Obrázky na stránke
PDF
ePub

obligârunt. At ubi primùm occasio data est, scissis fasciis et vulnere divulso, ex imis visceribus animum dolore eppressum extraxit.

Ejusdem ut nominis, ita amoris quoque (seu potiùs furoris M. Plautius, quum Tarentum classe appulisset, atque ubi uxor ejus, quæ maritum illuc prosecuta fuerat, morbo decessisset : funeratâ eâ atque in rogum impositâ, stricto ferro incubuit. Valer. ibid.

3. Dicebat Cato Major, majorem laudem esse boni. mariti, quàm magni senatoris : et Socratem illum conterem sibi propterea maximè admirationi esse, quòd feri petuò placidè comiterque vixisset cum uxore Plut. in Caton.

moros

CAPUT LII.

Uxorum constans amor in maritos.

1. Porcia M. Catunis Uticensis filia, cùm apud Philippos victum et interemptum maritum cognosceret ; qui ferrum, quod poscebat ad mortem sibi inferendam, non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitavit, virilem patris exitum mulier imitata novo mortis genere. Valer. l. iv. c. 6.

Conjugis audisset fatum cùm Porcia Bruti,

Et subtracta sibi quæreret arma dolor,
Nondum scitis, ait, mortem non posse negari ?

Credideram satis hoc vos docuisse patrem.
Bixit, et ardentes avido bibit ore favillas.
I nunc, et ferrum, turba molesta, nega.

Martial. lib. 1. Epigr. 43. Ad mortem fortiter ferendam sese antea erudierat Porcia. Pridie quàm Cæsar à Bruto cæterisque consciis est occisus, cultellum tonsorium, quasi unguium resecandorum causâ, poposcit, eoque velut fortè è manibus elapso se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum in cubiculum uxoris vocatus Brutus, objurgare eam cæpit, quòd tonsoris officium præripere voluisset. At Porcia ei secretò dixit : Non casu, sed de industria, hoc mihi vulnus feci, certissimum amoris erga te mei indicium. Experiri enim volui, an satis mihi animi futurum esset ad mortem ferro quærendam, si tibi generosum propositum ex sententiá parum

[ocr errors]

cessissel. Dicitur Brutus, his auditis, manus et occulos ad cælum sustulisse, Deosque oråsse, ut dignus conjuge Porcià maritus posset videri. Valer. l. iii c. 2. Plut. in Bruto.

2. Ægrotabat Cæcinna Pætus maritus Arriæ, ægrotabat et filius, uterque mortiferè ut videbatur. Filius de. cessit, eximiâ pulchritudine, pari verecundiâ, et parentibus non minùs ob alia carus, quàm quòd filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exequias, ut ignora

naritus. Quinimò quoties cubiculum ejus intraret,
re filium atque etiam melịùs habere se şimulabat.

persæpe interroganti quid ageret puer, respondebat : Bene quievit, libenter cibum sumpsit. Deinde , cùm diu prohibitæ lacrymæ vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tunc si dolori dabat. Satiaţa flendo, siccis oculis, composito vultu, redibat, quasi oblita orbitatis. Plinius, l. iji. 16.

Scribonianus in Illyrico bellum moverat contra Claudium : fuerat Pætus in partibus ejus, et, occiso Scriboniano, ipse Romam trahebatur. Cùm esset pavem ascen. surus, oravit Arria milites, ut simul imponeretur. Nempe, inquiebat, daturi estis consulari viro servulos aliquos, quorum è manu cibum capiat, à quibus vestiutur, à quibus calcetur: omnia vel.sola præstabo. Non impetravit. Conduxit piscatoriam naviculam, ingensque navigiųm irinimo secuta est. Postquam Romam venit, et, desperatâ inariti salute, ipsa mori statuisse visa est, , attentiùs custodiebatur à suis. Sensit, et Nihil agitis, inquit, potestis enim efficære ut malè moriar : ne moriar, non potestis. Simulque è cathedrà exiliens, adverso parieti caput ingenti impetu impegit, et corruit. Resocillata, Dixeram, inquit, vobis, inventuram me duram ad mortem viam, si vos facilem negás. setis. Poterat sanè marito perempto vivere, atque etiam in aliquo honore esse, quia Messalinæ Claudii uxori erat conjunctissima ; at ei mortis comes esse voluit. Quinetiam ut illum excitaret ad mortem virili animo oppetendam, ipsa prior pectus suum perfodit, et extractum è vulnere pugionem marito porrigens, immortalem hanc yocem edidit : Pæte, non dolet. Dio. l. ix.

Casto suo gladium cùm traderet Arria Pæto,

Quem de, visceribus traxerat ipsa suis :

Si qua fides, vulnus quod feci non dolet, inquit,
Sed quod tu facies, hoc mihi, Pæte, dolet,

Martial. lib. i. Ep. 143 3. Gentis Cariæ regina Artemisia virum suum Mausolum maximè dilexit virum : quantopere verò desidera. vit mortuum, judicare facile est ex habitis ejus funeri honoribus, et exstructo illi sepulchro magnifico, ut inter septem mundi miracula numeraretur. Præmiis quoque excitavit præstantissima ætatis suæ ingenia ad laudes mortui celebrandas. Sed his magni amoris indiciis non contenta ipsa, Mausoli vivum ac spirans sepulchrum fieri concupivit, et cum ejus cinerem atque ossa mixta odoribus contusaque indidisset aquæ, ebibit. Aut saltem, ut Ciceroni placet, quamdiu vixit, vixit in luctu, eodemque etiam confecta contabuit. Valer. l. iv. C. 6. A Gell. l. X. c. 18. Cic. l. iii. Tusc. n. 75.

4. Marcia Catonis Uticensis filia cùm diutius lugeret maritum, interrogata quem diem luctûs ultimum esset habitura? respondit, sibi futurum eundem luctûs finem, et vitæ. Et Valeria, Messalarum soror, rogata cur, amisso Servio viro, nulli vellet nubere ? Quoniam, inquit, mihi semper vivit maritus Servius. Erasmi Apoph.

Phocionis uxor, mulieri cuidem aureas et gemmis elistinctas vestes ostentanti, dixit: At mihi satis splendidum ornamentum est Phocion mous, pauper quidem, sed vicesima jam anno Atheniensium dux. Stobæus, Serm. v.

CAPUT LIII.

Conjugis delectus ex moribus fiat.

1. Lycurgum quodam percontante cur virgines indotatas nubere lege præcepisset : Ut, inquit, neque firopter egestatem aliquæ relinquantur innupta, neijue aliæ propter divitias expetantur : Sed juvenum quisque mores puellæ sjeca tans, ex virtute eligat. Plut. Apoph.

Virgo dummodo morata rectè veniat, dotata est satìs. Plut. Aulul. Act. ii. &c. 2.

Dos est magna parentium virtus. Hor. l. iii. Od. 24.

Dicebat Cleobulus, filias nuptum dari oportere ætare virgines, ac prudentià mulieres. Diog. Lačrt. in Clcob.

M

[ocr errors]

Unicæ filiæ pater Themistoclem consulebat, utruma eam pauperi, sed bono viro, collocaret : an locupleti parum probato. Cui is, Malo, inquit, virum qui pecunia egeat, quàm pecuniam quæ viro. Quo dicto stultum patrem monuit, ut generum potiùs, quàm divitias generi; legeret. Valer. l. vii. c. 2. Cic. 2. Offic. n. 74.

2. Adolescen's Pittacum rogavit, ut doceret, utra siBi è duabus puellis ducenda esset uxor : duas enim offerri dixit, alteram genere atque opibus parem sibi, alteram utrâque re sibi præstantem. Ille, sublato baculo, quo propter ætatem adminiculo utebatur, trivium ostendit, quò ludendi causâ pueri solerent convenire, eòque jussit islum pergere, ut audiret à pueris, quid ipsi facere optimum esset. Paruit adolescens, et pueros in trivio audivit invicem dicentes: Tu tibi sume parem. Diog. Laërt. in Pittac.

3. Thalès à ducendâ uxore alieno animo erat. Urgenti aliquando matri ut se matrimonii vinculis astringeret, Nondum tempestivum esse, respondit. Multos post annos cùm eadem acrius instaret, Non ampliùs tempestivum e88e, dixit.. Diog. Laört, in Thal.

Cùm Solon Miletum venisset ad Thaletem, mirum sibi videri dixit, quòd nuptiarum et sobolis omnino negligens esset. Nihil tum Thales respondit: Sed paulo post peregrinum quendam subornavit, qui se mupèr Athenis advenisse simularet. Quærente Solone, num quid in eâ urbe novi? Homo quæ diceret edoctus à Thalete, nihil aliud contigisse respondit, nisi quòd adolescentem quendam efferri vidisset, cujus funus tota civitas prosequeretur. Erat quippe; inquit, ut ferebant, filius viri inter cives virtute præcellentis, et jamdudum ab urbé absentis. infortunatum parentem! exclamabat Solon.

Cæterum dic, inquit, quodnam ejus nomen fercbant! Audivi equidem, respondit ille, sed excidit mihi. Hoc tantùm memini, multum habitum esse sermonem de illius viri sapientiâ ac justitia. Solon, cujus metus ad singulas peregrini responsiones magis ac magìs crescebat, turbatus animo atque anxius, quæsivit, Nunquid ille fato functus adolescens, Solonis 2880 filius diceretur ? Quod ita esse respondente illo, cæpit Solon caput cædere, aliaque et facere et dicere quæ solent magno morore oppressi. Tum ridens Thales, qui aderat: Hæc me, inquit, ó Solon, à ducenda uxore et tollendis liberis absterruerunt, que te etiam fortissimi animi

virum nune frangunt. Te verò nihil hic nuncius moveat ; hæc enim omnia ficta sunt. Plut. in Sol.

CAPUT LIV.

Magna sit inter fratres concordia et benevo

lentia.

1. Amicitiæ eorum hominum, quos familiaritas conjunxit, nihil aliud sunt, quàm umbræ et imagines illius primæ, quam natura fratibus erga fratres indidit, caritatis. Hanc qui non colit studiosè ac veneratur, an fidem facere cuiquam potest, se aliis esse benevolum ? Plut. de Amore fratern.

Sanguinis conjunctio devincit caritate homines. Mag. num est enim eadem habere monumenta majorum, iisdem uti sacris, sepulchra habere communia. Cicer. 1 Ofic. 54.

Quis amicior est, quàm frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Sallust. Jug. c. 10,

Silurus Scytharum rex morti proximus afferri fasciculum hastilium jussit, cumque, ut erat colligatus, dedit confringendum filiis suis octoginta. Cùm id quisque se posse facere negâsset ; ipse, soluto fasciculo, singula hastilia facilè confregit; ita docens illos, si concordes essent, insuperabiles fore: si dissiderent, infirmos futuros. Plut. de Garrul,

2. Ego nostrâ ætate non minùs raram fratrum amicitiam video esse, quàm fuêre quondam fratrum inimicitiæ : quæ quia naturæ legi adversabantur, in tragediis et the. atris publicè exagitatæ. Plutar. de Am. fratern.

L. Paulus Emilius filiarum alteram Catonis filio in matrimonium dedit, alteram Ælio Tuberoni, viro optimo, et qui fortissimè paupertatein tulit. Sexdecim erant Elii, qui omnes cum numerosâ sobole et uxoribus in ædibus perangustis concordi animo habitabant. At hujus nostra ætatis fratres et cognati, inquit Plutarchus, nisi multuin inter se spatii interjecerint, nisi muris, fluminibus, regionibus distinxerint patrimonia et rem familiarem, non cessant à mutuis contentionibus. Plut. in Æmil.

3. Cùm mortuus est pater, rectum est fratres magis etiain quam priùs studiosos esse retinendæ mutuæ bene,

« PredošláPokračovať »