Obrázky na stránke
PDF
ePub

Et bona Dis ex hac scelerata ducere pulpa ?
Hæc sibi corrupto casiam dissolvit olivo;
Et Calabrum coxit vitiato murice vellus.
Hæc baccam concha rasisse, et stringere venas
Ferventis massæ crudo de pulvere jussit.

65

Peccat et hæc, peccat: vitio tamen utitur: at vos
Dicite, pontifices, in sacro quid facit aurum?
Nempe hoc quod Veneri donatæ a virgine puppæ.

70

minibus, ex ista nostra carne delicata sceleris plena? Illa diluit sibi casiam oleo vitiato, et decoxit lanus Calabria conchylio corrupto. Illa imperavit avellere unionem e concha; et conflare venas calescentis metalli e pulvere non cocto. Scelerata est illa quidem, etiam scelerata est: nihilominus suum illi scelus utile est. Sed vos, o Antistites, loquimini; quid prodest aurum in sacro? Scilicet illud quod prosunt imaguncula puellares a puella Veneri oblatæ. Eccur non donamus Diis illud po

59 expulit Ms. Gal.-63 dicere C.-69 In sancto edd. pl. et C. in templo Ms. Gal. in sancto membranæ omnes: apud Lampridium in Alexandro in sanctis: alii codices in sacro, quod postremum sequor potius: nam sacrum est res Deo sacra, unde est apud Plautum 'Sacro manus admoliri;' et ita apud NOTE

modum fuerunt dediti, suosque ritus ac cæremonias aliis populis accommodarunt. Hi fictilibus vasis in sacris suis utebantur.

63 Et bona Diis ex hac, &c.] Et credere Diis ea probari et bona videri, quæ nobis et nostræ libidini jucunda sunt.

Pulpa] Pulpa et pulpamentum cibus delicatus, seu caro optima et sine ossibus. Metaphorice sumitur pro molli affectu erga luxum et delicias.

64 Hæc] Pulpa nempe et mollities. Corrupto casiam, &c] Invenit unguenta, in quibus casia simul et oleum solvitur, dum miscentur: pereunt nimirum, ut tertium quid conficiant.

65 Calabrum vellus] Tarentinam lanam, quæ est optima. Calabria regio Italiæ, hodie, Terra d'Otranto.

Coxit] Infecit, tinxit: Id est, lana peregrinos colores ementiri didicit per nostrum luxum. Quod quidem primi omnium invenerunt Lydi, ut habet Plin. VII. 56.

Murice] Piscis est marinus, e cujus humore color purpureus conficitur.

66 Baccam] Bacca proprie sunt fructus lauri: propter similitudinem autem ita vocantur uniones et margaritæ. Hor. Epod. VIII. 'Nec sit marita Quæ rotundioribus onusta baccis ambulet.'

Rasisse] Lima avellisse unionem conchæ tenaciter adhærentem; vel etiam callo purgare docuit.

Et stringere venas, &c.] Id est, colligere pulverem et ramenta auri et argenti e venis terræ, et e fodinis: e quibus cum eruta sunt metalla igne purgantur, et pulvis conflatur in massam, excoquendo in fornace: unde vocat Persius crudum, cum extrahitur et colligitur e venis et meatibus subterraneis.

68 Peccat et hæc, peccat, &c.] Nostra hæc pulpa et libido est vitiosa quidem et peccat: attamen utilitatis aliquid capit e suo vitio et peccato. At quid emolumenti redundat in Deos ex auro quod infertur in eorum templa?

70 Nempe hoc] Ironia est.

Donata a virgine puppa] Ephebi

Quin damus id Superis, de magna quod dare lance
Non possit magni Messalæ lippa propago,
Compositum jus fasque animo, sanctosque recessus
Mentis, et incoctum generoso pectus honesto.
Hæc cedo ut admoveam templis, et farre litabo.

75

tius, quod proles Messalæ habens oculos vitiatos nequeat donare e patina capaci: legem humanam ac divinam bene ordinatam in mente: et penetralia animi pura, et cor exercitutum in virtute animosa: da illa, ut inferam sacris ædibus, et mola salsa Deos placabo.

Tullium. Casaubon.-70 C. omisit rò a.—73 animi C.-75 moveam C.

NOTE

bullas Diis Penatibus, puellæ Veneri puppas consecrabant, ut faustum haberent matrimonium. Vide Alex. ab Alex. v. 18. Sensus autem Persii est: sicut virgines nupturæ puppas seu infantium simulacra offerunt Veneri, ut veros infantes obtineant: ita vos, o avari, tantulum auri offertis Jovi, Mercurio, aliisve Diis, ut plurimum nanciscamini, et divites fiatis. Sacrificatis igitur non ex religione, sed ex affectu avaritiæ, adeoque impii et improbi estis.

71 Magna de lance] Id est, ex ingentibus divitiis. Allusio est ad veterum morem, apud quos ex acerra pauperes, e lance divites libabant, ut initio hujus Satiræ diximus ad verbum, acerra.

72 Messale] Ponitur pro quovis opulento et divite. Valerius Corvinus Messala a Messana urbe Siciliæ, ab eo expugnata, mutata una litera, dictus; auctor et caput fuit illustris Messalinorum familiæ. Vide Macrob. 1. 1. Saturnal. c. 6. sub finem.

Propago] Intelligit Cottam Messalinum, qui crapulæ deditus et gulæ, et a majoribus degener, in senectute

adeo lippus fuit, ut palpebræ ejus in exteriorem partem conversæ essent.

73 Jus fasque] Jus est id quod sancitum est et licet lege humana; fus, quod divina.

Animo] Legit Casaubonus, animi. 74 Incoctum] Pridem assuetum, omnino imbutum. Generoso honesto] Virtute quasi naturali et ingenita.

75 Farre] Leviore etiam munusculo placabo Deos, modo integritatem morum habeam et innocentiam, quam pluris illi faciunt, quam aurum et munera. De farris usu in sacris vide Plin. xvIII. 3. Item quæ notavi ad Juvenal. Sat. IX. vs. 122. ad vocem, farre.

Litabo] Litare, non est simpliciter sacrificare; sed sacrificio, quod petitur, obtinere. Quocirca soli probi viri litare dicuntur proprie; sacrificare, quilibet, etiam improbi. Tit. Liv. XXXVIII. 20. 'Postero die, sacrificio facto, cum primis hostiis litasset.' Plautus in Persa: Tum Jupiter faciat ut semper sacrificem, nec unquam litem.'

SATIRA III.

ARGUMENTUM.

MOLLEM ac desidiosam juventutem Romanam, opibus et nobilitate fretam, acriter Persius sub persona philosophi Stoici perstringit. Sententiarum ordo hic est. Dormiunt juvenes delicatuli in multam diem. 4.; excitati somno morosi surgunt, accingunt se labori, desidiæque crimen vanis excusationibus effugere tentant. 14. Hanc rationem puerilem magna cum indignatione exprobrat magister adultis, monstratque, eos sibimetipsis verba dare non magistro, sibique nocere summa mollitie depravatos. 22. Formandi fingendique ad virtutis præcepta animi nunc maxime tempus instare. 24.; divitias ac nobilitatem ad bene beateque vivendum minime sufficere. 29. Quarum rerum externarum splendorem oculos quidem posse perstringere imperitorum, sapientis non item. 30. Miserrimam esse conditionem eorum, qui relicta virtute scirent, quid perdidissent. 34. Id quod magis illustratur brevi digressione in virtutis præstantiam et conscientiæ stimulos, quibus illius desertores ceu Furiarum tædis exagitantur. 43. Communem quidem puerorum morem, quam aversi a rectis studiis esse soleant, quibusque rebus ludicris maxime teneantur, exemplo ex sua ipsius pueritia ducto demonstrat. 51. Sed illos, cum jam ex ephebis excesserint, atque id ætatis sint, ut rectum a pravo dignoscere queant, nihilominus tamen mira quadam negligentia in deligendo sibi certo aliquo vitæ genere esse, ideoque sine omni futuri cura. 62. In tempore si adhibeatur medicina, magnum ejus usum esse; perditis autem semel moribus sapientiæ præcepta raro mederi. 76. Doctrinarum quidem magistri a stupidis derideri, tetricamque ipsorum ac morosam philosophiam, ut vulgo perhibeant, non curari 87.; exemplo tamen ab ægroto sumto demonstrat, quam periculosum sit, medici consilia neglexisse, sæpissimeque mortem hujus neglectus pœnam esse. 106. Ut corporis morbi nonnunquam lateant, eoque vehementius vim suam subito exerere soleant: sic etiam animi commotiones, occasione oblatæ, solere se ostendere. 111. Magnam igitur curam nobis adhibendam esse, ut, etiamsi vim alicujus morbi non sentiamus, omnem tamen diligentiam in nobismetipsis tutandis futurisque morbis cum corporis tum animi occurrendo ponamus.

NEMPE hoc assidue ? jam clarum mane fenestras
Intrat, et angustas extendit lumine rimas.
Stertimus, indomitum quod despumare Falernum
Sufficiat, quinta dum linea tangitur umbra.

Scilicet ista continuo? Jam splendidum lumen matutinum ingreditur fenestras, et luce auget arctas rimulas. Indulgemus somno, qui valeat concoquere vinum coctu difficile, quando Solis umbra attingit quintam lineam. Ecce quidnam facis? Stella

1 Nempe hæc Ms. Gal.-9 Findor Casaub. Edit. Omnes membranæ nostræ

NOTE

1 Nempe hoc, &c.] Quotidie scilicet hæc eadem ages et in clarum diem stertes? inquit præceptor ad discipulos, Philosophus, inquam, ad juvenes sibi commissos, et suam in disciplinam traditos.

Mane] Est clarus dies, teste Macrobio, quem lege Saturnal. I. 3. et Gell. III. 2.

2 Extendit] Latiores rimas apparere faciunt radii solares intromissi.

3 Stertimus] Subtimidam increpationem in prima persona hic observant nonnulli, et condiscipulum potius quam magistrum indicari volunt; sed quid obest magistrum ita discipulos increpare et quidem acriter?

Indomitum Falernum] Athen. 1. 1. Campanum illud vinum difficulter concoqui affirmat.

Despumare] Metaph. a musto, vel etiam re fere qualibet, quæ non coquitur, nisi actis spumis.

4 Quinta dum linea tangitur umbra] Hypallage. Id est, dum in solari horologio umbra tangit quintam lineam, adeoque notat horam quintam. Duo hic explicanda: alterum, quomodo intelligatur hora illa quinta : alterum est, solaris horologii antiquitas. Quod ad primum attinet, observandum quoties apud Auctores seu Græcos seu Latinos horarum fit mentio, semper accipiendas horas diei naturalis, sicut

mus.

hic apud Persium. Distinguunt nempe diem, alium civilem, alium naturalem. Hic ab Ortu Solis ad Occasum extenditur; ille, noctem simul et diem continet, et in horas viginti quatuor distribuitur. Porro diem civilem alii aliter 'definierunt; Persæ et Babylonii, inter duos Solis exortus: Ægyptii, Athenienses, et nunc Itali, Occasu Solis: Etrusci et Umbri, meridiebus: alii mediis noctibus, ut Romani olim, et nos hodie, aliique, faciAt dies naturalis (de quo hic est mentio), qui modo brevior, modo longior pro ratione temporum et climatum, dividitur in horas seu partes duodecim inter se æquales, longiores quidem æstate, cum longior est dies, hyeme vero breviores. Hujus hora prima est Solis ortus, sexta meridies, duodecima Solis occasus. Itaque Romæ, ubi dies longior solstitialis est horarum ferme quindecim, hora illa quinta circa solstitium æstivum recideret ad nostram decimam cum tribus quadrantibus; et circa Caniculam, de qua hic Persius, esset hora ipsa undecima, aut non multo secus. Vide Plin. 11. 76. et 77. et 1. vII. cap. ultimo. Macrob. Sat. 1. 3. Col. Rhodigin. XII. 9. Alex. ab Alex. iv. . 20. Quod spectat ad horologia solaria, illorumque antiquitatem, si Plinio fides, primus eorum inventor fuit

En quid agis? siccas insana Canicula messes

Jam dudum coquit, et patula pecus omne sub ulmo est;
Unus ait comitum. Verumne? itane? ocyus adsit

[ocr errors]

Huc aliquis! nemon'?' Turgescit vitrea bilis:

Finditur Arcadia pecuaria rudere credas.

5

canicularis sanitati noxia jam pridem adurit aridas segetes: et grex omnis sub ulmo umbrosa jacet; inquit unus e sociis. Hoccine verum est? An sic se res habet? Quamprimum isthuc veniat quispiam: nullusne veniet? Bilis pellucida intumescit in me: ita rumpor vociferando: ut putes rudere pecora Arcadica. Mox codex,

habent findor: quare ita distingue : Turgescit vitrea bilis: Findor: ut Arcadia, &c. Pro credas, membranæ dicas. Ausonius, asinos quoque rudere dicas.'

NOTE

Anaximenes Milesius. Hoc tamen Anaximandro Anaximenis magistro tribuunt Diogenes Laërtius 1. II. Vitruvius, et alii. Romæ vero illorum usus esse cœpit bello Punico primo, ut habet Plinius loco citato. Antiquiora tamen illa constat ex sacris Codicibus 1. IV. Regum, c. 20. ubi de horologio Achaz, et de Sole per decem lineas retrogrediente. Quamvis enim in textu Hebraico vox nulla significans lineas aut horologium ibi reperiatur, sed tantum gradus; et Achaz non habuerit horologium lineis et gnomone perfectum, ut nos hodie habemus; at gradus ei fuisse arte dispositos, et horas diei per umbram Solis indicantes, colligere est ex D. Hieronymo Commentar. in Isaiam ita scribente: Datur signum ut Sol decem gradibus revertatur, quos nos juxta Symmachum in lineas et horologium vertimus, qui gradus intellexit in lineis, ut manifestiorem sensum legentibus faceret: sive ita exstructi erant gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens horarum spatia terminaret.'

5 Canicula] Constellatio, quæ dum Sol in Leone est, oritur. Vide Plin. II. 40. Unde ab Horatio, Vesani stella Leonis: a Persio vero, insana dicitur, quia morbos procreat bene mul

[ocr errors]

tos, ob æstum et vehementiam : item canes in rabiem agit. Hinc Horat. Sat. 1. 6. vocat, 'Rabiosi tempora signi.'

6 Patula pecus omne sub ulmo est] Dum meridianus æstus defervescat, greges in umbram deducuntur. Virg. Ecl. II. Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant.'

7 Unus ait comitum] Hæc plerique referunt ad priorem sententiam. Sed non abs re contendit Casaubonus finiendam ante hæc verba præceptoris increpationem: ut verba hæc, unus ait comitum, Persii sint narrantis: et quæ sequuntur, sint expergiscentium discipulorum.

Ocyus adsit] Adsit protinus famu. lus, et vestes afferat, ut surgam quamprimum.

8 Vitrea bilis] Quasi vitro similis, quæ in vultu iracundo appareat. Hor. Sat. 1. 3. 'Splendidam biļem' dixit. Alii interpretantur, inflata, intumescens, ut vitrum.

9 Finditur] Laxat habenas iracundiæ petulans adolescens, et quia ad laborem et studium non sponte trahitur, iram in famulos exonerat. Quidam legunt, Findor: ut Arcadia, &c.

Arcadia] Regio est Peloponesi multos et magnos alens asinos.

« PredošláPokračovať »