Obrázky na stránke
PDF
ePub

An quia non fibris ovium Ergennaque jubente
Triste jaces lucis evitandumque bidental,
Idcirco stolidam præbet tibi vellere barbam
Jupiter? aut quidnam est, qua tu mercede Deorum
Emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis?

30

quam tu, et ædes tuæ? Et quoniam non prostratus es in sylvis, mæstum et non tangendum bidental, expiandum extis ovicularum, et Ergenna præcipiente, an ideo Jupiter fatuam barbam porrigit tibi vellicandam? An vero est aliquid, quo tu pretio mercatus sis aures Deorum? An pulmone, et pinguibus intestinis? Aliunde

NOTE

26 An quia non fibris, &c.] An quod non es fulmine ictus, necdum jaces in sylvis, non contingendus sine piaculo, expectans sepulturam ibidem ex mandato Ergennæ haruspicis, qui bidentibus cæsis locum expiabit; an propterea quod hucusque tibi pepercit Jupiter, idcirco putas non metuendam amplius ejus vindictam, imo licere tibi impune Jovi deinceps illudere?

Fibris] Extis. Sat. 1.

Ergennaque jubente] Ergennas Etruscus haruspex, fulminum procurator et expiator; cujus ex præcepto omnia fiebant. Vide Juvenal. Sat. XIII. vs. 62. Annot.

27 Evitandumque bidental] Bidental, locus est fulmine ictus. Nomen a bidentibus ovibns, de quibus vide Gell. xvi. 6. Cum enim fulmen ceciderat, aderant illico fulgurum procuratores, locum claustris sepiebant, araque exstructa, et cæsis oviculis consecrabant: unde calcare illum nefas. Porro bidental ponitur pro homine fulgurito, sicut carcer apud Lucilium pro homine carcere digno. Observandum ex lege Numæ, non licere justa persolvere homini fulminato; ibidemque sepeliri cautum fuisse non crematum; nec fas fuisse eum in genua tollere, et efferre: unde bene Persius post Horatium in

Arte, dixit; triste et jaces. Aliquando etiam intra septum, super terram relinquebantur qui fulminati erant ; amiciebanturque veste candida, velut a Jove honorati, ut mortui illi non putrescentes spectaculo forent. Festus, Servius, Artemidorus II. 8. Vide et Plin. 11. 54. Plutarch. in Quæst. Convival. IV. 2.

28 Stolidam præbet, &c.] Velut fatno et stolido. Nam barbam vellicare alicui grave ludibrium. Sat. 1. Et Hor. Sat. 1.3. 'Vellunt tibi barbam Lascivi pueri.'

Vellere barbam] Allusio ad factum Dionysii Syracusani qui Epidauri barbam Esculapio auream ademit, ludibrium addens, non decere patrem esse imberbem, nempe Apollinem, filium vero scilicet Esculapium, barbatum

[merged small][merged small][ocr errors]

Ecce avia, aut metuens divum matertera, cunis
Exemit puerum, frontemque atque uda labella
Infami digito et lustralibus ante salivis
Expiat, urentes oculos inhibere perita.

Tunc manibus quatit, et spem macram supplice voto
Nunc Licini in campos, nunc Crassi mittit in ædes.

35

en avia vel matris soror Deos timens, infantem tollit ex incunabulis, ejusque frontem et labia humida antea lustrat turpi digito, et salivis expiantibus, docta prohibere oculos fascinantes; deinde manibus eum motitat, et humili precatione spem exiguam inducit modo in agros Licinii, modo in domum Crassi. Modo orat ut Rex et Re

[ocr errors]

Ms. R. Fulmine Ms. Gal.-31 haud metuens Ms. Gal.-36 Nunc Licini edit.

rebitur uncto.'

NOTE

31 Ecce avia, &c.] Vota avarorum hactenus carpsit: jam superstitiosas mulierum preces reprehendit, quas solebant illæ pro infantibus concipere die lustrico et nominali, nempe octavo ab ortu, pro puellis; nono, pro pueris: solitasque adhiberi cæremonias perstringit hic Persius. Vide Col. Rhodig. XXII. 12.

Matertera] Dicitur quasi mater altera. Nempe munus lustrandi puerum pertinebat ad anus religiosas e cognatione præcipuas, quæ hujus rei causa conveniebant.

33 Infami digito] Id est, medio, qui infamis dicebatur, eo quod ille contractis aliis extensus speciem quandam pudendam repræsentet. Unde probrosum erat, alicui ostendere medium digitum, reliqua manu contracta, porrectum; hoc enim modo notabantur cinædi et molles. Petron. Dio Chrysost. orat. XXXIII. Martial. 1. 11. Epig. 28. Juvenal. Sat. x. Alex. ab Alexandro 1. iv. cap. ultimo. Porro eo potissimum digito utebantur piatrices illæ mulieres, quia quælibet obscœna contra fascinum valere credebant. Aliam nec improbabilem afferunt rationem nonnulli, quod dicta manus figura designet et exhibeat

Priapum fascinationum averruncum.

Lustralibus salivis] In expiationibus adhibitam ab Antiquis salivam testantur Petron. et Plutarch. Hanc autem salutarem esse ait Plin. XXVIII. 4. Observa interim eosdem prope ritus a veteribus usurpatos in die Justrico et nominali, qui adhibentur in Baptismo Christianorum.

34 Urentes oculos] Id est, enecantes, mortem afferentes. Vide Plin. VII. 2. Item fascinantes; nam fascinum maxime pueris timebant; et ad illud inhibendum salivam etiam valere arbitrabantur.

35 Quatit] Puerum lustratum motitat et veluti præsentibus Diis offert : deinde post expiationem preces pro eo et vota concipit.

Spem macram] Id est, infantem, de quo tenuis adhuc spea esse potest. Virgil. Nec spes jam restat luli.'

[ocr errors]

36 Licine] De quo Licinio sermo fit non plane constat. Vetus ipse Persii Interpres dubitat sitne idem vir Licinius Crassus inter Romanos locupletissimus, et inde Dives cognominatus ; an Licinius tonsor et libertus Augusti, qui valde opulentus erat. Alii contendunt intelligendum potius C. Licinium Stolonem, qui, ut habet Livius 1. vii. num. 16. ob possessa cum filio

Hunc optent generum rex et regina! puellæ
Hunc rapiant! quicquid calcaverit hic, rosa fiat!
Ast ego nutrici non mando vota: negato,
Jupiter, hæc illi, quamvis te albata rogarit.

Poscis opem nervis corpusque fidele senectæ.
Esto, age: sed grandes patinæ tucetaque crassa
Annuere his Superos vetuere, Jovemque morantur.
Rem struere exoptas cæso bove, Mercuriumque
Arcessis fibra: Da fortunare penates!

40

45

gina in generum asciscant; ut illum Virgines auferant; ut quodcumque ille pede triverit, in rosam vertatur. Ego vero nutrici non committo preces; sed tu, o Jupiter, ista huic denega, etiamsi te oraverit induta veste alba. Quod si petis robur nervis, et corpus validum in senectute, fiat, bene est. At ampli catini, et pinguia farcimina prohibent Deos, et Jovem retardant ista concedere. Tu vero cupis opes accumulare, bove mactato, et extis provocas Mercurium, dicens, largire domum

Steph.-39 mando hæc vota Ms. Gal.-40 hoc illi...rogabit Ms. Gal.-41 poscit opem Ms. R. et C.-42 pingues patina Ms. Gal. et C.-47 flammas Ms. Gal. et

NOTE

agri jugera mille, contra legem a se latam, sua lege damnatus est. Ceterum nec hi nec illi opinionis aut suspicionis suæ ullam proferunt validam rationem.

Crassi] Sunt qui legant, Crasi. Sed, Crassi, fere omnes retinent; intelliguntque de M. Crasso, quem crebris domorum emtionibus et venditionibus locupletatum fuisse testatur Plutarchus in ejus vita. Porro Licinius et Crassus ponuntur hic pro quibuslibet opulentis hominibus.

Mittit] Optat et precatur infanti magnas olim opes, agros, domos, &c. et optando velut in earum possessionem immittit. Virgil. Æneid. XI. vs. 47. Mitteret in magnum imperium.' Observa etiam Prætorem mittere proprie in possessionem rei alicujus.

39 Nutrici non mando] Id est, nolim nutricem id sibi muneris assumere, ut pro puero vota concipiat. Nam parentes et nutrices optant alumnis potius quæ videntur bona, quam quæ

sunt revera, v. g. formam, opes, &c. Senec. Epist. LX. Etiamnum optas quod tibi optavit nutrix. Et Epist. XXXII. omnium tibi eorum contemtum opto; quorum copiam parentes optaverunt.

40 Albata] Albis vestibus induti erant qui sacrificabant, eo quod ille candor vestis animi significet innocentiam. Tull. de Legibus.

41 Poscis opem nervis] Jam alia quædam aliorum absurda vota condemnat

Persius.

Nervis] In quibus maxime consistit robur corporis.

42 Sed grandes patina] Sumtuosa tua convivia, escæ nimiæ idipsum destruunt quod tam enixe petis.

Tuceta] Tucetum genus est farciminis e suillis carnibus minutim concisis: alii dicunt quamlibet escam delicatam hoc nomine appellari. ·

44 Mercurium arcessis] Tanquam lucri Deum. Vide Plaut. Amphitr. in Prologo.

Da pecus, et gregibus foetum! quo, pessime, pacto,
Tot tibi cum in flammis junicum omenta liquescant?
Et tamen hic extis et opimo vincere ferto
Intendit: jam crescit ager, jam crescit ovile;
Jam dabitur, jam jam: donec deceptus et exspes
Nequicquam fundo suspirat nummus in imo.
Si tibi crateras argenti incusaque pingui
Auro dona feram, sudes, et pectore lævo
Excutiat guttas lætari prætrepidum cor.

50

fortunatam, concede greges, et fœcunditatem pecori. Sed, o improbissime, quomodo hæc fiant, dum tot intestina juvencarum liquefiunt a te in igne? Atque ille nihilominus sperat victor esse per intestina, et pingue libum. Nunc ager incrementum capit, nunc ovium grex augetur: modo, ait ille, protinus concedetur quod opto; usque dum nummus defraudatus, et sine spe ingemiscat frustra in infimo arcæ fundo. Si offerum tibi pateras argenteas, et munera ex auro solido fabricata, tu statim sudorem emittas, et stillas effundas e thorace sinistro: præcordia tua palpitantia

C.-48 Recte ferto, non farto, quod in depravatis codicibus inventum male tuentur. Casaubon.-50 Demersus B.-52 Craterras scribunt Latini, et formant craterra, craterræ. Casaubon.-52 incussaque Ms. R. et C.-53 Sudas Ms. R. lævi B. pro lævo.-54 Excutias edit. Steph. excuties....per trepidum Ms. R. lætari recte membranæ; melius quam lætetur: quid nsitatius hoc genere locutionis historicæ per infinitivum? quam poëta hic elegantissime usurpavit.

NOTE

46 Quo, pessime, pacto] Qua ratione vis gregem tuum crescere, quem frequentibus sacrificiis temere et perperam multiplicatis omnino is imminutum et disperditum.

47 Flammis] Quibus cremantur victimæ.

Omenta] Intestina sunt molliora, inquit Celsus: Plinius autem XI. 37. ait esse membranas tenues, quæ ventrem interiorem integunt.

Liquescant] Ob adipem et pinguedinem intestinis adhærentem, quæ multa adhibebatur a Sacrificantibus, ut ea liquescente ignis accenderetur, et carnes citius consumerentur.

48 Et tamen hic] Avarus ille et impius precator.

Vincere] Deos muneribus expugnare, et quidlibet consequi ab illis.

Ferto] Farte sæpe legitur. Libum

erat e farre, vino, melle, &c. dictum a farciendo, quod e multis erat confertum rebus. Legendum esse contendunt ferto, sen ob rationem mox allatam, seu quod ad sacra sæpe fer

retur.

49 Jam crescit ager] Inquit avarus, semetipsum spe vana deludens.

51 Suspirat] Spirat quasi et unus restat nondum stulte consumtus, ut ceteri.

52 Incusa] In incude fabricata, vel cœlata. Quidam interpretantur infecta, infabricata, ut sit massa auri nondum cusi.

53 Pectore lavo] Sinistra pectoris parte, in qua situm est cor. Quidam interpretantur, maligno, perverso : sed minus placet.

54 Excutiat guttas] Sudoris stillas, ob vehementem cordis commotionem

Hinc illud subiit, auro sacras quod ovato
Perducis facies: nam, fratres inter aënos,
Somnia pituita qui purgatissima mittunt,
Præcipui sunto; sitque illis aurea barba.

Aurum vasa Numa Saturniaque impulit æra,
Vestalesque urnas et Tuscum fictile mutat.
O curvæ in terras animæ, et coelestium inanes!
Quid juvat hoc, templis nostros immittere mores,*

55

60

exultare incipiant: inde hoc venit, quod incrustas sanctos Deorum vultus auro triumphato. Etenim inter germanos are fusos, hi præferendi sint qui immittunt insomnia pituita maxime defæcata: et his detur barba ex auro. Aurum expulit vascula Numa, necnon æneas Saturni crateras, atque immutat capedines Vesta, ac testas Etruriæ. O mentes pronæ in terram, et vacuæ rerum cœli! Quid prodest illud, inducere mores nostros ædibus sacris, et judicare quædam esse grata Nu

Casaubon.-55 sacras auro Ms. R. et Ms. Gal.-58 fitque illis edit. Steph.

NOTE

et lætitiam eritque hæc expolitio prioris sententiæ, sudes. Sunt qui de lacrymis intelligant: sed reclamant hæc verba pectore lævo.

55 Hinc illud subiit] Ex eo quod ita gaudes dato tibi auro et argento, hinc animum tuum subit opinio, et putas iis pariter Deos gaudere: proindeque eorum statuas auro exornas, ut eos demerearis.

Ovato] Ex hostibus reportato et ex eorum spoliis. Ovatio minor triumphus, dictus ab ove quæ tunc mactabatur, sicut bos in majori triumpho. Nec enim placet deducere ab ovo, ut volunt nonnulli eo quod quæ inaurantur prius ovi albo illinuntur.

56 Nam fratres inter, &c.] Ironia est.

Fratres inter aënos] Hi sunt quinquaginta filii Ægypti, quorum statuæ in porticu Apollinis Palatini erectæ. Harum enim quædam oracula et responsa per somnum postulantibus reddere credebantur. Ita vetus Interpres, Casaub. &c. Adversus nonnullos, qui intelligunt alii quidem CastoDelph. et Var. Clus.

rem et Pollucem, alii vero quoslibet Deos, qui fratres dicantur, quia sunt omnes filii unius matris Cybeles, quorum pleræque ex ære erant statuæ.

57 Pituita purgatissima] Ea enim vera putantur insomnia, quæ non proveniunt ex humoribus.

58 Sitque illis aurea barba] Superstitiosi veteres e supradictis statuis eas inaurabant, a quibus immissum sibi verum aliquod somnium credebant: et quos maxime Deos colebant, iis barbam auream dabant, ut dictum est de Esculapio supra ad ea verba, 'Vellere barbam.' Vide et Sueton. in Caligula, c. 52.

59 Vasa Numa] Testacea, simplicia, qualia adhibuit Numa Pompilius religiosorum rituum apud Romanos auctor. Cic. Parad. 1. Plin. xxxv. 12. et xxxIII. 11.

Saturnia] Qualia erant in usu temporibus vel in æde Saturni. Ovid. Fast. I.

60 Vestalesque urnas] Quales adhibebant Vestales in sacris Vestæ.

Pers.

Tuscum fictile] Tusci religioni ad

E

« PredošláPokračovať »