Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT LIX.

Amicitia unus fit ex pluribus.

1. Quisque eorum, in quibus eadem studia sunt, exdemque voluntates, æquè altero delectatur ac se ipso: efficiturque id quod Pythagoras vult in amicitiâ, ut unus fiat ex pluribus. Cic. 1 Offic. n. 56.

Homo se ipse naturâ diligit, et alterum anquirit, cujus animum ita cum suo misceat, ut efficiat penè unum ex duobus. Estque verus amicus tanquam alter idem. De Amic. n. 21.

2. Alexander, victo apud Issum Dario, ad captivas matrem conjugemque ejus præmisit quosdam è suis, qui nunciarent ipsum venire ad eas invisendas: moxque, inhibitâ comitantium turbâ, earum tabernaculum intravit cum Hephæstione. Is longè omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter educatus, secretorum omnium arbiter: liberéque admonendi eum jus non alius habebat, quod tamen admodum prudenter usurpabat. Etate erat par regi: sed corporis habitu præstabat. Ergo regina, illum regem esse ratæ, Persarum more veneratæ sunt. Inde erroris admonita Sysigambis Darii mater, advoluta est pedibus Alexandri, ignorationem nunquam antea visi regis excusans. Quam ille manu allevans: Non crrásti, inquit, mater; nam et hic Alexander est. Utri priùs gratulemur? Alexandro, qui hoc dicere vofuit; an Hephæstioni, cui audire contigit? Q. Curt. l. iii. 12. Valer. l. iv. c. 7.

Erat Alexandro præter Hephæstionem amicus alter Craterus, diversum utrique ingenium, diversi mores. Hephæstion ad Alexandri voluntatem sese accommodans, plaudebat ei peregrina instituta æmulanti et amplectenti. Craterus, morum patriorum retinens, consulebat Alexandri gloriæ, et que essent maximè utilia suadebat. Alexander Hephæstionem diligebat magis: at Craterum pluris faciebat. Per illum barbaris responsa dabat: per hunc Macedonibus et Græcis. Plutar, in Alex.

CAPUT LX.

Amico omnia credenda.

Diu cogita an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit. Cùm placuit recipi, toto illum pectore admitte: tam audacter cum illo loquere, quàm tecum. Tu quidem ita vive, ut nihil dicas aut facias, nisi quod committere etiam inimico possis: sed quia quædam sunt quæ arcana dici solent, hæc cum amico communica. Fidelem si putaveris facies. Senec. Ep. 3.

Quidam narrant obviis quæ tantùm amicis committenda sunt, et in quaslibet aures exonerant quidquid illos urit. Quidam contrà etiam carissimis diffidunt, et interiùs premunt omne secretum. Neutrum faciendum est: utrumque enim vitium est, et omnibus credere, et nulli. Sed alterum honestius dico vitium, alterum tutius.

CAPUT LXI.

Res turpes amicum non rogemus, nec faciamus rogati.

1. Quæ videntur utilia, honores, divitiæ, voluptates, et cætera generis ejusdem, hæc nunquam amicitiæ anteponenda sunt. At vir bonus neque contra rempublicam, neque contra jusjurandum ad fidem quidquam faciet, amici causâ. Nam si omnia facienda sint quæ amici velint, ejusmodi amicitia conjurationes putandæ sunt. Cicer. 3. Offic. n. 43, 44.

Nulla est excusatio peccati, si amici causâ peccaveris. Nam æquè nefas est, malum aliquod et facere rogatum, et rogare. De Amic. n. 39.

Hæc prima lex in amicitiâ sanciatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogati: sed ab amicis honesta petamus, amicorum causâ honesta faciamus: nec expectemus quidem dum rogemur. Studium semper adsit, cunctatio absit. n. 40. 44.

2. Pericles ille Atheniensis, egregius vir ingenio, bonisque omnibus disciplinis ornatus, profectus est quatenus amici causâ progredi fas esse existimaret. Nam cùm amicus eum rogaret, ut pro re causâque ejus falsum dejeraret; his ad eum verbis est usus. Me amicis opitulari oportet, sed usque ad Deos. A. Gell. 1. i. c. 3.

Simonides poëta, fretus eâ, quæ ipsi cum Themistocle erat, familiaritate, petiit ab eo aliquid injustæ : quod negans Themistocles, dixit ei: Neque tu, Simonide, bonus poëta fueris, si carmina contra poëtica artis leges condideris; neque ego bonus magistratus, si quid contra patria leges tua causá fecerim. Plut. in Them.

Cùm Pub. Rutilius Rufus amici cujusdam injustæ rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset: Quid ergò mihi opus est amicitiâ tuâ, si, quod rogo, non facis? Imò, respondit Rutilius, quid mihi tuú, si propter te aliquid inhonestè facere me oporteat ? Sciebat quippe vir sanctus, tam contra officium esse tribuere amico quod non sit æquum, quàm non tribuere id quod rectè possumus: atque si fortè amici à nobis postulent quæ honesta non sunt, religionem et fidem esse amicitiæ anteponendam sciamus. Val. l. vi. c. 4. Cicer. 3 Offic. n. 43.

CAPUT LXII.

Veritas et fides in amicitia retineantur.

1. Vetus est illa lex justæ veræque amicitiæ, ut idem amici semper velint: neque est ullum certius amicitiæ vinculum, quàm consensus et societas consiliorum et voluntatum. Nam idem velle, atque idem. nolle, ea demum firma amicitia est. Itaque inter amicos, quorum emendati mores fuerint, sit omnium rerum, consiliorum, voluntatum, sine ullâ exceptione, communitas. Cicer. pro Planc. n. 5. Sallust. Cat. 20. Cicer. de Amic. n. 62.

2. Monendi tamen amici sæpe sunt et objurgandi ; et hæc accipienda amicè, cùm benevolè fiunt. Adhibenda autem diligentia est, ut monitio asperitate, objurgatio contumeliâ, careat. Verum quidem est Terentianum illud: Obsequium amicos, veritas odium parit. At in obsequio comitas tantùm adsit; assentatio vitiorum adju

N

trix procul removeatur, quæ non modò amico, sed ne libero quidem, digna est. Aliter enim cum tyranno, aliter cum amico, vivitur. Hujus autem salus desperanda est, cujus aures veritati clausæ sunt, ita ut ab amico verum audire nequeat. Ut igitur proprium est veræ amicitiæ et monere et moneri : et qui monet, debet liberè facere, non asperè; qui monetur, debet patienter ferre, non repugnanter; sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse majorem, quàm adulationem, blanditiam, assentationem. Scitum est illud Catonis, ut multa: Acerbos inimicos meliùs de quibusdam mereri, quàm eos amicos, qui dulces videantur: illos verum sæpe dicere, hos nunquam. Nulla porrò amicitia est, cùm alter verum audire non vult, alter ad mentiendum paratus est. n. 88. 21.

Secretò amicos admone, lauda palàm. P. Syrus.

3. Quemcumque potuero, peccare prohibebo, multò magis amicum. Aliquando utar verbis durioribus, si hac ratione emendari illum speravero posse. An patiemur amicos sanabiles, et qui fieri boni possunt, si quid illos momorderit, perire, sublatâ admonitione, quâ et pater filium aliquando correxit, et uxor maritum aberrantem ad se reduxit? Senec. 5. Benef. c. 22.

Qui non vetat peccare, cùm possit, jubet.
Amici vitia si feras, facis tua.

Bis peccas, cùm peccanti obsequium accommodas.
Bonus animus nunquam erranti obsequium accommo-
dat. Senec. Troas, ver. 289. P. Sýrus.

Consilium verum dare gaudeamus liberè. Plurimum in amicitiâ valet amicorum bene suadentium auctoritas: eaque adhibeatur ad monendum nou modò apertè, sed etiam acriter, si res postulabit: et adhibitæ pareatur. Cicer. de Amic. n. 44.

Cum Mæcenas Augusto Cæsari perquam familiaris esset, et magnâ apud eum gratiâ valeret; eo animo fait, ut prodesset quibus posset, noceret verò nemini. Amicorum suorum nonnullos ad magistratus et imperia curavit promoveri, in equestri ordine ipse permanens. Mira quoque ejus et ars et libertas fuit in Augusti animo flectendo ad mitiora, cum irâ incitatus esset. Exemplum hoc unum erit instar omnium. Jus aliquando dicebât Augustus, et multos morte damnaturus videbatur. Aderat tum Mæcenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propiùs accedere conatus est. Quod

cùm frustrà tentasset; hæc verba in tabellâ scripsit; Surge tandem, carnifex. Eamque tabellam ad Augustum projecit. Quâ lectâ, is statim surrexit, et nemo est morte multatus. Dio. l. iv.

4. In Socrate iræ signum erat, vocem submittere, Ioqui parciùs. Deprehendebatur itaque à familiaribus et coarguebatur. Nec erat illi exprobratio latitantis iræ ingrata. Sic iram ejus multi intelligebant, nemo sentiebat. Sensissent autem, nisi amicis objurgandi se jus idem dedisset, quod ipse sibi in amicos sumpserat. Quantò magis hoc nobis faciendum est! Rogemus ergo amicissimum quemque, ut adversus nos libertate utatur tunc maximè, cum minimè pati illum videbimur posse, nec assentiatur iræ nostræ aut cupiditati. Optimum est prospicere impedimenta notis vitiis. Senec. 3 de Irá, c. 13, 14.

5. Admoneri bonus gaudet: pessimus quisque correptorem asperrimè patitur. Senec. 3 de Irâ, n. 37.

Xenocratem Chalcedonium Plato, magister et amicus, rusticitatis arguebat, eique sæpiùs dicebat: Xenocra tes, Gratiis sacra facito. Quam reprehensiònem admonitionemque ille semper æquo et grato animo accepit: et aliquando cuidam ipsum incitanti ad repellendam Platonis. objurgationem, sapienter prorsùs respondit: At illud mihi utile est. Elian. 1. xiv. c. 19. Diog. Laërt. in

Xenoc.

CAPUT LXIII.

Omnia possidentibus sæpe amicus deest.

1. Neminem tam altè supra cæteros fortuna extulit, ut non illi aliquid desit. Si cætera adsint, abest plerumque res omnium præstantissima, amicus, qui verum dicat, et ab errore vindicet hominem deceptum consuetudine audiendi blanda pro rectis. Regibus ac potentibus viris vix quisquam ex animi sui sententiâ suadet dissuadetque : sed adulandi certamen est, et una contentio, quis blandissimè fallat.. Ignorant itaque vires suas, et se tam magnos rati, quàm audiunt, iræ obsequuntur, quam nemo revocat; bella temerè suscipiunt, et in summum rerum omnium suarum discrimen veniunt. Senec. 6 Benef.

29. 31.

« PredošláPokračovať »