Obrázky na stránke
PDF
ePub

,

Arabiam petiit. Ibi magnum in periculum venit propter pedogogum suum Lysimachum, qui comitari eum voluerat, jactans se neque animo inferiorem esse, neque ætate graviorem Phænice, olim Achillis primùm educatore, deinde ad bella comite. Nam ubi ad montana ventum est, et, relictis equis, iter peçlibus faciendum fuit; Alexander, nocte ingruente et hostibus circa vagantibus, fatiscentem ac defessum senem deserere haud sustinuit: sed et verbis excitavit, et adminiculo corporis sui adjuvit ; ita ut ab exercitu suo, qui longius processerat, distractus, noctem egerit in tenebris, et acri gelu, locisque asperis. Q. Curt. l. iv. c. Plut. in Alex.

6. Anaxagoras Clazomenius non, modò generis nobilitate et opibus, verùm etiam animi magnitudine, clarus fuit. Is ut rerum naturalium, maximè verò cælestium, contemplationi totum se traderet, universum patrimonium suis sponte concessit, et tam püblicæ quàm privatæ rei negligens, Athenas omnium doctrinarum inventrices ac cultrices petiit. Cuidam autem querenti quòd nulla esset ei cura patriæ, quam relinquebat : Mihi verò, inquit, digitum in cælum intendens, patriæ cura, et quidam summa, est. Imbutus ab eo Atheniensium dux Pericles rerum cælestium scientiâ magoo animo elatoque fuit, sublimi usus est dicendi genere, et divitiis pauperes multos juvit. Contigit tamen ut multis districtus negotiis Anaxagoram negligere videretur : unde senex jacebat in leçto capite obvoluto, vitamque inediâ finire statuerat. Eâ re ad se delatâ perculsus Pericles, adyolavit confestim; et jacentem enixè oravit cum lacrymis, ut vivere vellet, et sibi conservare fidelem sapientemque in reipublicâ gerendâ consiliarium. Ibi Anaxagoram, rejecto ab ore velamento, ferunt respondisse: O Pericle, lucernæ infundunt oleum ii, quibus lucerna est opus. Anaxagoram deinde semper coluit magnâ curâ Pericles : et cùm impietatis accusatus esset, atque in judicium vocatus, quòd unum tantùm Deum videretur agnoscere ; Periclis operâ judicibus ereptus, et incolumis ex urbe est dimissus. Laërto in Anax. Plut, in Pericle.

Cùm M. Aurelius, qui postea imperavit, mortuum educatorem suum fleret, eumque aulici ministri revocarent áb illâ pietatis declaratione : Permittite illi, inquit imperator Antoninus Pius, ut homo sit: neque enim vel

[ocr errors]

philosophia vel imperium tollit affectus. Jul. Capitol. in Anton. Pio. c. 10.

Diis acceptum refero, inquiebat M. Aurelius Imperator, quod bonos præceptores habuerim ; quòd illos maturè evexerim ad honores, quos expetere videbantur : quòd mihi quoque copia fuerit magistrorum, qui ad educandos liberos meos essent idonei. Imò tantum honoris magistris suis detulit, ut imagines eorum auréas domi inter Lares Deos haberet, ac sepulchra eorum hostiis et floribus semper honoraret. M. Aurel. l. i. c. 17. Capitol. in M. Anton. C. 3.

CAPUT XLVII.

Preceptor nec habeat vitia, nec ferat.

1. Optimum erit pueris dari præceptores pædagogosque vitiorum expertes : eorum enim, sicut et nutricum, mores pueri plerumque referunt. Apud Platonem educatus puer, cum ad parentes reversus vociferantem videret patrem : Nunquam, inquit, hoc apud Platonem audivi. Leonidas Alexandri pædagogus imbuit alumnum quibusdam vitiis, quæ illum ab institutione puerili persecuta sunt usque in regale solium. Seneca 2 de irá c. 22. Quintil. l. i. c. 2.

Cùm puer publicis magistris erit tradendus eorum in primis inspici mores oportebit. Hoc enim in omnibus cùm domesticis tum publicis doctoribus examinandum quàm ditigentissimè puto. Itaque parentes si non cæca et sopita eorum socordia est, magistrum eligent sanctissimum quemque (sanctitatis enim præcipua prudentibus viris cura est) et disciplinam quæ optima fuerit. Quintil. 1. ii. C. 2. 1. i. c. 3.

Corelliam Hispullam admonet Plinius, qualem filio rhetorem quærere debeat. Cùm dubitem utrum patrem tuum, virum sanctissimum, suspexerim magis an amaverim, et té unicê diligam; cupiam necesse est, atque etiam enitar, ut filius tuus et avo et majoribus similis existat. Iis autem ita demum similis adolescet, si imbutus bonis artibus fuerit, quas plurimùm refert à quo potissimùm accipiat. Adhuc illum pueritia intra contubernium tuum tenuit, et domi præceptores habuit. Jam

studia ejus extra limén proferenda sunt: jam circumspiciendus rhetor Latinus, cujus scholæ severitas, pudor in prímis, castitas constet. Videor ego demonstrare tibi posse Julium Genitorem. Vir est emendatus et gravis : paulò etiam horridior et durior ut in hâc licentiâ temporum. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet, nisi profuturum : nihil discet, quod nescisse rectius fuerit. Nec minùs sæpe illo quàm à te meque admonebitur, quàm majorum gloriam, ac famam sustinendam habeat. Proinde, faventibus Diis, trade eum præceptori; à quo mores primùm, mox eloquentiam discat: quæ malè sine moribus discitur. Plinius, l. iii. Ep. 3.

Sumat præceptor parentis erga discipulos suos animum; atque existimet succedere se in locum eorum, à quibus sibi liberi traduntur. Ipse nec habeat vitia, nec ferat. Non austeritas ejus tristis sit, non dissoluta comitas : ne inde odium, hing contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto et bono. sit sermo: nam quò sæpius monuerit, hôc cariùs castigabit. Minimè iracundus sit, nec tamen eorum, quæ emendanda erunt, dissimulator. Quint. l. ij.

[ocr errors]

Orbilius Pupillus Beneventanus literas diu professus in patriâ, quinquagesimo demum anno Romam, consule Cicerone, transiit; docuitque majore famâ, quàm emolumento : nam senex et pauper habitabat sub tegulis. Fuit naturæ acerbæ in discipulos ; unde Horatius qui puer eo magistro usus erat illum plagosum appellat. Sueton. de Gram. C. 9. Horat. l. ii. Epist. 1.

2. Pessimus pater videbitur, qui assiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet. Uter autem præceptor liberalibus artibus, quas docet, dignior est, qui excarnificat discipulos, si memoria illis non constiterit, aut si parum agilis in legendo oculus hæreat ; an qui monitionibus et verecundiă mavult emendare? Nunquid æquum est, graviùs et duriùs homini imperari, quàm imperatur animalibus mutis ? Atqui dominandi peritus artifex non equum crebris verberibus exterret: fiet enim formidolo. sus et contumax, nisi eum tactu blandiente permulserit.

Nullum animal morosius est, nullum majore arte tractandum, quàm homo: nulli magis parcendum. Quid enim stultius, quàm adversus jumenta et canes erubescere, iram exercere, hominem autem pessimâ conditione esse sub homine? Morbis corporis medemur, nec irasci

mur: sui animo morbi ' sunt, qui desiderant medentem minimè infestum ægro. Ille cui aliorum credita salus et cura est, cùm eorum vitiis luctetur, et resistat. Quibus, dam morbum suum exprobret, quosdam inolliùs curet, ad graviora remedia, ubi tantùm necesse fuerit, confugiat. Senec. 2. de Clem. C. 16, 17.

Pudore et liberalitate liberos retinere satius esse cre. do, quàm metu: dicit pater quidam apud Terentium. Tcrent. Adelph, Act, 1. Sc. 1.

4. Docendi peritus, tradito sibi puero, ingenium ejus naturamque perspiciat, ut, quomodo tractandus sit discentis animus, intelligat. Sunt enim quidam, nisi institeris, remissi : quidam imperia indignantur : quosdam continet metus, quosdam debilitat : ab aliis continuus labor aliquid extundit ; in aliis plus animi impetus facit. Mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria juvet, qui victus feat: hunc mordebit objurgatio, in hoc desidiam nunquam verebor. Quintil. li i. c. 4.

Diligentissimè videndum est iis qui instituunt aliquos átque erudiunt, quò sua quemque natura maxime ferre videatur. Est enim ad cujusque naturam accommodanda, quantùm licet, doctoris institutio. Cic. 1, de Orat, n. 5.

CAPUT XLVIII.

Parentum adversus filios severitas.

1. Titus Manlius Torquatus, qui perindulgens in patrem fuerat, idem acerbè severus in filium fuit. Cie. 3, Offic. n. 112.

Quum Romanis adversus Latinos Tusculanosque pugnandum esset, placuit consulibus T. Manlio Torquato, et P. Decio, ut bellum severo administraretur imperio, et disciplina militaris ad priscos redigeretur mores : edixeruntque ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Fortè inter cæteros turmarum Præfectos, qui in diversas partes missi erant exploratum, T. Manlius consulis filius cum suis turmalibus accessit prope stationem Tusculanorum equitum, quibus præerat Geminius Metius, vir tum ge. nere tum factis clarus. Is ubi Romanos equites cognovit, insignemque inter eos præcedentem consulis filium,

paululùm ab suis equo provectus : Visne, inquit, dum illa dies venit, quá consulares exercitus cum Latinis decertabunt, interea tu ipse congredi mecum, ut utriusque nostrím eventu cernatur, quantùm eques Latinus Romano prestet? Movit ferocem animum juvenis seu ira, seu detrectandi certaminis pudor, seu inexsuperabilis vis fati. Oblitus itaque imperii patrii, consulumque edicti, ruit in id certamen, in quo haud multum intererat vinceretne, an vinceretur.

Equitibus cæteris velut ad spectaculam, utrimque summotis, Metius ut Manlius adversos concitârunt equos, et cùm infestis cuspidibus concurrerunt. Romanus Tusculanum ex equo excussum transfixit, spoliisque lectis ad turmam suam revectus in castra ad patrem venit. Tum : Ut me, inquit, omnes tuo sanguine verè ortum prædicarent, provocatus ab hoste, hac arma ex eo caso capta attuli. Quod ubi audivit consul, extemplò filium aversatus, et patrio amori præferens rempublicam, cujus intererat exercitum in gravissimo bello animadversionis metu contineri, milites classico advocari jussit. Qui postquam frequentes convenêre : Qandoquidem, inquit, tu, Tite Manli, neque imperium consulare, neque magestatem patriam veritus, in hostem pugnústi; et solvisti, quantum in te fuit, disciplinam militarem, quá Romana res stetit ad hanc diem: 1208 potius pro nostro delicto plecti oportet, quàm rempublicam luere peccata nostra magno suo damno. 1, lictor, deliga ad palum.

Exanimati onines tam atroci imperio, et quasi districtam in se cernentes securim, metu magìs, quàm modestiâ, quievêre. Postquam cervice cæsâ fusus est cruor, cun libero conquestu coortæ voces sunt, ita ut neque execrationibus parceretur. Deinde spoliis contectum juvenis corpus, à militibus crematum est, structo extra

vallum rogo.

Fecit atrocitas pænæ de Manlio sumptæ obedientiorem duci militem, et ea severitas ad felicem belli exitum profuit. Cùm T. Manlius consul Romam victor rediit, ei venienti seniores tantùm obviàm exiêrunt : juventus et tunc et omni deinde vitâ aversata eum execrataque est. Livius, l. viii. c. 6. 12. Cic. I de Fin. 23. 62.

Viguit quoque plurimùm apud Lacedæmonios disciplina militaris. Itaque cum in acie quidam Lacon strictum ensem jam esset in hostem infixurus, audito signo

« PredošláPokračovať »