Obrázky na stránke
PDF
ePub

est tyrannorum depulsoribus, maximè si modesti ipsi absti nentesque sint. Aur. Vict. c. 40.

2. Cùm Romæ fama exorta esset Etruscos Samnitesque conscribere ingentes exercitus, et illustres viri consulatum peterent; omnium animi atque oculi conversi sunt in Q. Fabium Maximum, primò non petentem, deinde etiam recusantem. Acuebat hâc moderatione tam justa civium studia: quæ verecundiâ legum restinguenda ratus, legum recitari jussit, quâ intra decem annos eundem consulem refici non liceret; tot verò anni non effluxerant ab ultimo ejus consulatu. Vix præ strepitu audita lex est. Tribunique plebis nihil id impedimenti futurum aiebant: se enim laturos ad populum, ut legibus solveretur. Ille in recusando præstabat, rogitans: Quid ergo attineret leges ferri, quibus per eosdem, qui tulissent, fraus fieret? et querens, jam regi leges, non regere. Populus nihilominus suffragia inibat, et singulæ centuria consulem haud dubiè Fabium jubebant. Tum demum, consensu civitatis victus, consulatum accepit, eique is collega est datus, quem petierat. Livius, l. x. c. 13.

Idem Fabius, cùm à se quinquies, et à patre, avo, proavo, majoribusque suis consulatum gestum animadverteret, in comitiis, quibus filius ejus summo consensu consul creabatur, flagitavit à populo, sed frustra, ut vacationem hujus honoris Fabiæ genti daret. Non quòd filii virtutibus diffideret; sed ne maximum imperium in unâ familiâ continuaretur. Quid hæc moderatione valentius et mirabilius inveniri potest; quæ etiam patrios affectus, qui potentissimi habentur, superavit? Valer. l. iv. c. 1.

3. Comitia consulibus creandis habente Fulvio, centuria juniorum, quæ prima sententiam rogata fuerat, declaravit consules T. Manlium Torquatum et T. Otacilium. Cùm dubius non esset consensus totius populi; Manlius, qui præsens erat, ad tribunal Fulvii venit, magnâ circumfusus turbâ, quæ gratulandi causâ venerat, petiitque ab eo, ut pauca verba audiret. Erectis omnibus expectatione quidnam postulaturus esset, oculorum valetudinem excusavit. Dixit: Impudentem et gubernatorem et imperatorem futurum esse, qui cùm alienis oculis ei om.. nia agenda essent, aut postularet aut pateretur sibi aliorum capita et fortunas committi. Oravitque et centuria juniorum in suffragium rediret, et in consulibus creandis me

R

minisset belli, quod in Italiâ esset, gravissimi. Succlamavit centuria frequens nihil se mutare sententiæ, seque eosdem consules dicturum esse. Tum Torquatus: Neque ego vestros, inquit, mores consul ferre potero, neque vos imperium meum. Redite in suffragium, et cogitate bellum Punicum in Italia, et ducem Annibalem, esse. Tandem centuria autoritate viri mota, post petitum atque habitum cum senioribus colloquium, ex eorum consilio alios consules dixit jam præclarè gestis cognitos: ejusque sententiam omnes centuria secutæ sunt. Livius, l. xxvi. c. 22.

4. Maxima superioris Africani merita in patriam paribus ornamentis decorare conati sunt Romani. Voluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curiâ in ipsâ denique Jovis æde ponere. Voluerunt imaginem ejus triumphali ornatu indutam inter Deorum simulacra collocare. Voluerunt ei continuum per omnes vitæ annos consulatum, perpetuamque dictaturam tribuere. Quorum sibi nullum neque plebiscito dari, neque senatusconsulto decerni patiens, penè tantum in recusandis honoribus se gessit, quantum gesserat in emerendis. Valer.

1. vi. c. 1.

5. Diocletianus, sponte depositis imperialibus fasci bus, in propriis agris consenuit. Quum aliquando ab Herculio, et Galerio ad recipiendum imperium excitaretur: illud tanquam pestem detestans, hoc quoque respondit: Utinam Salona possetis visore alera nostris manibus consita et dimensa, profectò nunquam istud tentandum judicaretis. Aur. Vict. Ep. c. 54.

6. Fuit incertum vir melior, an dux, esset Epaminondas. Nam et imperium non sibi, sed patriæ, semper quæsivit ; et pecuniæ adeò negligens fuit, ut sumptus funeri defuerit. Gloriæ quoque non cupidior, quàm pecuniæ : quippe recusanti omnia imperia ingesta sunt: honoresque ita gessit, ut ornamentum non accipere, sed dare ipsi dignitati, videretur. Justin. l. vi. c. 8.

CAPUT XIII.

Hoc est regnare, nolle regnare, cùm possis.

Senec. 6 Benef. c. 37.

1. Cùm P. Cornelius Scipio prælio victor, se erga Hispanos gessisset perhumaniter, circumfusa multitudo regem eum ingenti consensu appellavit. Tum Scipio, silentio per præconem facto, dixit: Nomen Imperatoris, quo se milites sui appellâssent, sibi maximum esse: Regium nomen, alibi magnum, Roma intolerabile esse: Si id amplissimum ducerent quod regale esset; regalem animum in se esse tacitè judicare eos posse: ut autem à regis appellatione abstinerent, se orare. Sensêre etiam barbari magnitudinem animi id nomen aspernantis, cujus admiratione alii mortales stuperent. Livius, l. xxvii. c. 19.

2. Inter Romanorum legatos, qui ad Pyrrhum de captivis redimendis aut commutandis venerent, C. Fabricius fuit. Cujus postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen, ut viri boni et bello insignis, sed admodùm pauperis; eum præ cæteris benignè habuit, contenditque ut munera atque aurum abs se acciperet, in hospitii tantum et amicitie pignus. Cuncta oblata respuit Fabricius. Postero die cùm illum exterrere cuperet Pyrrhus subito conspectu elephantis, cujus specimen nunquam viderat; imperavit suis ut bellua, quæ cæteras magnitudine præstaret, Fabricio secum colloquenti admoveretur à tergo post aulæum. Quod ubi factum est, signo dato, remotoque auleo, repentè bellua stridorem horridum emisit, et proboscidem super Fabricii caput sus-pendit minaciter. At ille placidè ad belluam conversus, subrisit, dixitque Pyrrho: Non me hodie magis commovet tua bellua, quàm heri aurum tuum movit. Admiratus Pyrrhus Fabricii fortitudinem animi et gravitatem, illum privatim invitavit, ut, post factam cum Romanis pacem, secum vellet vivere, primumque ei inter amicos locum atque etiam imperii partem obtulit. Cui submissâ voce fertur Fabricius respondisse: Hoc tibi, 6 rex, nọn expedit. Nam illi ipsi, qui te nunc tantopere colunt ac mirantur, si me cognoverint ac probaverint, magis à me regi, quàm à te volent. Plut. in Pyrrho. Florus, 1. i. c. 18.

3. Cùm Strato Sidonis rex urbis deditionem Alexandro fecisset magis civium voluntate, quàm suâ sponte; ei visus est indignus regno, Hephæstionique est permissum, ut regem è Sidoniis constitueret eum, quem illo fastigio dignissimum arbitraretur. Erant Hephastioni hospites, juvenes inter suos clari: qui factâ ipsis ab Hephæstione potestate regnandi, negaverunt quemquam patrio more ad hanc dignitatem evehi posse, nisi regiâ stirpe ortum. Admiratus Hephæstion magnitudinem animi spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent: O fortes! felices, inquit, juvenes! qui primi intellexistis quanto majus esset regnum fastidire, quàm accipere. Cæterùm date aliquem regia stirpis qui meminerit à vobis acceptum habere se regnum. At illi, cùm viderent multos avidâ regnandi cupiditate teneri, judicârunt neminem esse tanto honore digniorem, quàm Abdalonimum quendam, sterpi quidem regiæ annexum, sed qui ob inopiam suburbanum hortum exiguâ mercede coleret. Causa ei paupertatis, sicut plerisque, probitas erat intentusque operi diurno, strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. l. Curt. l. iv. c. 1.

Juvenes, de quibus, antè dictum est, cum regiâ veste hortum intrant, quem tum fortè, steriles herbas evellens, Abdalonimus repurgabat: et rege eo salutato, alter ex his: Vestis hæc, inquit, quam cernis in meis manibus, cum squalidis istis pannis permutanda tibi est. Cape regis animum, et in eam fortunam, quâ dignus es, istam continentiam profer. Atque cùm in regali solio residebis, vitæ necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris hujus stať ús in quo accipis regnum, imo herculè propter quem.

Somnio similis res Abdalonimo videbatur: et à juve nibus quærebat, an sanæ mentis essent qui tam protervè sibi illuderent. Sed ut ei cunctanti squalor ablutus est, et injecta vestis purpurâ auroque distincta, et jurantibus seriam rem esse credidit: iisdem comitantibus in regiam pervenit. Admitti eum Alexander protinus jussit, diuque contemplatus: Corporis, inquit, tui habitus fame generis non repugnat. Sed velim scire, inopiam quâ patientiâ tuleris. Tum ille; Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim. Ha manus suffecére desiderio meo. Nihil habenti nihil defuit. Hoc responsum magnæ indolis specimen Alexandro est visum. Itaque non Stratonis modò regiam supel·lectilem tribui Abdalonimo jussit, sed pleraque etiam ex

Persicâ præda. Regionem, quoque Sidoni vicinam, ditioni ejus adjecit. Nec sanè quidquam ingenium Alexandri solidius et constantius habuit quàm admirationem veræ laudis et gloriæ. Quint. Curt. l. viii. c. 14.

CAPUT XIV.

Gloria et fama jactura facienda est publice

utilitatis causá.

1. Inventi sunt multi, qui non modò pecuniam, sed etiam vitam, pro patriâ profundere parati essent; iidem gloriæ jacturam ne minimam quidem facere vellent, etiam republicâ postulante. Ut Callicratidas, qui, cùm Lacedæmoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello, multaque fecissit egregiè: vertit ad extremum omnia, cùm consilio non paruit eorum, qui classe cum Atheniensibus ne dimicaret, suadebant: Quibus ille respondit: Lacedæmo.. nios, classe illä amisså, aliam pararé posse; se fugere sine suo dedecore non posse: Quantò meliùs fecit Q. Fabius Maximus! de quo Ennius:

Unus homo nobis cunctando restituit rem:
Non ponebat enim rumores ante salutem.

Ergo pòstque magisque viri nunc gloria claret.
Cic. 1 Offic. n. 84.

Etenim adversus Annibalem callidum imperatorem toties victorem, dux à Romanis electus Q. Fabius, novem vincendi artem commentus est, non pugnare, et hostem morâ frangere. Unde Cunctator est dictus. Florus, l. ii. c. 6. Livius, 7. xxii.

Nou ignorabat suam cunctationem Romæ infamem esse, seque timidum pro cauto, imbellem pro perito belli haberi. At maluit ut se hostis metueret, quàm stulti cives laudarent. Obstinatus in id quod videbat patriæ saluti futurum esse, eodem consiliorum tenore semper bellum gessit. Q. Minucium magistrum equitum jure imperii æquari Fabi dictatori jussit populus, veræ virtutis malus æstimator. Quam legem omnes qui Romæ aut in castris erant, æqui atque iniqui, præter ipsum dictatorem, in contumeliam ejus latam esse judicaverunt. Ipse qua gravitate criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat,.

« PredošláPokračovať »