Obrázky na stránke
PDF
ePub

studia ejus extra limen proferenda sunt: jam circumspiciendus rhetor Latinus, cujus scholæ severitas, pudor in primis, castitas constet. Videor ego demonstrare tibi posse Julium Genitorem. Vir est emendatus et gravis: paulò etiam horridior et durior ut in hâc licentiâ temporum. Nihil ex hoc viro filius tuus audiet, nisi profuturum: nihil discet, quod nescîsse rectius fuerit. Nec minùs sæpe illo quàm à te meque admonebitur, quàm majorum gloriam, ac famam sustinendam habeat. Proinde, faventibus Diis, trade eum præceptori; à quo mores primùm, mox eloquentiam discat: quæ malè sine moribus discitur. Plinius, l. iii. Ep.. 3.

Sumat præceptor parentis erga discipulos suos animum; atque existimet succedere se in locum eorum, à quibus sibi liberi traduntur. Ipse nec habeat vitia, nec ferat. Non austeritas ejus tristis sit, non dissoluta comitas : ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei de honesto et bono sit sermo: nam quò sæpius monuerit, hôc cariùs castigabit. Minimè iracundus sit, nec tamen eorum, quæ emendanda erunt, dissimulator. Quint. l. ii.

€. 2.

Orbilius Pupillus Beneventanus literas diu professus in patriâ, quinquagesimo demum anno Romam, consule Cicerone, transiit; docuitque majore famâ, quàm emolumento: nam senex et pauper habitabat sub tegulis. Fuit naturæ acerbæ in discipulos; unde Horatius qui puer eo magistro usus erat illum plagosum appellat. Sueton. de Gram. c. 9. Horat. l. ii. Epist. 1.

2. Pessimus pater videbitur, qui assiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet. Uter autem præceptor liberalibus artibus, quas docet, dignior est, qui excarnificat discipulos, si memoria illis non constiterit, aut si parum agilis in legendo oculus hæreat; an qui monitionibus et verecundia mavult emendare? Nunquid æquum est, graviùs et duriùs homini imperari, quàm imperatur animalibus mutis? Atqui dominandi peritus artifex non equum crebris verberibus exterret: fiet enim formidolosus et contumax, nisi eum tactu blandiente permulserit.

Nullum animal morosius est, nullum majore arte tractandum, quàm homo: nulli magis parcendum. Quid enim stultius, quàm adversus jumenta et canes erubescere, iram exercere, hominem autem pessimâ conditione esse sub homine? Morbis corporis medemur, nec irasci

mur: sui animo morbi sunt, qui desiderant medentem minimè infestum ægro. Ille cui aliorum credita salus et cura est, cùm eorum vitiis luctetur, et resistat. Quibusdam morbum suum exprobret, quosdam molliùs curet, ad graviora remedia, ubi tantùm necesse fuerit, confugiat. Senec. 2. de Clem. c. 16, 17.

Pudore et liberalitate liberos retinere satius esse credo, quàm metu: dicit pater quidam apud Terentium. Terent. Adelph, Act. 1. Sc. 1.

4. Docendi peritus, tradito sibi puero, ingenium ejus naturamque perspiciat, ut, quomodo tractandus sit discentis animus, intelligat. Sunt enim quidam, nisi institeris, remissi: quidam imperia indignantur quosdam continet metus, quosdam debilitat: ab aliis continuus labor aliquid extundit; in aliis plus animi impetus facit. Mihi ille detur puer, quem laus excitet, quem gloria juvet, qui victus fleat: hunc mordebit objurgatio, in hoc desidiam nunquam verebor. Quintil. l. i. c. 4.

Diligentissimè videndum est iis qui instituunt aliquos atque erudiunt, quò sua quemque natura maxime ferre videatur. Est enim ad cujusque naturam accommodanda, quantùm licet, doctoris institutio. Cic. 1. de Orat. n. 5.

CAPUT XLVIII.

Parentum adversus filios severitas.

1. Titus Manlius Torquatus, qui perindulgens in patrem fuerat, idem acerbè severus in filium fuit. Cic. 3. Offic. n. 112.

Quum Romanis adversus Latinos Tusculanosque pugnandum esset, placuit consulibus T. Manlio Torquato, et P. Decio, ut bellum severo administraretur imperio, et disciplina militaris ad priscos redigeretur mores: edixeruntque ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Fortè inter cæteros turmarum Præfectos, qui in diversas partes missi erant exploratum, T. Manlius consulis filius. cum suis turmalibus accessit prope stationem Tusculanorum equitum, quibus præerat Geminius Metius, vir tum ge nere tum factis clarus. Is ubi Romanos equites cognovit, insignemque inter eos præcedentem consulis filium,

paululùm ab suis equo provectus: Visne, inquit, dum illa dies venit, quá consulares exercitus cum Latinis decertabunt, interea tu ipse congredi mecum, ut utriusque nostrúm eventu cernatur, quantùm eques Latinus Romano præstet? Movit ferocem animum juvenis seu ira, seu detrectandi certaminis pudor, seu inexsuperabilis vis fati. Oblitus itaque imperii patrii, consulumque edicti, ruit in id certamen, in quo haud multum intererat vinceretne, an vinceretur.

Equitibus cæteris velut ad spectaculam, utrimque summotis, Metius ut Manlius adversos concitârunt equos, et cùm infestis cuspidibus concurrerunt. Romanus Tusculanum ex equo excussum transfixit, spoliisque lectis ad turmam suam revectus in castra ad patrem venit. Tum: Ut me, inquit, omnes tuo sanguine verè ortum prædicarent, provocatus ab hoste, hæc arma ex eo caso capta attuli. Quod ubi audivit consul, extemplò filium aversatus, et patrio amori præferens rempublicam, cujus intererat exercitum in gravissimo bello animadversionis metu contineri, milites classico advocari jussit. Qui postquam frequentes convenêre: Qandoquidem, inquit, tu, Tite Manli, neque imperium consulare, neque magestatem patriam veritus, in hostem pugnasti; et solvisti, quantum in te fuit, disciplinam militarem, quá Romana res stetit ad hanc diem: nos potiùs pro nostro delicto plecti oportet, quàm rempublicam luere peccata nostra magno suo damno. I, lictor, deliga ad palum.

Exanimati omnes tam atroci imperio, et quasi districtam in se cernentes securim, metu magis, quàm modestiâ, quievêre. Postquam cervice cæsâ fusus est cruor, cum libero conquestu coortæ voces sunt, ita ut neque execrationibus parceretur. Deinde spoliis contectum juvenis corpus, à militibus crematum est, structo extra vallum rogo.

Fecit atrocitas pœnæ de Manlio sumptæ obedientiorem duci militem, et ea severitas ad felicem belli exitum profuit. Cùm T. Manlius consul Romam victor rediit, ei venienti seniores tantùm obviàm exiêrunt : juventus et tunc et omni deinde vitâ aversata eum execrataque est. Livius, l. viii. c. 6. 12. Cic. 1 de Fin. 23. 62. Viguit quoque plurimùm apud Lacedæmonios disciplina militaris. Itaque cum in acie quidam Lacon strictum ensem jam esset in hostem infixurus, audito signo

quod canebat receptui, non infixit. Interrogatus deinde, cur hostem quem in potestate habebat, non occidisset: Quonicon, inquit, melius est parere imperatori, quàm hostem occidere. Plut. Apoph.

2. Quum Macedonum legati Romam venissent conquestum de Silano Manlii Torquati filio, quòd prætor provinciam expilâsset; pater, avitæ severitatis hæres, petiit à patribus conscriptis, ne quid de eâ re statuerent, antequam ipse inspexisset Macedonum et filii sui causam. Id à senatu libenter concessum est viro summæ dignitatis, utpote consulari, et juris civilis peritissimo. Itaque institutâ domi cognitione causa, solus per totum biduum vacavit utrique parti audiendæ, ac tertio die pronunciavit: Filium suum videri non talem fuisse in provinciá, quales ejus majores fuissent. Et in conspectum suum deinceps venire vetuit. Tam tristi patris judicio perculsus Silanus, lucem ulteriùs intueri non sustinuit, et proximâ nocte vitam suspendio finivit. Peregerat Torquatus severi et religiosi judicis partes, satisfactum erat reipublicæ, habebat ultionem Macedonia; at nondum erat inflexus patris rigor. Igitur neque filii exequiis interfuit, ut patribus mos erat apud Romanos: et eo ipso die, quo funus ejus dicebatur, aures, ut solebat, volentibus consulere se de jure, accommodavit. Valer. l. v. c. 8. Cicero 1 de Fin. 24. Livius, Ep. 54.

3. Ut Torquatus fuerat severus in coërcendâ filii avaritiâ, sic fuit Scaurus in puniendâ filii sui ignaviâ. Nam cùm apud Athesim fluvium à Cimbris Romani equites pulsi, Romam pavidi repeterent, deserto proconsule Q. Catulo; misit Scaurus qui filio illius consternationis participi dicerent: Se libentiùs occursurum ejus in acie interfecti ussibus, quàm visurum reducem reum tam deformis fuga; itaque conspectum irati patris degeneri filio vitandum esse, si quid verecundiæ superesset. Quo nuncio accepto, juvenis adversus semetipsum convertit gladium, quò in hostes usus non fuerat, et sibi mortem conscivit. Valer. ibid.

4. Non intra verborum castigationem hæsit A. Fulvius vir senatorii ordinis. Nam cùm filius ejus pravo consilio in castra Catilinæ rueret ; illum è medio itinere retractum supplicio mortis affecit; præfatus: Non se genuisse eum Catilina adversus patriam, sed patriæ adversus Catilinam. Valer. ibid.

5. Rhacoces quidam genere Mardus septem habebat filios, quorum minimus, nomine Cartomes, adolescens suprà ætatem audax, multis suis fratribus mala quotidie inferebat. Cùm eum pater non destitisset clementer admonere et verbis castigare, neque ille auscultaret utilia suadenti, venêre fortè in eam regionem judices illi, qui jussu regis Persarum singulas provincias peragrare soliti erant, ad jus dicendum, et propterea aliquando Oculi Regis vocabantur. Tum verò Rhacoces filium comprehendit, et manibus post tergum ligatis, ad judices traxit, quibus cùm enumerâsset quæ fuerant ab illo audacter et improbè perpetrata, postulavit ut contumacia et improbitatis pœnas morte lueret. Tam inusitatâ parentis adversus filium postulatione obstupefacti judices, à sententiâ ferendâ abstinuêre, et utrumque ad regem Persarum Artaxerxem deduxerunt.

Ut stetit in conspectu Artaxerxis Rhacoces, et eadem, quæ priùs adversus filium conquestus est, ac postulavit: Ergone, inquit rex, tu oculis tuis videre morientum filium sustinebis pater? Maximè, respondit ille, quoniam in horto quoque cùm lactucarum amaros surculos defringo et amputo, nihil omnino mali ex eo mater ipsorum, ipsa lactuca sentit: sed efflorescit magis, majorque et dulcior evadit. Pariter et ego, û rex, cùm videro prohiberi ab injuriâ facienda et perire eum, qui et domui meæ et fratribus suis plurimùm nocet, meæ res meliùs se habebunt, et cum reliquis filiis unà prosperé agentibus vivam. Quibus auditis, Artaxerxes collaudatum quidem Rhacocem inter regios judices, sedere jussit, ita allocutus eos qui præsentes aderant: Qui tam justè de suis ipsius liberis sententiam pronunciat, omnino etiam adversus alios diligens erit et incorruptus judex. Adolescentem verò præsenti pœnâ liberavit, gravissimum mortis genus interminatus ei, si deinceps deprehensus esset patrare similia præteritis. Elian. 1. i. c. 34. Xenoph. Cyrop. l. i.

6. Pausanias Lacedæmoniorum dux, elatus victoriâ partâ de Mardonio apud Platæas, nefaria adversus patriam consilia inierat. Eum propterea comprehendi cùm jussissent Ephori, in ædem Minerva confugit: unde ne exire posset, statim Ephori, valvas ejus ædis obstruxerunt, tectumque sunt demoliti, ut faciliùs sub dio interiret. Dicitur eo tempore matrem Pausaniæ vixisse, eamque, postquam cognovit scelus filii, lapidem ad introitum

« PredošláPokračovať »