Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

GE. A L E X.

A L E X. RV PER T I.

[blocks in formation]

iterata, animadversum iri, quae iure meritoque possent reprehendi et in quibus vel grammatici desideraretur subtilitas vel critici, numquam dubitavi. Veniae tamen, aliquam certe, spem mihi dabat eorum, quae mihi erant impedimento, et copia et gravitas. · Quam arduum enim fuerit conamen meum, vel ex eo intelligitur, quod viri docti nullis propemodum poetis Romanorum minus operae addixerint, quam satiricis et praecipue corum principibus, Horatio et Iuvenali, qui hac contemtione et incuria minime paene omnium digni sunt. I lius odae multorum, satirae unius tantum alteriusque ingenium exercuere. Hic vero ducentis abhinc annis nullum fere nactus est interpretem; et quales antea? qui neque verba eius diligenter expiscati sunt, neque horum sententiam satis explanarunt, sed potius satiras illius argutiis vanaque doctrina veluti obruerunt et obscurasse magis videri possunt quam illustrasse. Desiderabatur adhuc editio, in qua tum textus, ut vulgo dicunt, ad fidem bonorum codicum legesque artis constanter recenseretur et vitia vulnerave non manifesta solum, sed latentia quoque sa

[ocr errors]

narentur; tum satirae ipsae perpetuo explicarentur commentario, qui adolescentes cum fructu, voluptate sensuque veri ac pulchri eas legere et non modo singula, quae tam in argumento, quam in tractatione magnopere differunt, intelligere, sed etiam cuiuslibet eclogae summam ac virtutes cognoscere doceret, quae non tam singulis sententiis earumve enuntiatione alque inventione continentur, quam illarum coagmentatione et partium cum summa consilioque primario congruentia. Ad eiusmodi editionem me adspirasse non dissimulavi, sed severorum me iudicum desideriis votisque satis facturum esse nec speravi umquam, nec sperare potui. Contentus eram muniisse viam et fundamenta quasi iecisse, quibus superstrueretur ab aliis melius aedificium et adiicerentur haec, illa demerentur. Raro etiam humanitatis exemplo, cuius gratissima numquam memoria ex meo effluet animo, tanta mihi suppeditata erat criticorum subsidiorum copia, ut decimam vix partem caiquam contigisse crediderim, qui ante me accesserit ad poetam edendum. Omnium vero, quos umquam exhausi, laborum lon

!

ge molestissimi fuere primum collatio octoginta circiter codicum, vel manu scriptorum vel typis excusorum, quos paene omnes ipse a principio ad finem comparavi, eorumque notatio; descriptio et in ordines atque classes distributio; deinde lectio commentariorum, qui temporis iacturam fructu inde percepto neutiquam compensabant et in Henniniana editione seorsum ad quemvis versum,

altero alterum in aliis libri paginis excipiente, eraut evolvendi; denique confectio Indicis rerum verborumque uberrimi. Tot et tantas difficultates ac molestias si reputaverint aequi harum rerum iudices, non mirabuntur profecto, nondum fuisse quemquam, qui tantum sibi laboris, quantum ego receperim, imponi pateretur et in eodem perferendo constanter perseveraret, multosque destitisse a consilio edendi Iuvenalis, iam diu mente agitato, aut oneri succubuis

lidem non pauca forte vitia condonabunt ei, qui primus talia moliatur, non ignari, hominibus etiam longe doctioribus obrepere subinde 'somnum in opere tam vasto et arduo, neque animum vigere semper et satis acute videre, nedum eius, cui Herculei labores illi fuerint exantlandi et neque magna li

se.

[ocr errors]

brorum copia, neque satis otii suppetierit, sed, quum semper non minus fere studii theologiae, quam philologiae, et linguis orientalibus, quam Graeciae ac Latü literis, impenderit, propter negotia varia crebrasque interpellationes, subseciva tantum temporą et operąs plerumque tumultuarias huic labori dicare licuerit. . Forsan et non immemores erunt eorum, quae Heyne in Praef. Virg. vere dixit: „Non minores difficultates ipsum premunt interpretem. Namque et eius ingeniumn infinitą rerum minutarum copia ac subtilitate (nec minus comparatione tot codicum et Indicis copiosi concinnatione) obtundi obscuraque opera et argutiis superiorum interpretum obscurari, et, dum in aliorum sensu acuendo desudat, proprium sensum obrui et hebetari necesse est. Dum undique et tam ad singula verba, quibus aliqua difficultas, ad aliorum quidem intelligentiam, adhaerescere forte possit, quam ad innumera, ab aliis prave accepta, male exposita aut in tenebras involuta, circumfertur et intenditur animus, dumque in verbis commode explicandis defixus est, multa interdum occurrunt minus cum re coniuncta, exciditque id, quod ad il

« PredošláPokračovať »