet? ne se notatum Nero nimiş aperte intelligeret. Casaubonus, Lubinus, et alii. Contra nonnulli pugnant: non minus aperte videri notatum fuisse Neronem afferendo vulgata ab eo scripta, Torva Mimalloneis, et, Berecynthius Attin: unde contendunt hæc non fuisse ipsius Neronis, ut suo loco diximus. Ceterum sensus est: tam inepte judicat de Carminibus, quam Midas decantu, cui propterea in ludibrium asininas aures affixit Apollo.

Hoc ego opertum] Meam hanc derisionem licet occultam tam parvi, imo nihili a te, o monitor, et ab aliis forte æstimandam, ego tamen tanti facio, ut pluris æstimem quam Homeri Iliadem, vel potius quam Accii Labeonis Latinam Iliada, quamvis Neroni plurimum probatam. Supra,

vs. 4.

122 Nulla tibi vendo Iliade] Id est, non commutarem pro Iliade, ut mox dixi.

Pers.

D

Iliade. Audaci, quicumque, afflate Cratinó,

Iratum Eupolidem prægrandi cum sene palles,
Aspice et hæc, si forte aliquid decoctius audis.

125

Ilio. Quisquis imbutus es Cratino petulanti, quisquis iracundum Eupolidem cum vetulo grandavo legens, pallidus fis, tu ista etiam vide, si fortasse auscultas quid

124 Eupoliden Ms. Gal.-125 Aspice ad hæc Ms. Gal.

NOTE

Quæsive

123 Quicumque afflate] rat initio monitor, Quis leget hæc? En respondet hic tandem Persius quales velit habere lectores Satirarum suarum. Nempe quisquis assuetus erit legendis carminibus Cratini, Eupolidis, Aristophanis, qui Græcorum vitia mordicus carpsere, is etiam libenter leget hæc mea carmina, inquit.

Afflate] Metaphora est vel a floribus odoriferis: vel a Pythia, quæ velut Numine Apollinis insessa, afflata, illustrata vaticinabatur.

Audaci Cratino] Proprium est valde hominis illins epithetum, quippe qui cum omni libertate Græcos exagitaret, nec quenquam vitiosum Athenis latere sinebat, quin statim eum in Scenam omni populo deridendum produceret, scilicet in veteri Comœdia.

Cratino] Cratinus Eupolide et Aristophane antiquior, natus Athenis dicitur, et floruisse paulo ante bellum Peloponesiacum: vixisse ad annum centesimum ætatis, et fuisse omnium Poëtarum maledicentissimus.

124 Eupolidem] Is cum versibus lacerasset Alcibiadem, in mare ab eo præcipitatus est. Tull. Epistola 1. Lib. VI. ad Attic. Quis non dixit Eupolim ab Alcibiade navigante in Siciliam, dejectum esse in mare ?'

Iratum] Infensum perpetuo Atheniensium vitiis.

[ocr errors]

vulgo intelligitur, qui seu ob ætatem, seu ob styli gravitatem prægrandis vocatur. Certe hunc cum duobus prædictis pariter conjungit Horatius initio Satir. 4. lib. 1. Eupolis, atque Cratinus, Aristophanesque Poetæ,' &c. Tresque hos veteris Comœdiæ scribendæ Principes imitatum fuisse Lucilium, ait eo loci. Porro non constat fueritne Aristophanes Atheniensis, an Rhodius, an Ægyptius, an aliunde oriundus. Vixit tempore Euripidis, et flagrante maxime bello Peloponesiaco; Cratino posterior extitit: Atheniensium nobilissimum quemque acriter insectatus, mire tamen ab ipsis Atheniensibus acceptus laudatusque est. illo Plato ait, Gratias templum ubique quærentes, hoc tandem sibi statuisse in corde Aristophanis. Scripsisse fertur Comœdias plus quinquaginta, e quibus supersunt nobis integræ duntaxat undecim. De Cratino, Eupolide, et Aristophane, vide Athenæum, lib. L. et alibi: Eusebium in Chronico; et Quintil. lib. x. ubi de legendis formando oratori Poëtis sic habet: Post Homerum, Aristophanes, Enpolis, Cratinusque præcipui.'

De

Palles] Vel, usque ad pallorem formidas, ob styli acerbitatem: vel, quem legenda pallorem contraxisti.

125 Si forte aliquid] Vel refer ad Persium de se suisque versibus mo

Prægrandi cum sene] Aristophanes deste sentientem et loquentem: vel

« PredošláPokračovať »