Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT LXXI.

Beneficia quædam palam danda, quædam

clam.

1. Præcipiunt omnes sapientia magistri, quædam. beneficia palam danda esse, quædam secretò: palam, quæ consequi gloriosum est, ut militaria dona, honores, et quidquid notitiâ pulchrius fit: contra quæ succurrunt infirmitati, egestati, ignominiæ, tacitè danda sunt, ut nota sint solis quibus prosunt. Interdum et ipse, qui juvatur, fallendus est; ut habeat, nec à quo acceperat, sciat. Senec. 2 Benef. n. 9. 11.

Arcesilaüs, ut aiunt, Ctesibio amico ægro, pauperi, et paupertatem suam dissimulanti, cùm clam succurrendum esse judicâsset; pulvino ejus ignorantis sacculum nummis plenum subjecit, ut homo inutiliter verecundus id, quo carebat, inveniret potiùs quàm acciperet. Invento sacculo Ctesibius: Hic, inquit, Arcesilaï ludus est. Diog. Laërt. in Arcesil.

2. Nihil æquè in beneficio dando vitandum est, quàm superbia, quæ quidquid dat corrumpit. Non tantùm ingratum, sed invisum est, beneficium superbè datum. Jucunda sunt quæ humanâ, leni, placidâque fronte tribuuntur: quæ cùm daret mihi superior, detraxit muneri suo pompam, et observavit idoneum tempus succurrendi, se uno teste contentus. Alioquin non benefacere delectat, sed videri benefecisse. Ibid.

Idem Arcesilaüs, de quo suprà, cùm viro probo pauperi opitulari vellet, ei vasa aurea ad amicos convivio excipiendos commodavit de industriâ: que cùm ille redde ret, recipere noluit. Ibid.

3. Aliquando viro bono non petenti dandum est; quod improbo postulanti negaveris. Archelaus Macedo num rex, in cœnâ aureum poculum poscente quodam, cui nihil pulchrum videbatur, nisi accipere: puerum id Euripidi dare jussit: et in alterum illum intuens: Tu quidem, inquit, dignus eras qui peteres nec acciperes; at hic dignus erat qui acciperet vel non petens. Plut. de vitios. Pudor.

Attende cur negare cupidis debeas:
Modestis etiam offere quod non petierint.
Super juvencum stabat dejectum leo.
Predator intervenit, partem postulans.
Darem, inquit, nisi soleres per se sumere:
Et improbum rejecit. Fortè innoxius
Viator est deductus in eundem locum,
Feroque viso rettulit retro pedem.
Cui placidus ille: Non est, quod timeas, ait,
Et quæ debetur pars tuæ modestia,
Audacter tolle. Tunc diviso tergore,
Silvas petivit, homini ut accessum daret:
Exemplum egregium prorsùs, et laudabile.
Verum est aviditas dives, et pauper pudor.
Phadr. l. ii. f. l.

CAPUT LXXII.

Tarde benefacere nolle est.

Omnis benignitas properat, et proprium est libenter facientis, citò facere. Qui tardè profecit, non ex animo fecit. Tarde velle, nolentis est. Senec. 2. Benef. c. 5. Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras. P.

Syrus.

Sex sestertia si statim dedisses,

Cùm dixti mihi: Sume, tolle, dono:
Deberem tibi, Pæte, pro ducentis.
At nunc cùm dederis diu moratus,

Post septem, puto, vel novem Kalendas:
Vis dicam tibi veriora veris ;

Sex sestertia, Pete, perdidisti.

Martial. l. iv. Ep. 30.

Inopi beneficium bis dat, qui dat celeriter. P. Syrus,

CAPUT LXXIII.

Quas dederis, solas semper habebis, opes.

1. Cùm M. Antonius fortunam suam aliò translatam videret, et sibi nihil relictum, egrgiè mihi videtur excla

mâsse: Hoc habeo quodcunque dedi. Hæ enim sunt divitiæ certa, in quâcunque sortis humanæ levitate permansuræ, et quæ, quò majores fuerint, hoc minorem habebunt invi. diam. Quid tanquam tuo parcis? Procurator es. Omnia ista quæ te tam tumidum faciunt, quæ ferreis claustris custodis propter quæ omnia affinitatis, et amicitiæ fœdera rumpis, non sunt tua. Depositi loco sunt, jamjamque ad alium dominum spectantia. Quæris quomodo illa tu facias? Dando. Hac ratione certam tibi et inexpugnabilem eorum possessionem parabis. Senec. 6. Benef. 3. 2. Callidus effractâ nummos fur auferet arcâ : Prosternet patrios impia flamma lares. Debitor usuram pariter sortemque negabit : Non reddet sterilis semina jacta seges. Depascentur oves diri contagia morbi: Mercibus extructas obruet unda rates. Extra fortunam est quidquid donatur amicis. Quas dederis, solas semper habebis, opes.

Martial. l. v. Ep. 45.

CAPUT LXXIV.

Non quid detur referet, sed quá mente.

1. Beneficium non in eo, quid fit aut datur, consistit; sed in ipso facientis aut dantis animo. Animus est enim, qui beneficiis dat pretium. Itaque nonnunquam magis non obligat qui dedit parva magnificè, et exiguum tribuit, sed libenter. Socrati cùm multa multi, pro suis quisque facultatibus, offerrent; Eschines pauper auditor: Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possim, invenio: et hic tantùm me pauperem esse sentio. Itaque dono tibi quod unum habeo, me ipsum. Hoc munus, rogo, qualecunque est, non dedigneris; cogitesque alios, cùm multùm tibi dederint, plus sibi reliquisse. Cui Socrates: Istud quidem, inquit, magnum mihi munus videtur; nisi fortè parvi te astimas. Habebo itaque cura, ut te meliorem tibi reddam, quàm accipio. Vicit Eschines hoc munere omnem ju-' venum opulentorum munificentiam. Senec. 1 Benef. c. 6, 7, 8.

2. Regi Persarum intra regni sui fines iter facienti munera ab omnibus Persis offerri mos et lex erat. Qui in

terrâ colendâ operam ponebant, alii boves aut oves, alii frumentum aut vinum dabant: qui verò pauperiores, lac, caseum, palmas, aliosque arborum fructus, qui in cujusque agro nascerentur. Quæ omnia, non tributi, sed doni nomine, à singulis afferebantur regi prætereunti ac præterequitanti. Cùm Persa quidam, cui nomen Sinætas, procul à tugurio suo in Artaxerxem, qui Mnemon cognominabatur, incidisset, ac nihil præ manibus haberet, quod regi posset offerre; noluit tamen eum à se indonatum videri. Itaque ad proximè præterfluentem fluvium cursu contendit, et aquam utrâque manu haustam regi obtulit, munus exornans, quantùm potuit, faustis bonisque verbis. Et dono et dantis animo atque oratione mirè delectatus Artaxerxes, neque minùs regium esse existimans parva grato animo accipere, quàm magna tribuere, dixit: Se aquam illam libenter accipere, et pretiosissimi muneris loco habere. Deinde homini misit non parvam pecuniæ summam cum veste Persicâ, et phialâ aureâ, quâ jussit eum deinceps haustam è fluvio aquam bibere. Elian. l. i. c. 31, 32. Plutarch. in Artax. Plin. ad Traj.

3. Eidem Artaxerxi per Persidem equitanti ingens malum Punicum à quodam Omaso oblatum ferunt. Quod ille benignè comiterque accipiens, purpuratis comitibus. dixit: Qui curâ et labore agellum suum talium pomorum feracem effecit, næ ille parvam civitatem sibi créditam poterit ex parvá magnam reddere. Et hominem ingenti præmio Elian. 1. i. c. 33. Plut. in Artax. et

est remuneratus.

Apoph.

Fuit hic Artaxerxes regni sub initio aditu facilis, in largiendis honoribus et beneficiis effusus. Omnem suppliciis detrahebat contumeliam, læto hilarique animo beneficia et accipiebat et dabat. Nullum donum erat adeò exiguum, quod non libentissimè acciperet : et majorem in dando beneficio voluptatem percipere videbatur quàm alii in accipiendo solent. Plut. in Artax.

0 2

CAPUT LXXV.

Sint gratuita Deorum exemplo beneficia.

1. Beneficium per se expetendum est, et una in eo spectanda accipientis utilitas, sepositis commodis nostris. Si enim ipse tacitus dicas: Hoc dabo, hoc recipiam; sordida negotiatio est. Qui beneficium, ut reciperet, dedit, non dedit. Humile est prodesse, quia expedit. Senec. 4. Benef. c. 3, 14.

Si utilitas et turpis computatio me liberalem faciat ; si nulli prosim, nisi ut invicem ille mihi prosit; non dabo beneficium proficiscenti in adversas longinquasque regiones; non dabo abfuturo semper: non dabo sic agrotanti, ut spes ei nulla sit convalescendi. Atque ut scias rem esse per se expetendam benefacere, advenæ in nostrum modò delato portum, et statim abituro, succurri mus. Discedit ille, vix satis noto salutis auctore, et nunquam ampliùs in conspectum nostrum reversurus, debitores nobis delegat Deos, precaturque ut illi pro se gratiam referant. Interim nos juvat sterilis beneficii conscientia. c. 11.

2. Magna fuit apud veteres Græcos ac Romanos cura et reverentia hospitalitatis, eique Jovem, Deorum atque hominum parentem, quasi præsidem præfecerant, Jovem Hospitalem eum appellantes et invocantes. Peregrinos et pauperes hospitio non excipere nefas esse existimabant, cum sub tutelâ Jovis essent et ab eo mitterentur. Imò Dii ipsi putabantur aliquando sub peregrinorum habitu terras lustrare, et ad mortalium tecta accedere, exploranda eorum humanitatis causâ. Hinc omnibus hospitio indigentibus ultro offerebantur privatim aut publicè quæ opus essent. Lucanorum hæc lex fuit : si occidente jam sole venerit peregrinus, volueritque sub tectum alicujus civis divertere, is verò hominem non receperit; qui hospitium præbere recusaverit, pœnas luat inhospitalitatis, et injuriæ tum peregrino, cùm Jovi Hospitali facta. Nulla gens, Tacito teste, magis indulgebat hospitiis, quàm Germanica. Notum ignotumque, quantùm ad jus hospitii, nemo discernebat, et quemcunque

« PredošláPokračovať »