Obrázky na stránke
PDF
ePub

at, jam hominem, jam viventem, jam matris officia imploran. tem. A Gell. l. xii. c. 1.

4. Cum Catoni majori natus esset ex uxore filius, nullis negotiis, nisi publicis, impediebatur, quominus adesset matri infantem abluenti et fasciis involventi. Illa proprio lacte filium alebat, sæpèque etiam liberos servorum suis uberibus admovebat, ut nutrimenti consortium eos puero domino magis benevolos redderet. Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit, licèt idoneum et eruditum domi servum haberet Chilonem, à quo pueri multi erudiebantur. Sed nolebat, ut ipse scriptum reliquit, servum filio suo vel maledicere vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset: neque etiam filium tanti muneris, hoc est, doctrinæ, debitorem esse servo. Ipse itaque ejus ludimagister, ipse legum doctor, ipse lanista fuit. Neque modò docuit jaculari, armis depugnare, equitare, sed etiam pugillatu decertare, calorem et frigus tolerare, fluminum vortices nando superare. Conscripsit illi manu suâ, grandibus literis, historias, ut etiam in paternâ domo nota haberet veterum instituta atque exoempla. Quidquam turpe loqui cavit non minùs filio præsente, quàm sacris virginibus Vestalibus : et nunquam se ei in balneo videndum dedit. Plut, in Cat. maj.

5. L. Æmilio Paulo multi anni fuêre vacui à rerum publicarum curâ inter primum et alterum consulatum. Eos totos impendit rebus sacris, et maximè liberorum institutioni, quos erudiri voluit non tantùm Romanâ veteri disciplinâ, sed etiam Græcis literis. Illis cum grammaticæ, rhetoricæ, dialecticæque artis magistros dedit, tum pingendi quoque, equitandi, venandi. Et, ut erat liberorum amantissimus inter Romanos, eorum exercitiis omnibus intererat, nisi respublica aliò vocaret. Plut. in Æmil.

6. Augustus etiam puer animum optimis artibus excolebat, corpus laboriosis militaribusque exercitationibus durabat. Eum solicitè observabant mater Attia et Philippus vitricus ; quotidie à magistris et custodibus, cui puero apposuerant, inquirentes studiosè, quid rei egisset, quò esset profectus, quâ ratione diem transegisset, quibuscum denique esset versatus. Hâc Attiæ matris solicitudine factum est, ut Augustus evaserit è multis ipsius pudori oblatis periculis. Nicol, Damasc.

Augustus summum imperium Romæ adeptus, nepotes suos literas aliaque rudimenta per se plerumque docuit. Sueton. in Aug. C. 64.

CAPUT XLIV.

Publicæ utilitati plurimùm prosunt qui juven

tutem erudiunt.

1. Quia utile est juventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub quorum custodiâ contineretur. Senec. 4. Benef. c. 11.

Non is solus reipublicæ prodest qui tuetur reos, et de pace belloque censet, sed qui juventutem exhortatur, qui in tantâ bonorum præceptorum inopiâ, virtute instruit animos, qui ad pecuniam luxuriamque ruentes prensat ac retrahit, et, si nihil aliud potest, certè moratur. An ille plus præstat, qui inter cives jus dicit; quàm qui docet juventutem quid sit justitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quàm pretiosum bonum sit bona conscientia ! De. Trang. c. 3.

2. Quærenti mihi quânam re possem prodesse quamplurimis, nulla major visa est, quàm si traderem civibus meis vias optimarum artium. Quod enim munus reipublicæ majus meliusve afferre possumus, quàm si docemus atque erudimus juventutem? his presertim temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium operâ refrenanda atque coërcenda sit. Cic. 2 de Div. n. 2. 4.

Si senibus satis virium sit, ut adolesentulos doceant, instituant, ad omne officium instruant, hoc opere quid potest esse præclarius ? De Senec. n. 29.

CAPUT XLV.

Et preceptores et studia amet adolescens.

1. Discipuli, si modò sunt bene instituti, præceptorem amant et verentur. Quintil. l. ii. c. 2.

Id præcipuè monendi sunt adolescentes, ut ament præceptores suos non minùs quàm ipsa studia ; et existi

ment 'eos parentes esse, non quidem corporum, sed mentium. Multùm hæc pietas conferet ad felicem exitum studiorum. Ita enim et libenter audient, et dictis credent, et esse magistrorum similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum læti et alacres convenient; emendati non irascentur, laudati gaudebunt: ut sint carissimi, mereri conabuntur. Nam ut præceptorum officium est docere, sic discipulorum, præbere, se dociles: alioqui neutrum sine altero sufficiet. Ibid 6. 10.

2. Ea maximè cura habenda est, ut præceptor omnino fiat nobis familiariter amicus; nec sequatur officium tantùm in docendo, sed etiam affectum. Ibid. c. 3.

Epaminondas philosophiæ præceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoræum : cui quidem sic fuit deditus, ut adolescens tristem et severum senem anteposuerit in familiaritate omnibus suis æqualibus. Neque eum à se dimisit, priusquam ita doctrinà antecessit condiscipulos, ut facilè intelligi posset pari modo superaturum omnes in cæteris artibus. Corn. Nep. in Epam. C. 2.

Ciceronis filius declaravit ipse hâc epistolâ ad Tironem, quo amore Cratippum præceptorem dilexerit. Scito me Cratippo esse conjunctissimum, non ut discipulum, sed utì filium. Nam cùm audio illum libenter publicè, tum etiam privatim ejus suavitatem vehementer amo. Sum totos dies cum eo, noctisque sæpenumero partem : exoro enim ut mecum quàm sæpissimè cænet. Hâc introductâ consuetudine, sæpe inscientibus nobis et cænantibus obrepit, sublatâque severitate philosophiæ, humanissimè nobiscum jocatur. Quare da operam, ut hunc talem, tam jucundum, tam excellentem virum videas quamprimum. Cic. Epist, ad fam. l. xvi. Ep. 21.

3. Patet autem ex Trebonii epistolâ ad Ciceronem patrem, quâ curâ, quâque modestiæ famâ filius ejus literis

Athenas veni, atque ibi, quod maximè optabam, vidi filium tuum deditum optimis studiis, cum summâ modestiæ famâ. Quâ ex re quantam voluptatem ceperim, scire potes, etiam me tacente. Non enim nescis quanti te faciam, et quàm omnibus tuis bonis gaudeam, pro nostro veterrimo verissimoque amore. Noli putare, mi.Cicero, me hoc auribus tuis dare : nihil adolescente, tuo, aut potiùs nostro, amabilius est, ex omni. bus iis qui Athenis sunt, aut studiosus earum artium, quas

operam dederit.

tu maximè amas, hoc est, optimarum. Itaque tibi, quod verè facere possum, libenter gratulor. Eum, licèt ingressum pleno gradu in ea studia, atque tuâ cohortatione incitatum, cohor. tari non intermittemus, ut discendo exercendoque se in dies longiùs procedat. L. xxi. Ep. 46.

CAPUT XLVI.

Sit gratus erga magistrum discipulus.

1. Præceptores suos adolescens veneretur ac suspiciat, quorum beneficio se vitiis exuit, et sub quorum tutelâ positus exercet artes bonas. Senec. Ep. 83.

Quis est nostrům liberaliter educatus, cui non educator, cui non magister suus atque doctor, cui non locus ille mutus, ubi ipse altus aut doctus est, cum gratiâ recordatiune in mente versatur. Cic. pro Planc. n. 81.

Vespasianus natus est in vico modico Sabinorum, et educatus sub paternâ aviá in prædiis. Quare princeps quoque locum incunabulorum assiduè frequentavit, manente villâ qualis fuerat olim, ne quid scilicet mutaretur ex iis quibus oculi assueverant. Aviæ quoque memoriam tantopere dilexit, ut solemnibus ac festis diebus pocillo ejus argenteo bibere perseveraverit. Sueton. in Vesp.

C. 2.

que es.

2. Cùm Cicero, natus vivente avo in parvå villâ, dixissct Attico, se eo loco maximè delectari ; his verbis respondit ei Atticus: Ego verò tibi istam justam causam puto, cur huc lubentiùs venias, atque hunc locum diligas. Quin ipse, verè dicam, sum ipsi villæ amicior factus, atque huic omni solo, in quo tu ortus procreatus

Movemur enim nescio quo pacto locis ipsis, in quibus eorum, quos diligimus aut admiramur, adsunt vestigia. Me quidem ipsæ illæ nostræ Athenæ non tam delectant operibus magnificis, quàm recordatione summorum virorum, ubi quisque habitare, ubi sedere, ubi disputare sit solitus : studioséque eorum etiam sepulchra contemplor. Quare istum, ubi tu es natus, plus amabo posthac locum. Cic. 2. de Leg. n. 4.

3. Præceptorum et medicorum magna caritas, magna reverentia sit. Ne dicas nihil quidquam his debere te, nisi mercedulam. Nam primò quædam pluris sunt,

quàm emuntur. Emis à medico rem inæstimabilem, vi. tam ac valetudinem bonam : et bonarum artium præceptore, studia liberalia et animi cultum. Itaque his non rei pretium solvitur; sed laboris, quòd deserviunt, quòd à rebus suis avocati nobis vacant. Deinde et medicus et præceptor sæpe in amicum transeunt, et nos non tam arte, quam vendunt, obligant, quàm benignâ et familiari voluntate. Hoc cùm factum est, medico præceptori pretium operæ solvitur, at animi semper debetur.

In optimis artibus quæ vitam conservant aut excolunt, qui nihil se plùs existimat debere, quàm pepigit, ingratus est. Senec. 6. Benef. c. 15, 16, 17.

4. Cùm Pythagoras accepisset Pherecydem, qui ejus præceptor fuerat, in insulâ Delo gravissimè ægrotare, confestim ex Italiâ in insulam navigavit: ubi cum aliquandiu seni fomenta adhibuisset studiosè, nihilque omisisset, quod ad pristinam valetudinem eum revocaret : tandem 'senectute et morbi vi superatum sedulò sepeliit : et postquam ei, tanquam patri silius, justa persolvit, rursus in Italiam reversus est. Diod. Sic. l. vi.

5. Alexander magnus eloquentiæ magistro usus erat Anaximene Lampsaco. Quæ res postmodum Lampsaco saluti fuit. Eam urbem diruere statuerat Alexander, quòd à partibus Darii adversum se stetisset. Itaque conspicatus Anaximenem è muris prodeuntem obviàm sibi, nec dubitans quin veniret deprecatum pro patria, per Deos juravit se non iactorum quod ille petisset. Quo audito, callidus orator regem rogavit, ut Lampsacum dirueret. Jurisjurandi religione tactus Alexander, et captus pia præceptoris quondam sui solertiâ ad servandam patriam, Lampsacenis delicti gratiam fecit. Pausan l. vi. Valer. l, vii. c. 3.

Stagiram quoque urbem, à Philippo patre dirutam, restituisse dicitur, exoratus precibus Aristotelis ejus urbis, civis, quem ferè semper secum habuit, donec post mortem patris rerum potitus in Asiam trajiceret. Postea quoque inter belli curas non omisit, magistrum venerari, crebroque per literas compellavit, ut ab eo et disciplinarum sublimium arcana et morum præcepta acciperet. Ælian. l. xii. c. 54. Freinsh. 1. lib. sun. Curt.

Cùm Tyri obsidio non pro spe Alexandri procederet; ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccam Craterumque præfecit : ipse cum expeditâ manu

« PredošláPokračovať »