Obrázky na stránke
PDF
ePub

2. Quum bellum Græcis indiceret Xerxes, nemo non impulit animum ejus tumentem, oblitumque quam caduca essent ea quibus confideret. Alius aiebat Græcos

non laturos nuncium belli, et ad primam adventantis exercitûs famam terga versuros. Alius, nihil dubii esse, quin Græcia non vinci solùm, sed etiam obrui posset illâ, quam secum trahebat, innumerabili militum multitudine. Cùm in hunc modum multa jactarentur, quæ concitarent regem nimiâ æstimatione sui furentem; Demaratus Lacedæmonius solus dixit: Ipsam illam, quá placeret sibi, militum turbam indigestam et gravem, non facilè regi posse: et periculum esse, ne pauci Lacones, obstruentes corporibus suis commissas sibi Gracia angustias atque aditus, morarentur tot illa gentium millia. Accidêrunt quæ Demaratus prædixerat. Victus Xerxes, et regnum suum rapidâ fugâ repetere coactus, Demarato gratias egit, quòd solus sibi dixisset verum.

3. Antiochus, quum in venatione, feram persequendi studio, ab amicis et servis aberrasset, in casam pauperum hominum intravit ignotus. Cum iis cœnans sermonem de rege injecit, ut sciret quæ esset hospitum de se opinio ; audivitque: Regem in cæteris quidem bonum et laude dignum esse; sed amicis utentem malis, plurima negligere, et sæpe quæ necessaria essent nihil curare: quòd venationi plus æquo indulgeret. Tacuit tum quidem Antiochus. Sed postquam orto sole ad casam illam venêre regii satellites, et purpuream vestem cum diademate attulêre; converso sermone ad regia illa insignia. Certè, inquit, ex quo die vos sumpsi, heri primum veros de me sermones audivi. Plut. Apoph.

4. Perfectus haud dubiè princeps enituisset Valentinianus, si ei contigisset, aut carere infidis hominibus, quibus sese quasi fidissimis prudentissimisque dederat, aut uti probatis eruditisque monitoribus. Aur. Vict. Ep.

c. 69.

CAPUT LXIV.

Veros amicos reparare difficile est.

1. Cùm Augustus audivisset tandem Juliæ filiæ suæ flagitia, quæ tamdiu nescierat, parum potens iræ, ista pa

tefecerat, eam relegando. Deinde ubi, interposito tempore, in locum ira subiit verecundia; gemens quòd non illa silentio pressisset (quia quarumdam rerum turpitudo aliquando etiam ad eum redit qui eas vindicat) sæpe exclamavit: Horum mihi nihil accidisset, si aut Agrippa aut Mecenas vixisset. Intelligebat scilicet quàm utile sit regi aut principi viro fidum amicum habere, quàm damnosum carere. Imperante Augusto, cæsæ sunt legiones Romanæ, et aliæ protinus scripta, Fracta classis; et intra paucos dies natavit nova. Sævitum est in opera publica ignibus; surrexerunt meliora consumptis. Totâ reliquà Augusti vitâ Agrippa et Mæcenatis vacavit locus. Adeò imperatori, tot millia hominum habenti, duos reparare difficile fuit. Senec. 6 Benef. c. 32.

Amicum perdere est damnorum maximum.

P. Syrus.

2. Cùm Darius Xerxis pater malum granatum aperuisset, et quidam ab eo sciscitaretur, quarum rerum tantum numerum habere optaret, quantus illic_inesset granorum numerus? respondit: Zopyrorum. Fuerat enim Zopyrus Dario amicissimus, sicque illi deditus, ut ultro se verberibus toto corpore lacerari, nasum, aures, et labia sibi præcidi voluerit, ad revocandam in ejus potestatem Babyloniam. Plutar. Apoph. Justin. 1. i.

c. 10.

CAPUT LXV.

Amici thesauri regum sunt.

1. Non exercitus, neque thesauri, præsidia regni sunt: verùm amici, quos neque armis cogere, neque auro parate queas; officio et fide pariuntur. Interrogatus Alexander ubi thesauros haberet: Apud amicos, respondit. Idem cùm ad Achillis tumulum venisset, felicem eum sibi videri, dixit, quòd dum viveret, fidum amicum (Patroclum) nactus esset, et post fata magnum præconem (Homerum). Sallust. Jug. c. 10. Amm. l. xxv. in Alex.

Plut.

Plinii.

Cùm plurimis amicitiis fortuna principum indigeat, præcipuum est principis opus amicos parare. Paneg. Traj.

Nullum majus boni imperii instrumentum est, quàni boni amici. Tacit. Hist. iv. c. 7.

2. Cùm à Pisistrato, qui principatum Athenis invaserat, amici quidam descivissent, atque in arcem Phylam secessissent; accessit ad eos, vestem stragulam colligatam ferens secum, ac mirantibus illis quærentibusque quid vellet? Aut, inquit, persuadere ut mecum redeatis; aut si minùs persuasero, manere vobiscum : ideoque instructus veni. Plut. Apoph.

3. Trajanum imperatorem laudat Plinius, quòd et amicos diligat, et ipse diligatur. In animis hominum exoleverat priscum mortalium bonum, amicitia: cujus in locum migraverant assentationes, blanditiæ, et pejor odio, amoris simulatio. In principum domo nomen tantùm amicitiæ inane manebat. Nam quæ poterat esse inter eos amicitia, quorum alii sibi domini, alii servi, videbantur? Tu hanc pulsam et errantem reduxisti. Habes amicos, quia amicus ipse es. Neque enim amor, ut alia, subjectis imperatur: neque est ullus affectus tam erectus et liber et dominationis impatiens, nec qui magis vices exigat. Diligis ergo, et diligeris: atque in eo tota gloria tua est, qui superior factus, descendis in omnia familiaritatis officia, et in amicum ex imperatore submitteris: imò tunc maximè imperator es, cùm amicum ex imperatore agis. Jucundissimum est in rebus humanis amari, sed non minùs amare. Quorum utroque ita frueris, ut cùm ipse ardentissime diligas, ardentiùs tamen diligaris. Plinii. Paneg. Traj.

CAPUT LXVI.

Amicus certus in re incertâ cernitur. Ennius.

1. Ipse amicos res optimæ pariunt, adversæ probant, P. Syrus.

Poscunt fidem secunda, at adversa exigunt.

Senec. Agam ver. 934.

Cùm Catoni Uticensi obvenisset morte patruelis sui Catonis hæreditas centum talentorum, omnia in pecuniam

redegit, quam amicis, utì cuiquam opus erat, commodabat. Quinetiam et prædia sua et servitia eorum causâ aliquando oppignerabat. Plut. in Cat.

Sincera fidei amici præcipuè in rebus adversis cognoscuntur: quidquid enim tunc præstatur, totum à constanti benevolentiâ proficiscitur, At qui fortunatum amicum colit, ille magìs causâ suâ adulari, quàm verè diligere, potest videri. Libentiùs igitur et diutiùs servavit posteritas nomina eorum, qui amicos in adversis casibus non deseruerunt, quàm illorum, qui amicos opibus florentes coluerunt. Nemo de Sardanapali familiaribus loquitur: Orestes penè notior est propter Pyladem amicum, quàm propter Agamemnonem patrem. Illorum amicitia, si qua tamen fuit, in deliciis et luxuriâ turpiter extincta est: horum verò enituit communi calamitate, et immortalem apud posteros famam est adepta. Quid enim celebratum magis, quàm illa Pyladis atque Orestis coram rege Thoante plena amoris contentio, uter moreretur? Dum alter nititur ab altero depellere crimen et criminis pœnam, atque in se transferre: dum, ignorante rege uter eorum sit Orestes, Pylades Orestem se esse dicit, ut pro illo necetur; Orestes autem, ita ut est, Orestem se esse asseverat. Qui clamores Romæ totâ caveâ excitati sunt in M. Pacuvii de Oreste et Pylade fabulâ? Spectantes plaudebant in re fictâ: quid arbitramur in verâ fuisse facturos? Facilè indicabat ipsa natura vim suam, cùm homines, id quod facere ipsi non possent, rectè fieri in altero judicarent. Valer. l. iv. c. 7. Cicer. de Amic. n.

24. 5. de Fin. n. 63.

rus.

2- Mutinâ fugiens D. Brutus, ut cognovit missos ab Antonio equites ad se interficiendum advenisse, in loco quodam cum paucis suorum delituit, morti se subtractuEò factâ ab equitibus irruptione, Servius Terentius fideli mendacio Brutum se esse simulavit, obscuritate ipsâ loci suffragante, et corpus suum objecit trucidandum. Verùm cognitus à Furio, cui Brutiana cædes mandata fuerat, non potuit nece suâ amici supplicium avertere: sic invitus, fortunâ cogente, vixit. Incepto egregio, non autem irrito eventu, æstimari debet Servii Terentii fides in amicum. Quanquam enim ei, sicut cupierat, pro amico suo perire non contigit; ipse extinctus est, quantùm in illo fuit, et D. Brutus periculum mortis evasit, 4. iv. c. 7.

Valer.

3. Laudatur alterius Romani in amicum extinctum constans caritas. T. Volumnius, equestri loco natus, M. Lucullum familiariter coluerat. Eum à M. Antonio interemptum cùm vidisset, et liceret fugâ vitæ consulere ; exanimi amico adhæsit, sic in lacrymas et gemitus profusus ut nimiâ pietate causam sibi mortis accerseret. Namque propter præcipuam et perseverantem lamentationem ad Antonium pertractus est. Cujus postquam in conspectu stetit: Jube me, inquit, protinus ad Luculli corpus perduci et occidi. Neque enim absumpto illo superesse debeo, cùm ei infelicis adversum te militia auctor fuerim. Facilè impetravit ab Antonio: ductusque quò voluerat, Luculli dextram avidè osculatus est, caputque ejus, quod abscissum jacebat, pectori suo applicuit; ac deinde cervicem suam interfectoris gladio præbuit. Valer. ibid.

CAPUT LXVII.

Vulgare amici nomen, sed rara est fides. Phædr.

Quum parvas ædes sibi fundâsset Socrates,
E populo sic nescio quis, ut fieri solet;
Quæso, tam augustam talis vir ponis domum ?
Utinam, inquit, veris hanc amicis impleam!

Phædr. 1. iii. f. 9.

Amicus res rara, quæ non alibi magis deest, quàm ubi creditur abundare. Non sunt isti amici, qui agmine magno pulsant januam regum, aut reges simulantium. Atria hominibus plena sunt, amicis vacua. Senec. 5 Benef. c. 33, 34.

Illud amicitiæ sanctum ac venerabile nomen
Re jam pro vili sub pedibusque jacet.

Ovid. Trist. Eleg. vií.
Turpe quidem dictu, sed, si modò vera fatemur,
Vulgus amicitias utilitate probat.

2 De Pont. Eleg. iii.

Cura quid expediat prior est, quàm quid sit hones

tum :

Et cum fortuna statque caditque fides.

Cùm fortuna manet, vultum servatis, amici:

Cùm cecidit, turpi vertitis ora fugâ. Petron.

« PredošláPokračovať »