Obrázky na stránke
PDF
ePub

Atque exporrecto trutinantur verba labello,
Ægroti veteris meditantes somnia, gigni

De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.

Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est?
His populus ridet: multumque torosa juventus
Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

Inspice: nescio quid trepidat mihi pectus, et ægris

85

expendunt voces labiis protensis, revolventes insomnia ægri antiqui: v. g. nihil generari ex nihilo; nihil posse redire in nihilum. An illud est quo pallorem contrahis? An illud est, propter quod aliquis non prandeat? Ad hæc plebs in cachinnos solvitur: et juvenes nimis delicati multiplicant risus trementes naribus rugatis. Qui

86 Edd. quæd. hos pro his.—89 exuberat Ms. R.

NOTE

82 Atque exporrecto trutinantur, &c.] Fit scilicet murmur motitatione la biorum, ut videantur verba singula pensitari.

83 Ægroti veteris meditantes somnia] Sic per contemtum vocat placita philosophica. Lactantius ex vetere 'Poëta sic habet: Quid ægrotus unquam somniavit, quod Philosophorum aliquis non dixerit?'

Gigni de nihilo nihil, &c.] Christiana fide constat Deum Opt. Max. de nihilo omnia creasse: at communis opinio fuit veterum Philosophorum, ex nihilo nihil fieri; et non posse id quod est in nihilum abire. Lucretius lib. 1. Nil igitur fieri de nilo posse putandum est, Semine quando opus est rebus,' &c.

85 Hoc est, quod palles] Scilicet pallorem contrahis, et te discrucias propter ejusmodi nugas et deliria? Te, inquam, inedia conficis, ut Democriti, Epicuri, Diogenis, de principiis rerum, vanas disceptationes et controversias integres? O te insanum! inquit ille Centurio hircosus.

Cur quis non prandeat] Adeoque semel in die cibum capiat. Tull. Quæst. Tuscul. v. 'Mente recte uti

non possumus multo cibo et potione completi.' Hinc studiosi illi veteres sobrietate acuebant ingenium, ut ad meditationes philosophicas aptiores essent. Horat. Sat. 11. 3. Postquam est impransi correptus voce magistri.' Vide Alex. ab Alex. v. 21. Col. Rhodig. XXVII. 24.

86 His ridet populus] Alii legunt, hos, id est, Philosophos. Alii, hoc: Alii et melius, legunt ex antiquo Codice, et retinent his. Sensus est: his conviciis in Philosophos jactatis ab hircoso Centurione assentitur et arridet populus, suos etiam cachinnos adjungit; gaudetque juventus militiæ dedita, et scientiarum aspernatrix, sapientes ita ludibrio haberi, unde et ingeminat subsannationem.

Torosa] Torus idem est quod caro musculosa, hinc torosus significat robustum et corpulentum.

88 Inspice nescio quid, &c.] Jam Persius risores illos insipientes confutat. Est enim responsio Philosophi ad Centurionem, ex similitudine, cujus protasim ponit quidem Persius, apodosim minime: hanc tu, lector, supple; aut sic habe: ægrotus præcepta Medicorum non observans bre

Faucibus exsuperat gravis halitus: inspice, sodes,
Qui dicit medico, jussus requiescere, postquam
Tertia compositas vidit nox currere venas,
De majore domo modice sitiente lagena,
Lenia loturo sibi Surrentina rogavit.

90

ait Medico: Intuere, considera quæso: nescio cur palpitat mihi cor, et spiratio grave olens e gutture male affecto exit abundanter: is monitus cessare a labore, postquam aspexit venas pacatiores ire per tres noctes, jam balneum ingressuro sibi petit vina mitia e Surrento de viri potentis ædibus, vasculo mediocriter capaci. Age, vir op

exudat Edit. Steph. Pro exsuperat alii libri exsudat: plerique veteres exuberat: rectissimum est exsuperat: nam ructus e ventriculo sursum ascendunt; quod Græci dicunt àvadídolat et àvádoσiv. Casaubon.-90 medicus Ms. R. Jussus, Græc. διαταχθείς: male alii libri visus medicorum voces διατάττειν et øvvtátteiv; quod verbum a medicis acceptum alio eleganter transfert Marcus

NOTE

vi perit: sic etiam quisquis Philosophos animi Medicos audire non vult, corruptis ac perditis moribus, seipsum perdit.

habeo; accipit mandatum requiescendi, et a cibo temperandi.

Jussus requiescere] Nam ut habet Cornelius Celsus III. 2. inter initia

Inspice] Verba sunt ægroti ad Me- morbi, omnium optima quies et absdicum.

Nescio quid trepidat, &c.] Æger ille velut leviorem ægritudinem narrat, quæ tamen sunt gravioris morbi symptomata: nempe cordis palpitationem, ægram respirationem, et halitum graveolentem.

Egris faucibus] Non aliter ægræ fauces, quam ob respirandi difficulta tem, quicquid nonnulli sentiant.

89 Exsuperat] Apud veteres Codices legitur, exuberat, sed vetat metri ratio; siquidem in uber, longa est prima syllaba. Quidam legunt, exsudat; Marcilius vult, exspirat. Alii, exsuperat, id est, abundanter exit. Hanc lectionem tuetur Casaubonus, eo quod e ventriculo ructus sursum ascendunt.

Gravis halitus] Teter est et male olens eorum halitus, qui stomachi cruditate laborant.

90 Qui dicit medico] Egrotus qui Medicum accersiverat, eique dixerat, Inspice, inspice, inquam, cur male

tinentia.

Postquam tertia compositos, &c.] Jussus fuerat ille æger in tertium diem temperare sibi, metu tertianæ febris: at ubi primum dies tertius illuxit, et pulsum vidit æquabilem esse et moderatum, tum sine ullo metu quartanæ imminentis, intemperantiam priorem repetit, et in gravius periculum vitæ relabitur.

91 Compositas vidit nox currere venas] Metonymia: id est, cum jam tertia nocte vidit venas et arterias pulsare æquabiliter, moderate, et convenienter, tum vina statim, cibos, balnea cogitat intempestive, ut prius.

Vidit nox] Noctu plerumque morbi ingravescunt, suaque exerunt indicia.

92 De majore domo] Petit ab aliquo potentiori amico.

Modice sitiente lagena] Vase parvo, nam exquisitum erat, et parce dabatur vinum ejusmodi.

93 Lenia sibi Surrentina] Vina ve

Heus, bone, tu palles.

Nihil est.' Videas tamen istud,

Quicquid id est: surgit tacite tibi lutea pellis.

'At tu deterius palles: ne sis mihi tutor :

Jam pridem hunc sepelî: tu restas.' Perge, tacebo.

95

time, tu pallidus es. Nihil est, inquit. Attamen considera illud quodcumque illud est: en cutis subcrocea sensim tibi intumescit. Tum ille: Sed tu pejus pallescis: ne mihi sis curator: jam dudum illum terræ mandavi: tu vero superstes es. Pro

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

intercntem designat. Galenus, Ægineta, l. 1. Celsus, I. III. et alii.

96 At tu deterius palles] Probra jam evomit in Medicum æger stomachatus. I, cura teipsum, inquit, pejus ægrotantem. Ego sanior te sum, et voluptatibus abstinere nolo. Pallere autem Medicus videtur ægro, vel quia veternoso, vel ut arquato morbo laboranti. Apud Nonium Marcellum, Varro Eumenidibus ; ut arquatis et lutea quæ non sunt, et quæ sunt, lutea videntur: sic insanis sani et furiosi videntur esse insani.'

Ne sis mihi tutor] Jam pupillus non sum, juris mei sum, disciplina tua non egeo. Apage severum et molestum monitorem.

97 Jam pridem hunc sepeli] Tutorem olim habui similem tui, durum castigatorem, sed hunc jam pridem mortuum gaudeo. Hæc verba quidam attribuunt Medico, quasi dicat, alius ægrotus eo morbo, quo tu laboras, jam periit; vide ne idem tibi contingat. Sed prior sententia præferenda.

Tu restas] Vivis adhuc, et vivis, ut mihi gravia præcipias; et velut alter tutor mihi leges imponas. Atqui te, tuaque præcepta flocci facio.

'Perge, tacebo] Nihil amplius præcipio, inquit Medicus, abscedo; bibe, lava, genio indulge. Certe brevi senties, quanti sit me non audivisse, et venienti noluisse morbo oecurrere.

Turgidus hic epulis, atque albo ventre, lavatur,
Gutture sulfureas lente exhalante mephites:
Sed tremor inter vina subit, calidumque triental

100

sequere, silebo. Ille igitur cibis ingurgitatus, et pallente alvo balneum subit, faucibus paulatim emittentibus graveolentiam sulfuream. At inter pocula trepidatio eum

Antonius, 1. II. Casaubon.-97 hunc sepelii Ms. R.-100 trientem, edit. Steph. sed secuti sumus lectionem Puteani Codicis triental; quam etiam vetera scho

NOTE

98 Turgidus hic epulis] Itaque contemto plane Medici consilio, ille cibis se ingurgitat, et satur balnea intrat: sed mox suæ dat pœnas intemperantiæ. Juvenal. Sat. 1. 'Pœna tamen præsens, cum tu deponis amictus, Turgidus, et crudum pavonem in balnea portas. Hinc subitæ mortes, atque intestata senectus.'

Albo ventre] Corpore pallido; seu ob hydropisim, seu ob intemperantiam et voluptates. Seneca de brevitate vitæ, quam multi continuis voluptatibus pallent!' Hor. lib. II. sat. 2. Pinguem vitiis albumque.'

[ocr errors]

Lavatur] Quod ægro periculosum, hydropico vero noxium. Cornel. Cels. III. 21. Plin. 1. 8. At is qui etiam satur lavat, quanto majus periculum subit! Artemidorus 1. 56. oi μèv où πρότερον ἐσθίουσιν εἰ μὴ λούσοιντο, οἱ δὲ καὶ ἐμφαγόντες. Non desunt qui arbitrentur, ægrum illum lavare, accelerandæ coctionis causa, ut ad repotia redeat.

99 Gutture sulfureas lente exhalante mephites] Seneca Epist. xcv. ' Quam fœdi atque pestilentes ructus sunt exhalantibus crapulam veterem! Scias putrescere sumta non concoqui.'

Lente] Egre, longis et lentis respirationibus.

Sulfureas mephites] Mephitis, Servio in septimum Æneidos, est Dea fœtoris. Proprie est putor sulfureus e

locis sulfuratis, vel ex aquis corruptis ascendens. Hic ponitur pro halitu ægri graveolente et quasi sulfureo, proveniente e cacochymia et stomachi cruditate.

Quæ

100 Sed tremor, &c.] Aut ex febris horrore, aut ex irritatione morbi, tremor: seu quod nimio cibo læduntur nervi. Senec. Natural. lib. v. desiderantibus alimenta erant, onera sunt plenis. Inde pallor, et nervorum vino madentium tremor; et miserabilior ex cruditate, quam ex fame macies. Inde incerti labantium pedes, et semper quasi in ebrietate titubatio.'

Inter vina] Scilicet in ipsis balneis calices exhauriebant veterum aliqui. Senec. Epist. cxxII.

Triental] Poculum est trientis capax. Alii legunt, Trientem. Estque triens vini mensura continens tertiam sextarii partem, sive tres heminas. Ita veteres Glossæ.

6

Calidumque triental] Potione calida plenum. Nam in balneis Thermopolium erat. Vitruv. v. 10. Plaut. Rudent. Act. II. Scen. 6. Ædepol Neptune, es balneator frigidus! Ne thermopolium quidem ullum ille instruit: ita salsam præbet potionem et frigidam.' Porro calidam mixtam vino in deliciis etiam fuisse olim, multis probat Justus Lipsius Elector. I. 4.

Excutit e manibus: dentes crepuere retecti:
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.

Hinc tuba, candela: tandemque beatulus alto

invadit, et extorquet e manibus fervidum calicem capacissimum: dentes nudati sonuere: tum lauta obsonia excidunt e labiis solutis. Inde buccina, faces: et ille

[ocr errors]

lia agnoscunt. Casaubon.-101 Excutitur man. Ms. R.

NOTE

101 Dentes crepuere] In febris rigore crepant et strident allisi dentes.

Retecti] Retractis sane labiis. Hic anus Casaubonus contra omnes, explicat, exesis gingivis. Sed profecto videtur ductus duntaxat animo pugnandi, et more suo impugnandi Marcilium Interpretem alias eruditum.

102 Uncta cadunt laxis labris] Quod laxa dicit Persius labra, et quod dentes retectos mox aiebat, Casaubonum explodit, ut jam dixi. Unum enim ex alio videtur intelligendum. Hippocrat. in Prognost. ait signum esse in ægris mortiferum, quando labra soluta habent et pendentia.

Uncta pulmentaria] Speciem pultis exhibent nimirum esculenta varia minutatim concisa et per vomitum rejecta.

103 Hinc tuba, candela, &c.] Ut ante morientem pinxit, ita funus mortui jam describit, quanquam vorepov póTepov. Ritus olim observari solitos, cum quis moriebatur, saltem strictim hic attexere operæ pretium est. 1. Simul atque animam quis efflaverat, conclamabatur, id est, tota familia tollebat ejulatum et fletum. 2. Cadaver e cubili in quo jacuerat extractum humi deponebatur. 3. Calida ablutum ungebatur. 4. Lecto ferali componebatur ornatum et paratum. 5. Collocabatur in vestibulo domus, adhibito custode: et per aliquot dies complorabatur, Næniam dicentibus amicis et propinquis. 6. Denique ad tumu

lum efferebatur, et in sepulcro condebatur.

Tuba] Jul. Pollux vIII. 1. ait tubarum sonitu convocari amicos defuncti, ut videant nulla eum vi externa, sed morte sua obiisse. Servius in 1. v. Æneid. vs. 138. et alii, tubam adhiberi in funeribus Nobilium et adolescentum tibiam vero in funeribus puerorum et plebeiorum, affirmant, citatque Persium Servius. Certe legimus in Evangelio Christum Dominum cum Principis filiam suscitaret, tibicines exclusisse. Matth. IX.

Candela] Funalia, cerei, lumina, quæ ut etiamnum, sic et olim adhibebantur, tum collocatis ad limen, tum elatis ad sepulcrum, imo et in ipsis conditoriis: seu quod olim noctu se. peliebant mortuos primum, unde mos fluxerit postea, etiam interdiu sepeliendo, lucem accendendi; seu quod honoris causa id fieret: lux enim virtutis et gloriæ signum est et symbolum.

Beatulus] Alii beatum dici affirmant, quod mortuos antiqui beatos dicerent; alii, quia pretiosis vestibus, corollis, aliisque ornamentis mortui integebantur, atque ita compositi in atrio exponebantur, et ad fores domus. At quod hic Persius diminutivo utitur, ironice loqui se ostendit.

Alto compositus lecto] Nimirum in sublimi ac splendido lecto et habitu ad limen collocatus.

Alto lecto] Altus erat lectus, seu to

« PredošláPokračovať »