Obrázky na stránke
PDF
ePub

eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici peperisset. Cicer. Philip. xi. n. 7.

8. Cùm admodum puer esset Cato Uticensis, quærentibus ex eo quibusdam, quem omnium maximè diligeret, respondit fratrem. Tisdem rursus quærentibus, quem secundum maximè diligeret, fratrem quoque respondit. Interrogatus de tertio, idem responsum dedit : donec illi à percontatione desisterent. Crevit cum ætate illa in fratrem benevolentia et reverentia; ab ejus latere non discedebat, ei se in cunctis obedientem præbebat, et annos natus viginti sine fratre Cæpione nunquam cœnaverat, non in forum progressus, non peregrè profectus fuerat. Utriusque probi erant mores: at Catonis vita severior. Itaque Cæpio, cùm ipsius frugalitas et temperantiâ laudabatur, fatebatur se virum frugi videri posse, si cum multis Romanorum compararetur: At ubi, inquiebat, cum Catonis vitâ comparo meam, nihil mihi videor à Sippio differre. Erat autem ille Sippius vir nequam, et luxu perditus.

Bello adversus Spartacum voluntaria stipendia fecit Cato fratris causâ, qui tum tribunus militum erat. Cùm deinde accepisset eum Asiam petentem incidisse in morbum Eni in Thraciâ, licèt tum gravis tempestas sæviret neque ad mañum esset magna navis, solvit è portu Thessalonicæ exiguâ navi onerariâ cum duobus tantùm amicis et tribus servis: et penè haustus fluctibus, tandem præter spem incolumis evasit. At fratrem modò defunctum reperit. Tum verò et questibus, et lacrymis, et iis omnibus quæ dolor suadet, totum se tradidit, tam pius et lenis in suos, quàm asper et invictus adversus voluptates, minas, et iniquas postulationes. Mortui corpus quàm magnificentissimo potuit funere extulit, et conspicuum è precioso marmore tumulum ei in Eni foro extrui curavit suis impensis. Vela postea facturus, cùm suaderent amici ut Cæpionis reliquias in alio navigio poneret, animam se priùs quàm illas relicturum respondit, atque ita solvit. Plut. in Catone.

9. Apollinis mater Eumenis regis, ac trium præterea filiorum, nempe Attali, Philetari, et Athenæi, sæpissimè se beatam prædicabat, et Diis gratias agebat, non propter divitias atque imperium, sed quòd tres è filiis suis videret esse fratris natu maximi quasi satellites, ita ut ille sine ullo metu versaretur in medio ipsorum gladios et

hastas ferentium. Contra Xerxes, Ochum filium iusidias fratribus struxisse cùm comperisset, moerore est extinctus. Plut. de Amore fratern.

10. Si qua fortè inter fratres controversia exorta est, ea statim aut ab ipsis aut arbitrorum judicio dirimatur, imitandique sunt Pythagorei, qui non cognatione, sed doctrinæ duntaxat societate conjuncti, si quando per iram ad maledicta prorupissent, ante solis occasum dextris mutuò datis, et factâ invicem salutatione, in gratiam redibant. Ibid.

Frustrâ et nullius rei causâ nobis natura largita est mansuetudinem, et patientiam moderationis animi liam aut his utendum est maximè erga cognatos et affines. Ibid.

Est hominis, suos, ut jubet natura, ex animo amantis, petere gratiam delicti sui, ubi adversum eos peccavit ; et ubi ipse ab iis læsus est, veniam illis ultro dare, antequam petant. Verùm nescio an nemo ad dandam veni-. am difficilior sit, quàm qui illam postulare sæpiùs meruit. Senec. de Clem. i. c. 6.

Celebris est in scholis fama Euclidis Socratici, quòd, auditâ iniquâ et belluinâ voce fratris, qui dixerat: Peream, nisi te ulcissar: respondit : Ego verò peream, nisi tibi persuasero, ut, posita irá, nos ames sicut olim. Plut. ibid.

CAPUT LV.

Nisi in bonis amicitia esse non potest.

Est amicitia nihil aliud nisi summa consensio rerum divinarum atque humanarum inter aliquos cum benevolentià et caritate. Qui quidem haud scio an quicquam, exceptâ sapientiâ, melius homini sit à Diis immortalibus datum. Cicer. de Amic. n. 20.

Omnium societatum nulla præstantior est, nulla firmior, quàm cùm viri boni, moribus similes, sunt familiaritate conjuncti. Hoc enim sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Ipsa virtus amicitiam gignit et continet, nec sine virtute esse amicitia ullo parto potest. Virtus, virtus inquam, conciliat amicitias et conservat. Homines malos aliquando videmus eadem cupere, eadem

odisse, eadem metuere: sed quæ inter bonos amicitia dicitur, hæc inter malos factio est. 1 Ofic. 52. de Amic.

n. 18. 20. 100. Sallust. Bell. Jug. c. 31.

CAPUT LVI.

Amicitiâ sublata, omnis est è vitá sublata jucunditas.

1. Ego vos hortor, ut omicitiam omnibus humanis rebus anteponatis. Nihil quippe est tam naturæ aptum, tam conveniens ad res vel secundas vel adversas. Nam ut secundas res facit amicitia splendidiores jucundioresque, sic adversas facit leviores. Quis esset tantus fructus in prosperis, nisi haberes, qui illis æquè ac tu ipse gauderet? Adversas verò ferre difficile esset sine eo, qui graviùs etiam illas, quàm tu, ferret. Cic. de Amic. n.

17. 22.

Quid dulcius, quàm habere aliquem, quicum omnia audeas sic loqui, ut tecum?

Quoniam res humane fragiles caducæque sunt, semper aliqui acquirendi sunt quos diligamus et à quibus diligamur. Caritate enim benevolentiâque sublatâ, omnis est è vitâ sublata jucunditas. n. 102.

2. Una est amicitia in rebus humanis, de cujus utilitate omnes uno ore consentiunt. Divitias despiciunt ii, quos tenuis victus cultusque delectat: honores, quorum cupiditate multi inflammantur, quidam ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil levius esse existiment: itemque cætera, quæ aliis admirabilia videntur, alii sunt, qui pronihilo putent. De amicitiâ omnes ad unum sentiunt, sine amicitia vitam esse nullam. Quinetiam si quis est eâ asperitate et immanitate naturæ, ut congressus hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse Athenis Timonem nescio quem accepimus; tamen is pati non possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis

suæ. n. 86.

3. Timon, de quo hic Cicero, licèt μgubos, id est, humani generis osor, appellaretur: amico utebatur uno, cui nomen Apemantus, quem ob morum similitudinem admittebat. Is tamen cùm fortè apud Timonem cœnâsset, exclamâssetque, Quam dulce est, Timon, hoc con

Livium! Ita sanè, inquit ille, si tu non adesses. Eidem pemanto interroganti, cur Alcibiadem juvenem ferocem atque audacem diligere videretur, respondit Timon, ideò sibi carum esse adolescentem, quòd illum prævideret fore populo Atheniensi magnorum malorum causam.

Prodiit aliquando Athenis in concionem. Quod cùm præter consuetudinem faceret, magna omnium expectatio fuit, quidnam afferret. Tunc ille è suggestu, in quem ascenderat: Athenienses, inquit, est mihi area quædam in quâ crevit ficus, unde multi voluntario suspendio vitam finiére. Quoniam autem in areá illâ ædes exstruere mihi in animo est; antequam ficum exscindam. vos monitse volo, ut, si qui de suspendio cogitant, maturent quàm maximè. Plut. in Alcib.

CAPUT LVII.

In eligendis amicis cautio est adhibenda.

1. In amicis eligendis negligentes ne simus. Cicer. de Amic. n. 62.

Augustus amicitias non facilè admisit, et constantissimè retinuit. Suet. in Aug.

Ne nimis citò diligere incipiamus, neve non dignos. Digni autem amicitâ sunt ii, in quibus ob virtutem inest causa, cur diligantur. Rarum eorum genus; et quidem omnia præclara, rara; nec quicquam est difficilius quàm reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique in rebus humanis nihil bonum nôrint, nisi quod fructuosum sit: et amicos, tanquam pecudes, eos potissimùm ligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos. Ita carent pulcherrimâ illâ et maximè naturali amicitiâ per se et propter se expetendâ. Cicer. Ibid. n. 78.

2. Nihil æquè oblectare potest animum, quàm amicitiâ fidelis ac dulcis. Quantum bonum est, ubi nactus es ejusmodi amicos, in quorum pectora tutò secretum omne descendat, quorum sermo sollicitudinem tuam leniat, hilaritas tristitiam dissipet, prudentia bona consilia afferat, conspectus ipse délectet?

Amicos, quantum fieri poterit, vacuos à cupiditatibus eligamus. Serpunt enim vitia, et in proximum quem

que transiliunt, et contactu nocent. Itaque ut in pestifentiâ curandum est, ne assideamus corporibus jam corruptis et morbo flagrantibus, quia in afilatu ipso periculum est; ita in legendis amicis dabimus operam, ut quàm minimè vitiis inquinatos assumamus. Neque hoc præcipio tibi, ut neminem nisi omnino sapientem velis admittere. Ubi enim istum invenies, quem tot seculis quærimus? Pro optimo est minimè malus. In tantâ bonorum egestate, minimè fastidiosa fiat electio. Senec. de Tranquil. 7.

CAPUT LVIII.

Amicus amicum non minùs diligat, quàm seipsum.

Si quis sapiens amicitiam tueri velit, eodem modo erit affectus erga amicum, quo in seipsum; et eosdem labores ejus causâ suscipiet, quos propter se susceperit. Letabitur amici lætitiâ æquè ac suâ, et pariter dolebit, ėjus angoribus. Est enim, ut dicunt, fœdus quoddam sapientum, ut non minùs amicos quàm se ipsos diligant. Quod fieri posse intelligimus, et aliquando videmus: per, spicuumque est nihil ad jucundè vivendum reperiri posse tali conjunctione aptius. Cicer. 1. de Fin. n. 67.

Damon et Pythias Pythagorei tam fidelem inter se amicitiam junxerant, ut mori parati essent aiter pro alte ro. Cùm eorum alter à Dionysio tyranno nece damnatus impetrasset tempus, quo, profectus demum, res suas ordinaret: alter vadem se dare tyranno pro reditu ejus non dubitavit, ita ut, si ille, non revertisset ad diem, moriendum esset sibi ipsi. Igitur omnes, et in primis Dionysius, cupidè expectabant nova atque ancipitis rei exitum. Appropinquante deinde definitâ die, nec illo redeunte, unusquisque stultitiæ damnabat tam temerarium sponsorem. At is nihil se de amici fide metuere prædicabat. Et verò ille ad diem dictam supervenit. Admiratus eorum fidem tyrannus, petivit ut se in amicitiam tertium reciperent, et supplicio liberavit eum qui morte crat plectendus. Valer. . iv. c. 7. Cicer. 3. Offic, n.

45. Diodor. l. vi.

« PredošláPokračovať »