Obrázky na stránke
PDF
ePub

Anne magis Siculi gemuerunt æra juvenci,

Aut magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, imus,

40

cescant. An as tauri Siculi majores edidit gemitus: et gladius e lacunaribus auro intectis suspensus plus tremefecit purpura exornatum caput sub se, quam si quis sibi

44 Ita scribendum est: tangebam, inquam, non tingebam, quod et membranæ NOTE

Finibus: Oculorum in nobis sensus est acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. Quam illa ardentes amores excitaret sui, si videretur!' Hunc Tullii locum videtur expres sisse Sanctus Augustinus Enarratione in Psalmum 64. ubi sic habet: 'Habes oculos foris, unde videas aurum: intus est oculus, unde videatur pulchritudo justitiæ.-Quædam ergo est pulchritudo justitiæ, quam videmus oculis cordis, et amamus, et exardescimus,' &c. Alii legunt, Virtutem invideant, vel, Virtuti invideant, scilicet aliorum: parvi certe interest.

Intabescantque relicta] Dolore acerbissimo velut aliqua tabe consumantur, quod ultro abjecerint virtutem, rem adeo pretiosam et amabilem. Horat. Od. II. 24. "Virtutem incolumem odimus, Sublatam ex oculis quærimus invidi.' Hæc ipsa est pœna damni, quam in damnatis Theologi agnoscunt.

39 Anne magis Siculi] Ne vero hæc a me gratis dici putet aliquis: omnia certe Tyrannorum inventa ad cruciandos homines, leviora sunt conscientiæ tormentis assiduoque stimulo, quibus interquiescere nunquam si nuntur. Certe quanto præstat animus corpori, tanto graviora sunt animi vulnera, quam corporis.

Gemuerunt æra juvenci] Metonymia, pro, ingemuerunt homines inclusi tauro æreo. Perillus Faber Atheniensis Phalaridi Agrigentinorum in Sicilia Tyranno fabricatum a se tanrum æneum dedit, in quo, subjecto igne cruciarentur homines, et tauri

nos mugitus imitarentur. Ipse vero Artifex in eum immissus primus artis suæ periculum fecit. De eo Plin. xxxiv. 8. ‘Perillum nemo laudat,' inquit, sæviorem Phalaride Tyranno, qui taurum fecit, mugitus hominis pollicitus, igne subdito; et primus eum expertus cruciatum justiore sævitia.'

40 Auratis pendens laquearibus ensis] Suspensus e laqueari gladius seta equina, et imminens capiti Damoclis apud Dionysium Siciliæ Tyrannum. Nota historia ex Cic. Tusc. Quæst. v. Macrob. ad Somn. Scipionis, I. 10. &c.

41 Purpureas subter cervices] Mors imininens terruit Damoclem regio ornatu amictum, sub ense illo positum.

Terruit magis, quam, &c.] Id est, Nec Perillus accenso tauro æneo inclusus miserabilius gemuit, nec Damocles imminentem sibi mortem animadvertens magis exhorruit, quam torquetur sceleratus intimis animi cruciatibus, cum scelerum stimulis et furiis agitatur.

Imus, imus præcipites] Egregia Prosopopœia Tyranni conscientiæ flagellis et tormentis adacti: quibus secum ipse in summa desperatione, dicat actum est de nobis, præcipitamur, perimus, omni salutis ope destituti. Tiberius apud Sueton. c. 67. Quid scribam vobis, P. C. aut quomodo scribam, aut quid omnino non scribam hoc tempore? Dii me Deæque pejus perdant, quam quotidie perire sentio, si scio,'

Imus præcipites, quam si sibi dicat, et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor?

Sæpe oculos, memini, tangebam parvus olivo,
Grandia si nollem morituri verba Catonis

Dicere, non sano multum laudanda magistro,

45

ipsi inclamet, currimus, currimus in præcipitium ; atque is intra seipsum miser extimescat id quod ignoret conjux propinqua. Recordor quod ego puer linibam frequenter oculos oleo, quando nolebam memoriæ mandare dictu gravia Catonis morti

damnant et vetus Interpres, cujus sunt verba, Oculi oleo tacti perturbantur ad tempus.' Casaubon. Et tangebam B. tingebam Edit. Steph.-46 Plurim.

NOTE

42 Intus palleat] Vox una, palleat, circa, ne cum nonnullis legas, tingepro duabus, ut observat Casaubonus.

Nec enim pallor intus est: significat igitur, intus timeat, et foris palleat.

43 Quod proxima nesciat uxor] Nec flagitium, propter quod expallescit, nec tormentum quo urgetur ac intabescit, audet cum quoquam communicare, unde magis torquetur. Ovid. Strangulat inclusus dolor, et cor æstuat intus.' Credunt nonnulli allusisse ad Dionysium Tyrannum, qui nec uxori nec liberis confidebat. Porro ex his mira arte Persius virtutis excellentiam ostendit ex eo quod illa carere, sit miserrimum.

44 Sæpe oculos, memini, &c.] Ego puer pueriles olim excusationes quærebam, ut studia literarum laboremque detrectarem, et hoc ætati indulgendum videtur; at tu qui puerilia deposuisti, et sapientiæ præcepta jam delibasti, certe culpaberis si ad ejusmodi nugas et excusationes vanas iterum convolas, ne virtutem et bonas disciplinas amplectaris.

Tangebam olivo] Ad simulandam lippitudinem; nam, ut ait vetus Interpres, oculi oleo tacti perturbantur ad tempus.' Quod quidem intelligendum (ut bene monet Casaubonus) de interioris oculi tactu; alias, nedum læderet oculos, immo juvaret, ciliorum superficiem oleo linire. Quo

bam.

45 Grandia si nollem] Ne memoriter discere cogerer declamationes quasdam pueris tum familiares; v. g. Ethopoeiam, in qua morituri Catonis verba exprimerentur, cum deliberaret apud se, satiusne foret sibi vitam eripere, quam in manus Cæsaris incidere.

Catonis] Uticensis nempe, qui partes Pompeii secutus, hunc debellatum videns, Utica in Africa seipse interemit. De hoc Lucanus 1. 1. Causa Diis victrix placuit, sed victa Catoni.' Is antequam moreretur Platonis de animæ immortalitate Dialogum perlegisse fertur: unde quidam Interpretes eo referunt quod ait Persius, grandia Catonis verba, quasi ille de animæ immortalitate multa etiam præclare tum dixerit, quæ recitarentur a pueris: sed prior sententia verior est, et doctioribus magis arridet.

46 Non sano] Nec interpretari placet acri, moroso, et molesto: multo minus, ut quidam, valde sano, sed, quasi male sano, qui puero ficte et affectate recitanti applauderet, et puerilem operam magna ambitione laudaret coram parentibus et cognatis, ut eis sic adulando, majorem quæstum et mercedem expiscaretur.

Quæ pater adductis sudans audiret amicis:

Jure: etenim id summum, quid dexter senio ferret,

proximi, valde æstimanda a præceptore severo, quæ parens meus sudorem emittens auscultaret convocatis familiaribus. Nam illud merito præcipuum erat mihi in

Edd. Discere ab insano: C. habet dicere et insano.-48 summo Ms. Gal. NOTE

Forte et Juvenalis ait hic Catonis verba multum laudanda a Magistro, ut puero animos adderet ac stimulos: nam, ut ait Ovid. Laudataque virtus Crescit; et immensum gloria calcar habet.'

47 Quæ pater adductis] Declamabant pueri sexta quaque die, præsente patre, qui amicos et cognatos in ludum corrogatos adducebat ad audiendum filium. Vide Quintil. 11. 7. et x. 5.

Sudans] Præ lætitia, et expectatione solicita eventus recitationis.

48 Jure] Quidam hic separant sensum: alii jungunt vocem hanc cum sequentibus. Utrovis modo legas, perinde est; semper enim puerilem sensum animadvertes, qui nihil sibi tanti æstimandum, immo tam legitimum nihil existimat, quam pueriles nosse ludos ad amussim, ludorumque leges.

Quid dexter senio ferret, Scire erat in voto] Præcipua mihi summaque erat cura, scire quid noceret, quid prodesset in ludo talorum. Libet investigare quis hujus ludi primus auctor. Hic sustine me tantulum, bone lector. Quanquam enim prurienti ardentique stylo modum ponere ac frænum injicere consuevi, at jam exultanti per amonum campum lascivientique habenas laxabo paulisper. Ecce vero (quod faustum felixque sit) Dux Burgundiæ natali die toti Galliæ festiva mappam mittit. Ergo aperto stadio libere decurramus. Tu, lector, interim sede in scammate, sis etiam Aristarchus, si lubet: ego sane tam fortunatis auspi.

ciis nihil non tentabo, nihil non moliar, Agonotheta Magno Rege, Del. phinoque Serenissimo. Quis, inquam, talorum inventor? Id arrogant atque attribuunt alii aliis, inquiunt nonnulli; Plato Theuti Ægyptiorum Deo : Palamedi Eustathius atque Philostratus Lydis Herodotus. Verum enimvero ipsos Auctores adeamus, audiamusque: neque plus satis Interpretibus fides habeatur. Herodotus (cui me astipulari statim profiteor) diserte affirmat, tempore Atyis filii Manis Regis, grassante annonæ penuria, Lydos invenisse omnium quidem ludorum genera, excepto uno, ad discutiendam nempe famem: ita ut altera die toti lusibus occupati, altera vero cibum capientes, vitam utcumque sustentarint annis duodeviginti. Sic ille scribit l. 1. n. 26. Εξευρεθῆναι δὴ τότε καὶ τῶν κύβων, καὶ τῶν ἀστραγάλων, καὶ τῆς σφαίρης, καὶ ἄλλων πασέων παιγνιέων τὰ εἴδεα, πλὴν πεσσῶν· τούτων γὰρ τὴν εὕρεσιν οὐκ oiknïoûvraι Avdol. Tunc igitur inventa tesserarum ac talorum et pilæ ceterorumque ludorum omnium genera, præterquam calculorum: horum enim inventionem sibi non vindicant Lydi. Cave autem diligenter, ut sic Latine reddas textum hunc; maxime vero vocem Teσow de calculis intelligas, non de talis; ut dormitanti Vallæ contigit, dum elegantem magis quam accuratam interpretationem elaboravit. Quod et sensit Henricus Stephanus, ejusque non hic tantum, sed passim errores emendavit. Vallam fefellit ut et alios complures, quod voces istæ Kúßoi weσσol, kußela wertela, pro

Scire erat in voto; damnosa canicula quantum

9

desiderio, callere, quid afferret felix Senio ; quantum demeret Canis jacturam creans :

-49 Nimis perspicuus est eorum error, qui post canicula quantum reλcíɑv OTLYμh ponendum censuerunt, et verbum raderet cum sequentibus

NOTE

miscue usurpantur. Verum oscitari nefas erat Interpreti, quando tam Inculenter distinguit Herodotus, aitque κύβους a Lydis inventos ludosque omnes, præter TeσσOús. Porro ne quis hæreat cuiquam ea de re scrupulus, Hesychius quanquam interdum cum vulgo loquens ea vocabula confundit, et pro quavis alea sumit; at ubi opus est, et res exigit, latum inter ea discrimen his verbis notat: Διαφέρει δὲ πεττεία κυβείας, ἐν ᾗ μὲν γὰρ τοὺς κύβους ἀναῤῥίπτουσι, ἐν δὲ τῇ πεττείᾳ αὐτὸ μό VOV TÀS YHPOVS μEtakivoûσt. Quis jam nescit talos ac tesseras jactari, calculos promoveri duntaxat? Adde Eustath. in Odyss. 1. ita scribentem; Пeσoà πέντε ἦσαν οἷς ἐχρῶντο, καὶ ἐπὶ πέντε γραμμαῖς τὰς ψήφους ἐτίθουν, ὧν μέση ἱερὰ ἐκαλεῖτο, καὶ διὰ τὰς πέντε ταύτας καὶ πεττεία ἐδόκει κληθῆναι, &c. Et paulo post: τοὺς δὲ πεσσούς λέγει ψήφους εἶναι πέντε, αἷς ἐπὶ πέντε ἕκαστος τῶν πεττευόντων ἔχῃ τὰς καθ ̓ ἑαυτόν. Ergo certum est reσσoùs esse calculos non vero talos accurate loquentibus. At, ut dixi, non raro sine discrimine voces eæ adhibitæ reperiuntur. Et hinc, ni fallor, ostendo Palamedem non invenisse talos, ut volunt aliqui; sed calculos. Nam etsi Eust. ad II. B. Παλαμήδους ἐπινοησαμένου κυβείαν καὶ πεττείαν εἰς παραμύθιον λίμου, promiscue ut vides, scribat: at Philostratus in Heroicis, TETTOùs eupev, simpliciter ait. Similiter cum Plato in Phædro sub finem ita scribit: "Ηκουσα τοίνυν περὶ Ναύκρατιν τῆς Αἰγύπτου γενέσθαι τῶν ἐκεῖ παλαιῶν τινὰ θεῶν-αὐτῷ δ'

ὄνομα Θεῦθ. τοῦτον δὲ πρῶτον ἄριθμόν τε καὶ λογισμὸν εὑρεῖν, καὶ γεωμετρίαν καὶ ἀστρονομίαν, ἔτι δὲ πεττείας καὶ κυ βείας καὶ δὴ γράμματα: tum, inquam, contendo aut de calculis rem esse, aut de alea sine discrimine: aut saltem Theut in Ægypto invexisse id quod in Lydia Lydi, vel simile quiddam. Nam et literas et varias illas artes ac disciplinas quæ ab eo inventæ ibi dicuntur, ad alios etiam auctores referri Docti norunt.

49 Damnosa canicula quantum raderet] Quantum lucri Senio, quantum damni Canis faceret. Porro qualiter omnino exerceretur ludus ille talorum, haud constat. Sunt qui tesseris tribuant quod talorum est, et contra: in his tamen consentire omnes videntur: lusitatum olim quatuor talis, tesseris vero tribus: tesseras latera sex habuisse seu punctis seu figuris notata; talos vero quatuor tantum habuisse facies, quarum una exhibebat unitatem, sive unum punctum; opposita vero, Senionem sive puncta sex; alia facies ostendebat ternarium, quarta denique huic opposita quaternarium. Constat præterea minimum jactum in talis unitatem fuisse, et vocatum, Canem: at contra, summum, Venerem, appellatum fuisse: at compertum minime est quid esset Venus: nonnulli enim hanc cum Senione confundunt; quanquam alii, et fortasse verius, Venerem esse affirmant cum tali quatuor diversos omnes exhibent numeros, nempe 1. 3. 4. 6. Rursum pugnant quid vocetur Senio. Con

Raderet; angustæ collo non fallier orcæ;
Neu quis callidior buxum torquere flagello.

Haud tibi inexpertum curvos deprendere mores,
Quæque docet sapiens brachatis illita Medis

50

non decipi faucibus arctæ orcæ: neve aliquis peritior esset circumagere trochum scutica. Tibi vero non incognitum est discernere mores corruptos; et scis ea quæ docet eruditum ambulacrum Medis braccas habentibus insignitum; et ea quibus

junxerunt; quo nihil est ατοπώτερον.

Casaubon.-53 Ita distinguunt membranæ, ut ad sequentia vox insomnis pertineat: idque melius. Casaubon.53 indetonsa Edit. Steph. et det tonsa Ms. R.-56 diduxit scribendum, non de

NOTE

tendunt enim aliqui numerum esse quaternarium, alii vero senarium. Porro, (quod etiam constare videtur) in Venere Canis proderat, etsi alias damnosus: sicut et Senio alioqui faustus nonnunquam infelix erat, quod probant ex loco Suetonii in Augusto, c. 71. Talis jactatis ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulos talos singulos denarios conferebat in medium, quos tollebat universos, qui Venerem jecerat. Sed et corruptum locum hunc nonnemo contendit ex vetustissimis exemplaribus, legendumque: Ut quisque Canem miserat in singulos talos, singulos denarios conferebat in medium, quos tollebat universos qui Venerem jecerat aut Senionem. Unde concluderetur Senionem semper dici et fuisse jactum felicem, et, ut ait Persius, dextrum. Quod etiam de Cane addit Persius, raderet, aiunt fuisse quoddam aleæ genus, in quo Canis quinque puncta de aliis numeris detrahebat. Vide Alexand. ab Alex. III. 21. Col. Rhodig. xx. 27. Adrian. Turneb. Advers. v. 6. XXVII. 3. &c. Item quæ Lib. Fromondus curiose pariter et docte scripsit, Comment. in Senecæ Apocolocyntosin Claudii Cæsaris, n. 134.

50 Angustæ collo non fallier orca] Aliud lusionis puerilis genus; quanquam aliqui de eodem Talorum ludo

intelligant, eo quod e fritillo tali mittebantur. Malim tamen interpretari de Nucibus quæ in vas quoddam augusti colli in terra defixum conjiciebantur. Ovid. de Nuce: Vas quoque sæpe cavum spatio distante locatur, In quod missa levi nux cadit una manu.' Nostri temporis pueri in scrobem nuces conjiciunt. Sensus Persii est: studebam ita nuces injicere in orcam, ut non aberrarem ab arcto licet ostio. Vide Erasmuin.

Orca] Vas in modum turriculæ, quod et pyrgus dicitur. Horat. Sat. 11. 7. Mitteret in pyrgum talos.'

51 Buxum] Trochum e buxo. Tertius est puerorum ludus, quem describit Virgil. Æneid. vII. et vocat 'volubile buxum.'

52 Haud tibi inexpertum, &c.] Tu vero imbutus es præceptis moralibus et sapientiæ regulis.

53 Brachatis] Per braccas certe peregrinam vestem potius et barbaram Persius videtur voluisse indicare, quam proprium Persis ac Medis indumentum. Nec est quod ita pugnent Interpretes inter se de usu et discrimine toga Todhpovs apud Medos, et àvagupídos.

Illita Medis porticus] Illa porticus Athenis erat, et σroà dicebatur: unde et Stoici vocati sunt Philosophi, qui in ea docebant. In parietibus illius

« PredošláPokračovať »