Obrázky na stránke
PDF
ePub

pudens et probus filius. Nunc pro te Verrem alterum substituisti civitati. Cicer. l. iii. in Verr. n. 159.

2. Pelopidas, qui filium habebat infamem, Epaminondam reprehendebat, quòd uxorem non duxisset ; illumque malè reipublicæ consulere dicebat, qui liberos non relinqueret : Vide, inquit Epaminondas, ne tu patriæ pejus consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Mihi verò stirpe deesse non potest : namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quæ non modò mihi superstes, sed etiam immortalis, futura est. Cornel. Nep. in Epam.

Gratum est, quod patriæ civem populoque dedisti,
Si facis ut patriæ sit idoneus, utilis agris,
Utilis et bellorum et pacis rebus agendis.
Plurimùm enim intererit quibus artibus et quibus

hunc tu
Moribus instituas. Juven. Sat. xiv. 70.

CAPUT XLI.

Maxima debetur puero reverentia.

Plurima sunt..............famâ digna sinistra,
Quæ monstrant ipsi pueris traduntque parentes.
Sic natura jubet: velociùs et citiùs nos
Corrumpunt vitiorum exempla domestica.
Nil dictu fædum visuque hæc limina tangat,
Intra quæ puer est..........
Maxima debetur puero reverentia. Si quid
Turpe paras, ne tu pueri contempseris annos :
Sed peccaturo obsistat tibi filius infans.

Juven. Sat. xiv.
Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perde-

Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnes et mentis et corporis frangit. Quid non concupiscet cùm adoleverit, qui in cunis pupureis vagierit? In lecticis crescunt: si terram pedibus attigerint, è manibus utrin. que sustinentium pendent. Gaudemus, si quid licentiùs dixerint, risu et osculo excipimus verba ingenuis indigna. Nec mirum videri debet: nos docuimus, ex nobis audiêrunt. Omne convivium obscenis canticis strepit : pudenda spectantur. Fit ex his consuetudo, deinde natura.

remus.

Discunt hæc miseri, antequam sciant esse vitia. Quintil. 1. i. c. 3.

Adolescentium indolem non tam juvant quæ bene dicta sunt, quàm inficiunt quæ pessimè; multoque magis si plura sint, quæ deteriora sunt. A. Gell. l. xii. c. 2.

CAPUT XLII.

Salubriter institui plurimùm prodest in reli

quam vitam.

1. Philippus, cujus virtute atque industria Macedones locupletissimo imperio aucti sunt, nunquam inter negotia bellica alienus fuit à Musis et literis. Erat ei plena acuminis et solertiæ oratio, quâ non minores res, quàm præliis, confecit: ipseque pluris æstimabat victorias verbis partas, quàm armis. Extant libri epistolarum ejus plenarum et venustatis et prudentiæ, è quibus una brevis è Græco in Latinum convertenda visa est, inquit A Gellius, quæ possit esse parentibus hortamentum curæ diligentiæque in liberorum institutione. Philippus Aristoteli salutem. Filium mihi genitum scito. Nec Diis gratiam perinde habeo, quia natus est, quàm quòd illum nasci temporibus vitæ tuæ contigit. Spero enim fore, ut educatus eruditusque abs te, dignus nobis existat, et non sit impar tanto imperio. A. Gell. l. v. c. 3. Justin. I. ix. C. 8 Poly

1. iv.

Non fefellit Philippum sua de Aristotele opinio. Quippe Alexander eo doctore diu usus, accepit ab illo tam utilia agendi et loquendi præcepta, ut non dubitaverit prædicare. Non minus Aristoteli debere se, quàm Philippo: hujus enim inunus esse quod viveret ; illius, quòd honesviveret. Voluit verò Philippus prima literarum elementa filio suo tradi ab Aristotele, summo ejus ætatis philosopho, et ille suscepit hoc officium : quia magni momenti est ad studia, eorum initia à perfectissimo præceptori tradi. Cicer. 3 de Orat. n. 141. Plut. in Alex. Quintil. l. i. c. 2.

Plurimùm in reliquam vitam proderit, pueros statim salubriter institui. Facile est enim animos adhuc teneros componere ; difficulter reciduntur vitia, quæ no

æn.

biscum creverunt. Altiùs descendunt præcepta, quæ primis imprimuntur ætatibus: et naturâ tenacissimi sumus corum, quæ pueri percepimus: ut sapor, quo nova vasa imbuuntur, durat. Senec. 2 de Irá, c. 18. Ad Helv. c. 16. Quintil, l. i. c. 1.

Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.

Horat. 1. Ep. 2. ver. 69. Nulla ætas videatur tam infirma, quæ non protinus discat quid rectum pravumque sit: est enim maximè tum formanda, cùm facillimè cedit præcipientibus. Monendus ergo puer, ne quid cupidè, ne quid improbè, ne quid impotenter faciat. Quint. l. i. c. 4. Habendumque est in animo semper illud virgilianum: .... Adeò in teneris consuescere multum est.

Virgil. 2 Geor. ver. 272. 3. In pueris modò frenis utamur, modò stimulis : est enim in illis aliquid quod coërcendum sit, est quod excitandum. Hinc 'Isocrates, doctor singularis, dicebat se calcaribus in Ephoro, contrà autem in Theopompo, frenis uti solere: alter enim reprimendus erat alter incitandus. Et Themistocles, qui in adolescentiâ fuerat feroci admodum ingenio, respondebat mirantibus mutatos ipsius mores : Asperos et ferociores pullos fieri equos optimos, si domitoribus peritis tradantur. Senec. de Ira, l. ii. c. 21. Cic. 3 de Or. n. 25. Plut. in Them.

4. Dabimus aliquod laxamentum : desides verò esse non sinemus, et procul à contactu deliciarum retinebi

Nihil enim magis voluptuarios et iracundos facit, quàm educatio mollis et blanda. Ideò quò plus indulgetur filiis unicis, et quò plus licet pupillis, eò corruptior illis animus est. Offensas patienter ille non feret, cui nihil unquam negatum est, cui lacrymas sollicita semper mater abstersit, cui satisfactum est de pædagogo. Senec. ibid.

5. Longè quoque ab assentatione pueritia removenda cst. Audiat verum, exprobrentur illi perperam facta, timeat aliquando parentes, et magistros vereatur semper. Nihil per iracundiam et lacrymas exoret; quod irato et flenti negatum fuerit, offeratur quieto.

6. Omnibus hominibus prodest animum subinde relaxare. Excitatur enim otio vigor: omnis et tristitia,

mus.

quæ continuatione pertinacis studii adducitur, feriarum hilaritate discutitur. Senec. 1 Contr.

Lusus pueris proderunt: quia pueri post lusus, plus virium et acriorem animum afferunt ad discendum. Modus tamen sit remissionibus: ne aut negatæ odium studia orum faciant, aut nimiæ otii consuetudinem afferant. Quint, l. i. c. 2.

7. Omnes ferè legum latores, neglectâ puerorum et adolescentum educatione, parentum arbitrio liberorum institutionem reliquerunt : idque unum videntur studuisse, ut iis, qui adversus legum præcepta peccâssent, pænæ constituerentur et irrogarentur. At Persæ et Lacedæmonii aliâ ratione caverunt, ne. admitterentur quæ leges. vetabant: et civium peccatis obviàm iêrunt, formandis publicâ severâque institutione puerorum et adolescentum moribus. Sic enim fiebat, ut à teneris annis virtutem colere, vitia verò adversari, assuefierent. Quæ verò fuerit illa pauperum et divitum consimilis sub publicis ma-, gistris educatio, non inutile erit legere apud Plutarchum et Xenophontem. Plut, in Lycurg. et Lacon. Xenophon, i, Cyrop. et in Lacon,

CAPUT XLIII.

Veterum Romanorum in educandis pueris

disciplina.

1. Non assuescat infans ei sermoni qui dediscendus deinde sit. Magni interest quos quisque audiat quotidie domi, quibuscum loquatur à pueritiâ, quemadmodum patres, pædagogi, matres etiam loquantur. Legimus epistolas Corneliæ matris Gracchorum : apparet ejus filios, qui eloquentiâ floruerunt non solum in gremio matris educatos fuisse, sed etiam ab eâ sermonis elegantiam hausisse. Maximum autem matronis ornamentum esse liberos bene institutos meritò putabat sapientissima illa mulier. Cum Campana matrona apud illam hospita, ormenta sua, quæ erant illo seculo pretiosissima, ostentaret ei muliebrier; traxit eam sermone, quousque à scholâ redirent liberi. Quos reversos hospitæ exhibens : Et hæc, inquit, ornamenta mea sunt. Quint. l. i. c. 1, Cic. in Bruto, n. 210. Valer. l. iv. c. 4.

[merged small][ocr errors]

2. Operæ pretium est cognoscere veterum Romanorum severitatem ac disciplinam circa educandos formandosque liberos. Jamprimum filius ex castâ parente natus, non in cellâ emptæ nutricis educabatur, sed in gremio ac sinu matris, cujus præcipua laus erat tueri domum, et inservire liberis. Eligebatur autem aliqua major natu propinqua, cui propter probatos mores soboles omnis cujuspiam familiæ committeretur: coran quâ neque dicere fas erat, quod turpe dictu videretur, neque facere, quod in. honestum factu. Hæc non studia modò, sed remissiones etiam lususque puerorum, quâdam verecundiâ temperabat. Sic Corneliam Gracchorum, sic Aureliam Julii Cæsaris, sic Attiam Augusti matrem, præfuisse educationibus liberorum accepimus.

Hæc disciplina ac severitas-id præstabat, ut pueri toto pectore arriperent artes honestas. At nunc natus infans delegatur Græculæ alicui ancillæ, cui adjungitur unus alter servus nulli serio ministerio accommodatus. Horum fabulis et erroribus teneri et ludes animi statim imbuuntur; nec quisquam in totâ domo curat, quid coram infante domino aut dicat aut faciat; qoniam etiam ipsi parentes nec probitati nec modestiä parvulos assuefaciunt, sed lasciviæ et audaciæ. Perquæ paulatim irrepit impudentia et sui alienique contemptus. Dioleg. de corr. Elog. c. 18.

3. Nunciatum quondam est Phavorino philosopho, nobis præsentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum antè peperisse, eumque esse auctum Filio. Eamus, inquit tum Phavorinus, et visum puerperam et gratulatum patri. Is enim erat loci senatorii, ex familiâ nobiliore. Ivimus, unà qui tunc aderamus, et cum eo simul domum introgressi sumus, Phavorinus complexus hominem, congratulatusque ei, assedit: atque ubi percontatus est, quàm diutinum puerperium fuisset; et cognovit puellam defessam labore et vigilliâ somnum capere, fabulari instituit prolixiùs : et Nihil, inquit, dubito, quin filium lacte 840 nutritura sit. Sed cùm mater puellæ parcendum ei esse diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in pariendo tulisset, munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet: Oro te, inquit, mulier, sine eam totam ac integram esse matrem filii sui. Hoc enim est contra naturum imperfectum et dimidiatum matris genus, parere, et statim abs sese abjicere partum : alere in utero sanguine suo nescio quid, quod non videat į non alere suo lacte quod vide

« PredošláPokračovať »