Obrázky na stránke
PDF
ePub

mortalium arcere recto nefas habebatur. Pro fortunâ quisque advenam apparatis epulis excipiebat. Cùm illæ defecerant, advena et ejus hospes proximam domum non invitati adibant, ubi uterque pari humanitate excipiebatur. Homer. Virgil. Hesiod. Ovid. Met. lib. i. et viii. Ælian. 2. iv. c. 1. Tacitus de Germ. c. 21.

[ocr errors]

3. Propositum nobis esse debet Deorum exemplum sequi. Vide quanta illi quotidie nostri causâ faciant, quanta distribuant, quantis imbribus repentè dejectis solum molliant, quantis terras fructibus impleant. Omnia hæc sine mercede, sine ullo ab ipsos perveniente commodo faciunt. Nisi fortè existimes illos fructum operum suorum percipere ex fumo extorum et odore thuris. Hæc quoque homo, si ab exemplari suo aberrare nolit, servet; nec ad res honestas privato commodo ductus veniat. Pudeat ullum esse venale beneficium, cùm gratuitos habeamus Deos. Senec. Benef. c. 25.

4. Pythagorici, si quis sodalium facultatibus exciderat, bona sua cum eo, veluti cum fratre, `dividebant. Neque verò id erga eos solùm præstabant. quorum in convictu quotidie versabantur, sed erga omnes qui eandem disciplinam sectabantur. Itaque Clinias quidam Tarentinus Pythagoricus, cùm accepisset Prorum Cyrenæum, facultatibus suis spoliatum, in summâ rerum omnium penuriâ esse, ex Italia Cyrenas profectus est cum grandi pecuniâ, et patrimonii jacturam resarcivit ei homini, quem tamen nunquam antea viderat. Plures quoque alii idem fecisse memorantur. Diod. Sic. l. vi.

CAPUT LXXVI.

Nullum officium referenda gratiâ mag's neCic. 1 Offic. n. 47.

cessarium est.

1. Si Hesiodus jubet ea reddere majore mensurâ, si possis. quæ acceperis utenda; quidnam beneficio provo cati facere debemus? An non imitari agros fertiles, qui multo plùs afferunt quàm acceperunt? Etenim si non dubitemus beneficia conferre in eos, à quibus nihil expectamus, aut quos tantùm speramus nobis aliquando profuturos; quales in eos esse debemus, qui jam profuerunt? Cic. Offic. n. 48,

Cùm duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi, demus, necne, in nostrâ potestate est; non reddere, viro bono non licet, modò id facere possit sine cujusquam injuriâ.

2. In referendâ gratâ hoc maximè officii est, ei potissimùm opitulari, qui maximè opis indigeat. n. 49,

Cùm referri gratia tanta non potest, quanta debetur; habenda tanta est, quantam maximam animi nostri capere possunt. 5. Philip. n. 3.

Cùm omnibus virtutibus me affectum esse.cupiam, tamen nihil est quod malim, quàm et gratum esse et videri. Hæc est enim virtus non solùm maxima, sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. Quid est liberorum pietas, nisi voluntas grata in parentes? Qui sunt boni cives, qui de patriâ bene merentes, nisi qui patriæ beneficia meminerunt? Qui sancti, qui religionem colen. tes, nisi qui meritam Diis immortalibus gratiam justis honoribus memori mente persolvunt? Quæ potest esse jucunditas vitæ, sublatis amicitiis? Que porrò amicitia potest esse inter ingratos? Pro Planc. n. 80.

3. Quo tempore Thebis obses fuerat Philippus, eum Philo Thebanus hospitio exceperat, et multis beneficiis affecerat. Is cùm postea à Philippo rerum potito nihil vicissim muneris vellet accipere: Oro, inquit Philippus, ne me hac gloriâ privari velis, quam maximè quæro, ut à nemine beneficiis et gratiâ victus sim. Idem Hipparchi Eubœensis mortem graviter tulit: ac cuidam ad consolandum ejus dolorem dicenti, Hipparchum maturâ morte decessisse: Sibi quidem, inquit, fortassè: sed mihi pramatura. Nam antè mori properavit, quỳm dignam nostrá amicitiá gratiam à me reciperet. Plut. Apoph.

Bocchus Maurorum rex pacem cum Romanis facturus operâ L. Sylla, sic eum est allocutus: Nunquam ego ratus sum fore, ut rex maximus in hâc terrâ, et emnium, quos novi, opulentissimus, privato homini gratiam deberem. Et hercuiè, Sylla, antequam mihi cognitus esses, multis orantibus, aliis ultro, egomet opem tuli, nullius indigni. Id mutatum esse ego lætor, et eguisse me amicitiâ tuâ, quâ mihi nunc nihil carius est. Id te experiri licet. Arma, viros, pecuniam, postremò quidquid animo lubet, sume, utere: et, quoad vives, nunquam tibi redditam gratiam puta: semper apud me inte gra erit. Denique nihil à me frustrà voles, Nam, ut ego

existimo, regem armis, quàm munificentiâ, vinci, minùs fla. gitiosum est. Sallust. Jug. c. 10.

4. Hoc maximè optabat Cæsar Augustus, ut gratus in omnes videretur. Eum aliquando adiit veteranus miles, qui, vocatus in jus, periclitabatur; rogavitque ut sibi adesset. Statim Cæsar ei è comitatu suo unum elegit advocatum, cui commendavit litigatorem. Exclamavit ingenti voce veteranus: At non ego, Casar, periclitante te Actiaco bello, vicarium quæsivi; sed pro te ipse pugnavi. Simulque detexit cicatrices. Erubuit Cæsar, atque ipse venit in advocationem. Macrob. 2 Sat. c. 5.

5. Tiberii jussu prætoriani milites Agrippam Judæum vinctum trahebant in custodiam; et, quia estas erat vehementior, eum urebat sitis. Conspicatus tunc quendam è Caii Caligulæ servis, nomine Thaumastum, aquam in hydriâ ferentem, potum poposcit, quem ille dedit humaniter. Regnum postea adeptus Agrippa, amplo munere leve acceptæ aquæ beneficium remuneratus est. Nam Thaumastum libertate donavit, suorumque bonorum dispensatorem constituit: quin et moriens providit, ut apud liberos suos eodem ministerio fungeretur: inter quos consenuit, in pretio usque ad extremum diem habitus. Joseph. l. xviii.

6. Erant Egyptii præter alias gentes grati erga bene meritos de ipsis, existimabantque magnum esse omnibus hominibus subsidium ad vitam, gratam acceptorum beneficiorum memoriam. Et meritò quidem: Nam movetur quisque ad beneficia eis impendenda, apud quos senserit ea optimè collocari. Diod. Sic. l. i.

CAPUT LXXVII.

Officia etiam fera sentiunt.

1. Officia ipsæ feræ sentiunt: nec ullum tam immansuetum animal est, quod non curâ mitiges, et in amorem tui vertas. Leonum ora à magistris impunè tractantur: elephantorum feritas cibo mitescit usque ad præstandum homini servile obsequium. Adeò etiam quæ intelligere beneficia non possunt, pertinaci merito evincuntur. Senec. 1 Benef c. 3.

Apion, literis homo multis præditus, hoc libro quinto refert, quod neque audîsse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Romanâ oculis suis vidisse, confirmat. In Circo maximo amplissimum spectaculum bestiarum cum hominibus decertantium populo dabatur. Multæ ibi

feræ, quarum inusitata forma erat et ferocia: Sed leonum immanitas præcipuè admirationi fuit, et præter cæteros unius, qui vastâ corporis mole, terrifico rugitu, jubis fluctuantibus, animos oculosque omnium in se convertebat. Introductus erat inter complures alios ad pugnandum cum belluis servus, cui nomen Androclus fuit. Hunc ille leo ubi vidit procul, repentè quasi admirans stetit; ac deinde sensim atque placidè tanquam noscitans ad hominem accedit: tum caudam more adulantium canum blandè movet, cruraque et manus propè jam exanimati metu leniter linguâ demulcet. Inter illa tam atrocis feræ blandimenta animum colligit Androclus, et oculos, quos præ timore averterat, paulatim ad contuendum leonem refert. Tum verò quasi mutuâ recognitione factâ gratulabundos videres hominem et leonem. Re tam admirabili maximi clamores populi excitantur, arcessitur à Cæsare Androclus, et interrogatus cur ipsi uni ille atrocissimus leonum pepercisset, rem mirificam narrat, his verbis:

Quum provinciam Africam dominus meus proconsulari imperio obtineret, ego iniquis ejus et quotidianis verberibus ad fugam sum coactus; et, ut mihi à domino tutiores latebræ forent, in arenarum solitudines concessi. Consilium autem erat mortem aliquo pacto quærere, si defuisset cibus. Sole medio specum quandam nactus remotam latebrosamque, in eam penetro, ac me recondo. Neque multò pòst atl eandem speluncam venit hic leo, debili et cruento uno pede, gemitus edens dolorem cruciatumque vulneris significantes. Primo advenientis feræ conspectu territus et pavepactus hæsi: sed postquam introgressus leo in habitaculum illud, ut reipsâ patuit, suum, vidit me procul delitescentem: mitis et mansuetus accessit, ac sublatum pedem ostendere ac porrigere, quasi opis petenda gratiâ, visus est. Ibi ego spinam ingentem vestigio pedis ejus. hærentem revulsi, conceptamque saniem vulnere intimo expressi. Ille meâ operâ ac medelå levatus, pede in manibus meis posito recubuit ac quievit. Ex eo die triennium totum ego et leo in illâ specu eodem victu viximus. Nam mihi suggerebat earum, quas ve

nando ceperat, ferarum membra opimiora; quæ ego, quia ignis copia non erat, sole meridiano torrens, edebam. Sed ubi me vitæ illius ferinæ pertæsum est, leone venatum profecto, reliqui specum; et viam ferme tridui permensus, à militibus visus apprehensusque sum, et ad domi num ex Africa Romam deductus. Is me statim curavit rei capitalis damnandum, dandumque ad bestias. Intelligo autem hunc quoque leonem, postquam ab eo discessi, captum, et huc adductum, gratiam nunc mihi beneficii et medicinæ referre.

Hæc ubi dixit Androclus; cunctis petentibus, pœnâ solutus ac dimissus est; leo quoque ei suffragiis populi est donatus. Postea Androclus, et leo tenui loro revinctus, urbe totâ circum tabernas ibant. Donabatur ære Androclus: floribus spargebatur leo: omnes ferè obvii dicebant: Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis. A. Gell. 1. v. 14.

[ocr errors]

2. Cæsare Augusto imperante, cum pauperis cujusdam filius puer delphinum sæpiùs fragmentis panis allexisset, eum delphinus miro amore dilexit. Quocunque diei tempore inclamatus à puero quamvis occultus atque abditus, ex imo adnatabat, pastusque è manu, præbebat dorsum ascensuro, pinnæ aculeos cohibens, ne dilectum corpus laceraret: receptumque ferebat per stadia ducenta è Baiano littore Puteolos ad ludum literarium, et simili modò revehebat. Quod officium per annos plures præstitit: donec puero mortuo ex morbo, delphinus subinde ad locum consuetum ventitans, tristi et marenti similis, desiderio pueri extinctus est, et in ejus sepulchro humatus. Quæ omnia se ipsum multosque alios vidisse refert Apion. Plin. l. ix. c. 8. A. Gell. l. vii. c. 8.

3. Puer nomine Thoas parvulum draconem magnâ curâ aluit, loquens cum eo quasi cum intelligente, ludensque unà et dormiens: donec draconis, qui ad miram magnitudinem excreverat, conspectu territi urbis cives cum in solitudinem emitti, invito et flente puero, voluerunt. Postea cùm puer ille, jam adolescens factus, à spectaculo quodam rediens, aut, ut alii tradunt, ad venationem egressus, in latrones incidisset, opemque inclamâsset ; ad notam ejus vocem draco statim adfuit, et latronibus aut occisis aut fugatis, adolescentem, educatorem quondam suum, periculo ereptum servavit. Elian. 1. xiii. c. 46. Plin. l.

viii. 17. Photius.

« PredošláPokračovať »