Obrázky na stránke
PDF
ePub

dia eminebant: nam in magnâ annonæ inopiâ quisque pro domesticis copiis aliquid ei contulit, fraudans se ipsum victu suo. Livius, l. ii. c. 9, 10.

3. Bello primo Punico, cùm imperator Pœnorum colles quosdam opportunos in Siciliâ prior occupâsset, exercitus verò Romanus se temerè demisisset in subjectos collibus illis saltus; accessit ad consulem tribunus militum, de cujus nomine non convenit inter antiquos scriptores; nam alii Q. Cædicium, ali Laberium, plures Calpurnium Flammam vocant. Is, ubi ostendit quantum periculi ex loci iniquitate instaret: Censeo, inquit, si rem Romanam servare vis, id faciendum, ut milites quadringentos ire jubeas ad hanc, quam cernis, petram, inter medios hostes asperam atque editam, eamque ut capiant imperes horterisque. Futurum enim profectò est, ut hostium fortissimus quisque et promptissimus properet ad occursandum illis, et pugnandum; atque ita circa eam petram atrox pugna fiat, in quâ omnes illi, quos dico, quadringenti milites nostri obtruncabuntur. At tu interea, alligatis illo uno negotio hostibus, et in ea cæde occupatis, tempus habebis exercitûs ex loco infesto educendi. Alia, nisi hæc, salutis via nulla est. Fidum quidem et providum hoc consilium videtur, respondit consul; sed quisnam erit, qui ducat quadringentos illos milites ad eum locum inter cuneos hostium ? Si alium, inquit tribunus, neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare. Ego hanc tibi et reipublicæ animam do. Consul tribuno gratias egit, et meritas laudes tribuit.

Ille traditos sibi quadringentos milites admonens quem in locum deduceret, et quo consilio: Ire, inquit, commilitones, illò necesse est, unde redire non est necesse. Moriamur, et morte nostra eripiamus obsidione circumventas legiones. Tum omnes nullâ spe evadendi, sed amore laudis et servandi exercitûs cupiditate accensi proficiscuntur. Hostes eam hominum manum venire ad se demirati, in incerto primùm sunt, quò ire pergant. Sed ubi apparuit eos ad illam petram occupandam iter intendere, mittit adversùm illos Carthaginiensium imperator strenuissimum quemque ex peditatu et equitatu suo militem. Romani circumveniuntur, circumventi repugnant. Fit prælium diu anceps. Tandem superat multitudo. Quadringenti omnes perfossi gladiis, aut missilibus operti cadunt. Consul interim, dum ea pugna fit, se in loca

edita et tuta subducit. Dii immortales tribuno militum fortunam ex virtute ejus dedêre. Nam ita evenit, ut,

cùm multifariàm saucius factus esset, nullum in capite vulnus acciperet. Inter mortuos, multis confossus vulneribus, sed adhuc spirans, inventus, convaluit: sæpeque postea operam reipublicæ strenuam perhibuit. A. Gell. l. iii. c. 7. Liv. l. xxii. c. 60. Senec. ep. lxxxvii. A. Vict. c. 39.

4. Leonidas quoque Lacedæmonius, cum trecentis civibus apud Thermopylas, objectus Xerxi in Græciam irrumpenti cum innumerabili militum copiâ, maluit occumbere dimicando, quàm assignatam sibi à patriâ stationem deserere. Ideoque tam alacri animo cohortatus est suos ad id prælium, quo perituri erant, ut diceret : Sic prandete, commilitones, tanquam apud inferos coenaturi. Mors erat denunciata trecentis illis Lacedæmoniis : nec victoriam sperabant, nec reditum: ille locus iis sepulchrum futurus erat. Perinde tamen ac si victoria esset promissa, ductori intrepidè paruerunt. A. Gell. loco cit. Valer. l. iii. c. 2. Senec. Ep. Ixxxii. 6 Benef. c. 31.

Lacedæmonii Leonidam et socios ejus pro patriâ casos decoravêre sepulchris, statuis, elogiis. Tribuno militum Romano egregii facinoris merces data est corona graminea, quâ nulla nobilior corona fuit in præmium virtutis bellicæ apud populum terrarum principem, et quæ ab universo exercitu servato decerni solebat. Plinius, l. xxii. c. 3, 4.

Populi Romani honores, quondam fuerunt rari et tenues, ob eamque causam gloriosi: postea verò effusi fuêre, et ideò viles. Sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. Thrasybulo enim, pro magnis in patriam meritis, honoris ergô corona à populo data est, facta è duabus virgulis oleaginis: quæ magnæ ei gloria fuit, quâque ille contentus nihil ampliùs requisivit. Corn. Nef. in Miltiade, c. 6. Thrasyb. c. 4.

5. Epaminondas non Thebanorum modò, sed omnium ætatis suæ Græcorum sine controversiâ princeps exti. tit. Antequam eo duce uterentur Thebani, nullum memorabile bellum gesserunt, et, eo extincto, suis tantùm cladibus insignes fuêre; ut manifestum sit, patriæ gloriam et natam et extinctam cum eo fuisse. Quàm fortiter verò et libenter vitam pro patriâ profuderit, hæc de clarant quæ de ejus morte narrantur. Cùm Thebanorum

imperator adversus Lacedæmonios acie instructâ constitisset prope urbem Mantineam; Lacedæmonii, qui in ejus unius pernicie sitam putabant salutem suam, universi impetum fecerunt in eum, neque priùs abscesserunt, quàm hastili eminùs percussum, dum fortissimè pugnaret, con cidere conspexerunt. Epaminondam expiranti similem cùm in castra detulissent sui, paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnovit, et animadvertit mortiferum se vulnus accepisse, simulque animam statim amissurum, si extraheretur ferrum quod in corpore remanserat. Tunc quæsivit salvusne esset clypeus? Cùm salvum esse flentes sui respondissent, et allatum osculatus esset, velut laborum gloriæque socium, rogavit, essentne fusi hostes? Cumque id quoque, ut cupiebat, audivisset: Bene se res habet, inquit, et satis vixi. Tum evelli jussit eam, quâ transfixus erat, hastam, et multo sanguine profuso, in lætitiâ et in victoriâ est mortuus. Diog. frag. Justinus, l. vi. c. 8. Corn. Nep. in Epam. Cic. 1 de Fin. n. 97.

હૈ

Quòd verò de clypeo suo sollicitus fuerit Epaminondas, mirum non debet videri. Nihil enim apud Græcos, atque in primis Lacedæmonios, magis dedecori erat militi, quàm è pugnâ reverti amisso clypeo: quemadmodum summæ laudi ducebatur, militem vulneribus adverso corpore acceptis occisum, et clypeo impositum, in patriam reportari. Unde mulier Lacæna filio ad bellum proficiscenti scutum tradens, dixisse fertur: Aut hoc, aut in hoc. Id est, aut hoc scutum domum refer è pugnâ, aut ipse in hoc scuto jacens domum reporteris. Plut. Apoph.

6. Magnis veterum scriptorum laudibus celebrata est Cynegiri militis Atheniensis gloria: qui cùm in campis Marathoniis, duce Miltiade, magnam Persarum cædem fecisset, hostesque fugientes in navem egisset: onustam navem dextrâ manu tenuit, nec priùs dimisit quàm manum amitteret. Amputatâ dextrâ, navem sinistrâ comprehendit. Quam et ipsam cùm amisisset; ad postremum morsu navem detinuit. Mirum est tantam in Cynegiro virtutem fuisse, ut non cæde hostium fatigatus, non duabus manibus amissis victus, ad postremum, veluti fera, dentibus dimicaverit. Justin. l. ii. c. 9,

CAPUT III.

Fortitudo domestica non est inferior militari.

1. Sunt domesticæ fortitudines non inferiores militaribus nec plus Scipio Emilianus, singularis et vir et imperator, in exscindendâ Numantiâ reipublicæ Romanæ profuit, quàm eodem tempore P. Scipio Nasica, cùm Tiberium Gracchum interemit. Cic. 1 Offic. n. 76.

Cùm Tiberius Gracchus tribunus plebis, occupato profusis largitionibus favore populi, rempublicam oppressam teneret, palamque dictitaret omnia per plebem agi debere, senatu interempto: in ædem Fidei convocati patres conscripti à consule Mucio Scævola, deliberabant, quidnam faciendum esset in tali tempestate: cunctisque censentibus, ut consul armis rempublicam tueretur: Scævola negavit se quidquam vi acturum. Tum Scipio Nasica, qui consobrinus Tiberii Gracchi erat, patriam cognationi præferens: Quoniam, inquit, consul, dum consuetum juris ordinem servat, res nostras in hoc periculum adducit, ut cum omnibus legibus imperium Romanum corruat: egomet privatus voluntati vestræ, patres conscripti, me ducem offero. Ac deinde sublatâ dextrà, quasi signum extolleret, proclamavit: Qui rempublicam salvam esse volunt, me sequantur. Hisque verbis cunctatione bonorum omnium discussâ, Gracchum cum sceleratâ factione, quas merebatur, pœnas persolvere coëgit, eumque manu suâ interfecit. Quod factum cùm plebs graviter ferret, tribunique singulos senatores in concionem productos interrogarent, quis auctor cædis fuisset; cæteri quidem omnes, veriti concitatæ multitudinis furorem, à se id factum negabant, variisque et obliquis responsionibus utebantur. Solus Scipio Nasica suâ manu cædem esse factum professus est. Tum verò constantiâ et auctoritate viri mota plebs conticuit. Valer. l. iii. c. 2. Patercul. l. ii. c. 2. Diod. Sic. I. xxxiv.

2. Q. Metelli, cognomento Numidici, præclarum imperium in re militari fuit, egregia censura, omnis vita plena gravitatis. Cùm ab inimicis accusatus causam de pecuniis repetundis diceret, et ipsius tabulæ circumferrentur judicibus inspiciendæ ; nemo ex illis fuit, quin re

moveret oculos, et se totum averteret, ne quisquam dubitâsse videretur verum an falsum esset quod ille retulerat in tabulas. Hujus viri laudem magnitudo animi et calamitas propagavit ad memoriam sempiternam. De civitate decedere, quàm de sententiâ maluit; eique salus patriæ dulcior, quàm conspectus, fuit. Cic. pro domo, pro Balbo, pro Planco.

Legem tulerat Saturninus tribunus plebis, ut senatus in concione juraret, se quidquid populus jussisset combrobaturum neque ullo modo impugnaturum. Hanc legem quia Metellus censebat et senatûs majestati adversam, et reipublicæ perniciosam, palam dixit se nunquam in eam juraturum; et tanti viri auctoritate motus senatus, è foro domum discessit. Post paucos dies cùm Saturninus vocatus ad Rostra, patres minando compelleret ad præstandum jusjurandum; Marius sextùm consul juravit primus, eumque populus plausu et lætis acclamationibus excepit. Senatores deinde omnes, suo quisque ordine, populi metu jurârunt; donec ad Metellum ventum est; qui, orantibus licèt et obsecrantibus amicis ut juraret, ne gravissimas pœnas subiret, quæ erant à Saturnino propositæ, nihil ex aními fortitudine remisit: sed moribus suis serviens, et acerbissima quæque potiùs perpeti paratus, quàm quidquam turpe facere, discessit è concione: tumque deducentibus eum domum amicis dixit: Aliquid sceleris admittere improbum esse; bene agere, ubi nullum periculum esset, vulgare: proprium verò viri boni, etiam cum periculo sequi quod rectum esset. Plut. in Mario.

Metello aquâ et igni interdictum est, et lata rogatio à Saturnino, ne quis eum tecto reciperet: videbatur quoque plebecula etiam ad cædem ejus parata. Quidquid virorum bonorum Romæ fuit, ad illius ædes confluxit, ejus vicem dolens, et operam pollicens. At ille eos suâ causâ seditionem in urbe movere vetuit, cùm contentione et armis superior posset esse, et urbe discessit, hæc secum reputans: Si rerum melior status fiat, et populo sana mens redeat; magnâ cum laude in patriam revocabor. conirà, nulla rebus et animis mutatio accedat, optimum erit abesse. Honestum Rhodi secessum invenit, ibique litteris ac philosophie operam dedit, donec senatûs auctoritate populique jussu revocatus est in patriam, tanto quidem omnium gaudio, ut dies totus non suffecerit gratulationibus illum ad portam urbis excipientium. Sic Q. Metel

Si

« PredošláPokračovať »