Obrázky na stránke
PDF

Inde vaporata lector mihi ferveat aure;
Non hic, qui in crepidas Graiorum ludere gestit
Sordidus, et lusco qui poscit dicere, Lusce,

piam perfectius. Hinc calefacta auricula erga me inardescat lector: non autem ille qui impurus gaudet irridere calceos Græcorum, et qui cocliti optat dicere, o

------ --

—126 Unde cap. Edit. Steph. et Ms. Gal.—128 possit dicere Ms. R. scripsi. mus poscit, mon possit : utrumque est invenire in veteribns: sed illud melius. Lusce habent membranæ, non nt alii Codices luscus: quod si cni placeat, sensus erit optimus: scilicet, Qui Græcos homines Gregäricis vitiis' laborantes ridere amat, luscus ipse, et iisdem vitiis obnoxius. Casaubon.—128 Scordalus B.

[ocr errors]

refer ad Lectorem, ut sensus sit: si quidem tu melius quidpiam reperis in meis Satiris, si quid perfectius audis et audire cnpis, quam sint ea seu Neronis, seu aliorum carmina, quæ velut cruda, affectata, et inconcinna reprehendi. Decoctius] Maturiori judicio, et longiori arte ac studio elaboratum. Metaph. vel a vino, quod ad dulcedinem coquitur; vel a liquoribus, qui reducti bulliendo ad tertiam et quartam partem multo plus habent virium. Sic Virgilius fertur mane solitus condere versus quinquagenos, pluresve, quos vesperi ad denos aut circiter redigebat. Quintil. xi. 4. * Materiam volo primum,' inquit, * esse vel abundantiorem, vel nltra quam oporteat fusam: multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid vel ipso usu deteretur.' 126 Inde vaporata] Ex lectione supradictorum Poëtarum mens lectoris excitata et inflammata ad meas deinde legendas Satiras proclivis et fervida fiat. Virgil. Æneid. xi. * et templum thnre vaporant.' 127 Non hic] Ne is mihi lector contingat, qui cnm animi vitia in Philosophis et doctis nulla deprehendat arguenda, externum eorum habi

tum saltem irridere amat et delectatur. Crepidas] Gellius, xiii. 20. ait crepidas a Romanis soleas dici, et soleatum incedere, velut turpe crimen objici solitum. Et Horat. lib. i. Satir. 3. * sapiens crepidas sibi nunquam, Nec soleas fecit.' Proprie crepida est calceamentum Tuscum ad pedes corrigiis subligatum, quod Philosophorum etiam proprium fuisse, testis idem Gellius. Qui in crepidas Graiorum ludere gestit] Per eos qui Græcorum crepidas irrident, intelligunt vulgo eos homines, qui Philosophorum stndia atque instituta negligunt, et qui Græcornm elegantiam contemnunt: quod confirmare videtur vox sequens, sordidus. ' Malim ego cum quibusdam interpretari de Nerone, quem (ut ait Sueton. in Nerone cap. 52.) mater a Philosophia avertit, monens imperaturo contrariam esse. Tullius antem 2. de Orat. et alibi, satis innuit Romanis odiosos fuisse Philosophos, fortasse vel ob hoc quod opum suadebant contemtum, quas avide sectabantur illi. Vide Sat. v. vs. ultimo. 128 Sordidus] Vel per sordes avaritiam Romanorum notat Persius, vel neglectum cultus exterioris, quem

Sese aliquem credens, Italo quod honore supinus
Fregerit heminas Areti ædilis iniquas;

130

Nec qui abaco numeros, et secto in pulvere metas,

eocles, seipsum aestimans aliquem; quia Ædilitatem gerens Aretii, superbiens ob

Magistratum in Italia, ruperit dimidios sextarios non justæ magnitudinis.

Ne

etiam legat me, qui astutus novit deridere notas numerales Arithmeticorum su

[ocr errors][merged small][merged small]

nonnulli Romæ affectabant, ut inde præferrent militare robur: quod iterum Persius noster damnat Satir. iii. ubi vocat eos hirtosam gentem Centnrionum. Vel, si mavis, intellige plebis ignorantiam, quam hic opponat Philosophorum doctrinæ et eruditioni, quæ imperitis ludibrio habetur. Et lusco qui poscit, &c.] Apage etiam cachinnones illos fatuos, qui maturalia vitia exprobrant, quæ tamen nemini probro esse debent. Luscus porro significat eum cui imbecilla est oculorum acies: ponitur et pro coclite, eo mempe qui altero est oculo captus. Alii legunt, possit. 129 Sese aliquem credens] Aliquo semet honore dignum æstimans. Legunt alii, sese aliquid credens: quod perinde elegans est, et idem sonat. Italo quod honore] Eo quod functus fuerit aliquo Magistratu infimo, nimirum Aedilatu, in quodam e mumicipiis Italiæ. Supinus] Superbia elatus et sui factus immemor ob honorem illum. Supinus proprie is dicitur, qui dorso incumbens coelum aspicit. Unde monmulli interpretantur, otiose, molliter, et delicate vivens : sed minus arridet. 130 Fregerit heminas] Ædiles mensuris præerant, et iniquas frangebant. Tull. ii. de Legibus. Juvenal. Sat. x. 102. Turneb. xxix. 20.

Heminas] Hemina est mensuræ genus dimidium sextarii continens. Pomitur hic pro qualibet mensura. Plin. l. xxi. cap. ultimo, heminæ mentionem facit.

Aretâ] Aretium, nunc Arezzo, Etruriæ oppidum vasis fictilibus quondam celebre. Martial. Epig. xiv. 98. * Aretina nimis ne spernas vasa monemus, Lautus erat Tuscis Porsema fictilibus.' Sunt qui legant, Eretis, quod oppidum est Sabinorum.

131 Nec qui abaco] Nec denique eum volo lectorem, qui doctas artes aspernatur, v. g. descriptos in abaco numeros ab Arithmeticis : figuras Mathematicas, et alias liberales eruditasque disciplinas. Vide Coel. Rhodig. v 11. 30.

Et secto in pulvere metas] Mathematici pulverem humi spargebant, et in eo pulvere figuras describebant radio. In ea occupatione intentus Archimedes captis Syracusis misere occisus est a Romano milite. Tit. Liv. 1. xxv. Plutarchus refert Dionysii Regiam pulveruleutam fuisse, ob eorum multitudinem, qui Geometricas in pulvere fignras delineabant.

Metas] Lineas, quæ sunt veluti metæ et fines, quibus componitur quælibet figura, ac terminatur. Exarantur autem illæ figuræ ac lineæ in pulvere, ut si quid rectum nom est, facile corrigatur.

Scit risisse vafer, multum gaudere paratus,
Si Cynico barbam petulans nonaria vellat.
His mane edictum, post prandia Callirhoën do.

per tabella exaratas, et lineas Geometrarum descriptas in arena sulcata : ceterum proclivis est ad laetandum ralde, si quando meretriae lasciva barbam cellicet Cynico. Istis matutino tempore decretum, post prandium vero Callirhoën concedo.

[ocr errors]

132 Multum gaudere paratus] In eo tantum mavus et vafer, ut derideat eruditorum serias occupationes: quique gaudet, Philosophos ludibrio haberi. 133 Cynico] Pro quibuslibet Philosophis nominat Cynicos Persius. Porro secta illa valde erat odiosa ob mordacitatem, ob quam Cymici dicti sunt illi. Laërtius de Diogene refert, quod interrogatus quare canis appellaretur, respondit: quia in eos qui dant, blandior sum; in eos qui non dant, oblatro; malos autem mordeo. Alii ab obscœnitate Cymicos volunt momen habuisse. Vide Laërt. l. vi. Barbam] Atrox erat injuria et ludibrium barbam vellere alicni tamquam fatuo nimirum et stolido. Hor. Sat. 1. 3. sub finem. Porro Philosophi barbam promissam alere affectabant : hincque sapientem barbam vocat Horatius. Vide infra Sat. iv. 1. Vellat] Ut Lais Diogeni, qui meretricem hanc amavit, ut testatur Athen. 1. xiii. Nonaria] Meretrix juvenibus permiciosa, ut quidam volunt, sic dicta a Nonis, quae inter infaustos dies censebantur: Macrob. l. 1. vel potius,

quæ prostat ab hora mona, et a prandio, cum jam negotiis homines sunt minus occupati. 134 His] Talibus hominibus imperitis et ineptis, artium liberalium ac scientiarum incapacibns, mando et indulgeo occupationes digmas se, nempe quæstum et volnptates. Mune edictum] Forum mane petant, nbi Prætoris edicta excipiant, vacent avaritiæ et fœmori exigendo. Post prandia] Post forum pramdeant : ac deinde per diem reliquum indulgeant voluptati. Ea est plebi imperitæ accommodata vivendi ratio. Callirhoën] Vel scortum aliquod famosum: vel scenicos ludos, et fabulam de Callirhoë tunc temporis exhiberi solitam ; vel matationem et deambulationem ad fontem istius nomimis in Attica. Contendit Marcilius referendum esse ad Neronem, qui popellum edicto vocaret, et cantaturum se Callirhoën promitteret: ut sit Persii sensus: tales ego amditores hinc a meis Satiris ablego ad audienda Neronis inepta carnina: suamque Interpres ille fulcit opinionem ex eo quod Neronem in hac Satira Persius præcipue spectet.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Haec satira est epistola gratulatoria ad Macrimum die ejus natali missa, in cujus principio amicum suum nil nisi recta a Diis petere dicit, ideoque ei magno sacrificiorum apparatu non opus esse. 4. Hinc occasionem petit ad reliquorum hominum stultitiam severe notandam, quorum vota plerumque ejusmodi sint, ut clara voce ea nuncupare erubescant. 16. Operæ pretium esse scire, quid tandem de Jove sentiant. Etenim si in Jovis locum nequissimum quemque mortalium substituissent, eique vota sua commisissent, non posse fieri, quin is plenus indigmationis Jovem ipse inclamaret. 25. Verum Deos propterea ab hominibus contemni, quod vindictam illorum non continno experirentur, sacrificiisque propitios reddi posse, existimari. 30. Jam quasdam species hujus stultitiæ profert, inepta vota aviæ aut materteræ. 40. Ostendit deinde, ea saepe Deos rogari, quæ, quo minus consequi possint homines, eos ipsos in culpa esse. 44. Hoc illustratur exemplo ejus, qui multarum pecudum sacrificiis, Mercurio oblatis, greges suos augere velit, eoque ipso autem eos minuat. 51. Pergit porro: ex suis ipsorum ingeniis homines Deos metiri, pretiosasque res, quoniam sibi gratæ et acceptæ sint, etiam Diis placere, arbitrari. 68. Homines quidem in parandis sibi divitiis peccare, tamen ntilitatem quandam ex suo errore capere; aurum vero in templis me minimnm quidem usum habere. 70. Colligit tandem, gratissimum mumus, quod Diis offerre possimns, animum esse ad omnem virtutem probitatemque compositum, quo Superis oblato faustissima quævis ab illis nos esse impetraturos.

HuNc, Macrine, diem numera meliore lapillo,

O Macrine, recense optimo calculo diem istum, qui faustus addit tibi annos fuga

NOTAE

1 Macrine] Intelligunt nonnulli quo mentionem facit Plinius perhoMinutium Macrinum Brixianum, de norificam Epist. 1. 14. Verum doc

Qui tibi labentes apponit candidus annos.
Funde merum Genio. Non tu prece poscis emaci,

[merged small][merged small][ocr errors]

tissimo cuique videtur fuisse potius Plotius quidam Macrinus, quem Persii condiscipulum existimat etiam fuisse Casaubonus. Favet certe vetus Scholiastes, qui sic habet in humcce locum: alloquitur Plotium Macrinum hominem sane eruditum et paterno se affectu diligentem, qui in domo Servilii didicerat, a quo agellum comparaverat, indulto sibi pretio aliquanto. Hunc diem numera] Inter fanstos dies computa diem humc, qui tibi matalis est, et quo propterea libelluim hunc seu Satiram dono tibi mitto. Scilicet mos erat apud veteres natali amicorum die munusculo eos aliquo afficere: et Poëtæ quidem doctique opuscula sua deferebant. Quod hic facit Persius erga Macrinum. AIeliore lapillo] Caudido nempe, quo res lætæ notabantur; sicut atro res mœstæ et infelices. Mart. Epig. 1x. 53. * Felix utraque lux, diesque nobis Signandi melioribus lapillis.' Pers. Sat. v. * Illa prius creta, mox hæc carbone notasti.' Secutus Horatiuum Sat. ii. 3. * Creta an carbone notandi ?' Ceterum mos ille fortunatos dies albis calculis, infelices nigris numerandi, viguisse apud Thracas primum, anctor est Plinius vii. 40. At quod aliqui addunt hinc transisse ad Cretenses, non ita compertum: imo jugulat eos ille ipse, quo uno freti id affirmant, Horatii locus lib. 1. ode 36. * Cressa me careat pulchra dies nota.' Ubi certe album lapillum e Creta venientem expresse designat: alioquin parum distingueret lætam notam a tristi, si Cretenses perinde ac alii candidis faustos dies, iufaustos nigris lapillis notare con

suevissent. Unde etiam patet, quam longe aberrent, qui citato Horatii loco legunt Thressa, pro Cressa. 2 Qui tibi labentes, &;c.] Qui ævum quod quotidie elabitur, tibi producit, novum annum tibi dando et auspicando. Candidus] Bonus, propitius: ut explicui Sat. i. 3 Funde nerum Genio] Hor. Ep. ii. 1. * Tellurem porco, Sylvanum lacte piabant; Floribus et vino Genium memorem brevis ævi.' Tibull. Eleg. 11. 4. de Genio ait: * Atque satur libo sit, madeatque mero.' Ubi observandum est, ceteris quidem diebus Genio litatum olim fuisse cæsa victima, ut patet ex Horat. Od. iii. 17. * cras Gemium mero Curabis et porco bimestri, Cum famulis operum. solutis.' Illud autem nunquam fiebat die natali, eo quod nollent vitam adimere eo die quo lucem acceperant: sed litabant vino, floribus, &c. ut citati mox loci imnuunt: sive quia vinum hilaritatis symbolum et causa est; sive quia per flores vitæ quidem amoenitas simul et brevitas significabatur, juxta illud Horatii citatum, * memorem brevis ævi.' Vide Censorinum. Genio] Id est, in honorem Genii, qui Deus erat, sub cujus tutela nasci quemlibet et vivere antiqui credebant, quem propterea quotannis colebant die natali. Non tw prece, &c.] O Macrime optime, non perinde ac avari injusta vota Diis nuncupas. Emaci] Impudenter et impie cum Diis ita paciscendo: siquidem hoc vel illud mihi largimini, hæc et illa dona rependam ego vobis. Plato in

« PredošláPokračovať »